previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[369]

[371] androgeos et Graeca est et Attica declinatio: unde estin foribus letum Androgeo” . facit enim Ανδρόγεως, τοῦ Ανδρόγεω.

[373] viri increpantis est, ut solet in milites dici.

[374] sera segnities quae seros facit, id est tardos, utmors pallida” . sane 'segnities' iuxta antiquos dictum est, nam modo 'segnitia' dicitur. 'segnis' autem est proprie frigidus, sine igni, ut 'securus' sine cura, 'sedulus' sine dolo. feruntque pergama ἐμφατικῶς, utIlium in Italiam portans victosque penates” . feruntque pergama] quasi ipsam funditus civitatem in victoriam suam transferunt.

[375] itis pro venitis: ut e contra Terentiusnisi eo ad mercatum venio” , pro 'eo'.

[377] fida satis bene addidit 'fida', ut ostenderet symbolum, quo utebantur in bello. ergo non dixit 'fidelia', sed quae ad fidem habendam pellicere non possent. medios manifestos, utmedioque ex hoste recepi” . etquamquam in media iam morte tentetur” . ordo autem est 'sensit in medios hostes se esse delapsum'. ergo 'delapsus' nominativum pro accusativo posuit, ut Horatiusvir bonus et sapiens dignis ait esse paratuspro 'ait se dignis paratum esse'.

[378] retroque pedem repressit aut 'retro' vacat, aut in 'repressit' 're' vacat. sed veteres 'retro repressit' dicebant, ut etnec nos obniti contra” .

[379] aspris synaeresis est, utconpostus” . angvem καταχρηστικῶς. Homerus δράκοντα dixit.

[380] hvmi nitens incedens per humum. et est adverbium. trepidus vel pavens vel festinans.

[382] havd secus non aliter. dicebant veteres 'secus' et 'iuxta', unde et 'extrinsecus'. abibat bene inperfecto usus est, non enim abiit.

[384] ignarosque loci palantes, errantes. et his circumstantiis ostendit, a paucis plures potuisse superari. ordo autem est 'passim sternimus'.

[385] adspirat favet, utadspirant aurae in noctem” : unde et favor 'aura' dicitur, utgaudens popularibus auris” . primo quia postea non fuit.

[386] successu exultans felicitate: quod est stultitiae.

[387] qua prima inquit fortuna non 'quae prima', sed 'qua primum'. est autem hypallage, utibant obscuri sola sub noctepro 'ipsi soli': quae fit non ornatus causa, utpars in frusta secant” , sed necessitatis. fortuna bene 'fortuna'; neque enim consilio Androgeos occisus est. salutis efficax adhortatio.

[388] dextra vel 'fortuna dextra', id est favens, propitia, ut 'laeva' contraria; vel 'dextra' ad manum referendum.

[389] clipeos maiora scuta, quibus latemus, ἀπὸ τοῦ κλέπτειν τὸ σῶμα. insignia omnia arma.

[390] dolus an virtus quis in hoste requirat?? videtur deesse aliquid, ut puta: dolus an virtus in bello proficiat, quis in hoste requirat?

[391] arma subdistingue, ut sit quasi interrogantis, et responsio 'dabunt ipsi'. comantem aut cristatam, quia de caudis animalium habebant cristas, utcristaque hirsutus equina” : aut comas habentem, ut Statiusnon ego in terga comantis Abantiadas” .

[392] androgei modo Latine declinavit; alibi Graeceletum Androgeo” . insigne decorum ornamentum decorum: non enim sunt duo epitheta, quod apud Latinos vitiosum est. fecit hoc tamen Vergilius in paucis versibus, qui tamen emendati sunt, utlenta quibus torno facili super addita vitis” , cum antea 'facilis' fuerit. sane 'clipei insigne' περιφραστικῶς pro clipeo.

[393] indvitur quia multa inerant in scuto lora, quibus manum inserebant, utclipeoque sinistram insertabam aptans” . adcommodat mire 'adcommodat', ut ignorares, quorum esset.

[394] hoc ipse multi hic distinguunt et ad Aeneam referunt: et ideo subiunctum 'spoliis se quisque recentibus armat'. alii 'hoc ipse Dymas' distinguunt, ut ignotis personis addita dignitas videatur, ut estquos Imbrasus ipse nutrierat” . et repetitum 'hoc' emphasis properantium, non figura epanalepsis a quibusdam traditur.

[395] laeta quod est προθύμου.

[396] inmixti vacat 'in', ut solet frequenter. havd numine nostro aut diis contrariis: aut quia in scutis Graecorum Neptunus, in Troianorum fuerat Minerva depicta. havd numine nostro] [hoc est] 'haud nostro' non nobis utili: et ideo paulo post 'heu nihil invitis fas quemquam credere divis', ut estnec di texere Cupencum, Aenea veniente, sui” .

[397] congressi proelia 'bellum' est totum tempus, ut Iugurthinum, Punicum, Macedonicum; 'pugna' unius diei; 'proelium' pars pugnae.

[398] conserimus id est adversa fronte pugnavimus, ne forte nulla virtus videretur Troianorum, si dolo pugnassent.

[400] fida petunt sibi scilicet. formidine turpi epitheton timoris est. sic SallustiusCarbo turpi formidine Italiam atque exercitum deseruit” .

[401] conduntur in alvo non dum eunt, sed cum esse coeperint: unde et ablativo usus est, non accusativo, ut in georgicisconditus in nubem” . tale est autem hoc, quale illud 'includuntur in carcere' et 'includuntur in carcerem'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: