previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[552]

[553] pectore questus id est pectus questibus.

[554] certus evndi indubitabiliter profecturus.

[555] carpebat somnos hoc est quod et paulo post culpat Mercurius, dicens 'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?' sed excusatur his rebus: nam et certus eundi fuerat, et rite cuncta praeparaverat: aut certe prooeconomia est, ut possit videre Mercurium. rite recte et ex ordine compositis. et diligenter virum strenuum non ante facit requiescere, quam rite omnia paravisset.

[556] forma dei bene non 'deus', sed 'forma': raro enim numina sicut sunt possunt videri, unde et sequitur 'vultu redeuntis eodem': nam licet 'redeuntis' dicat, id est eius qui possit agnosci, tamen non 'faciem' dicit, sed 'vultum', qui potest saepe mutari. eodem 'o' semper longum est, quia 'eodem' ablativus est semper; 'eadem' autem et producit et corripit: nam et nominativus est, ut 'eadem mulier fecit', et ablativus, ut 'eadem faciente muliere'.

[557] visa monere est et bene 'visa': non enim re vera est.

[558] omnia mercurio similis aliud enim est idem esse, aliud simile esse: ergo non est certus Aeneas. et a toto transit ad partes, “ut omnia magna, pes etiam” . vocemque duo ὁμοιοτέλευτα: et est versus hypermetrus. 'vocem' autem ideo, quia orationis est deus. HoratiusMercuri facunde” . coloremque et crines flavos ideo et perustus et flavus Mercurius introducitur, quia satis vicinus est soli praeter ceteras stellas.

[559] et membra decora ivventae quia palaestrae deus est. Horatiuscatus et decorae more palaestrae” . 'iuventae' autem 'aetatis', a iuventa. sane figura est 'similis membra, vocem, colorem'.

[560] nate dea modo generis commemoratio non ad laudem pertinet, sed obiurgatio cessantis est.

[561] circumstent pro circumstatura sint.

[562] demens inprobat eius sensum, qui nec videat, nec audiat. zephyros ventos: de Africa enim zephyro navigare non poterat.

[563] nefas in pectore versat ne non timeret amatricem, bene addidit 'certa mori'. item 'varium et mutabile semper femina'. et est dubitatio quos dolos vel quod nefas: an sibi nefas, quia sua manu peritura erat, an sorori dolos, quibus eam fallebat: utrumque in Aeneam, ut postea aitnon potui abreptum divellere corpuset cetera: nam omnia, sicut dictum est, sequens versus confirmat 'certa mori', ut sibi mortem excogitet, in Aeneam iras moliatur. et 'certa mori' figurate, certo ut moriatur.

[564] varioque irarum fluctvat aestu hoc fidem facit posse fieri quod metuendum praedicabat.

[565] praeceps festinus. praecipitare pro 'praecipitandi'.

[566] trabibus vel navibus vel remis, utvastumque cava trabe currimus aequor” .

[567] conlucere faces propter 'ferte citi flammas': vel propter funus. fervere a verbo 'fervo, fervis, fervit'.

[569] heia age hoc loco per αὔξησιν figuram adhortationem implevit: nam eandem rem secundo dixit 'heia age', cum 'heia' saepe 'age' significet. varium et mutabile semper haec, sicut supra dictum est, obiectio est: sed amat.

[570] nocti se inmiscvit atrae hoc ad visum somniantis referendum est, id est in noctem se miscuit. et 'noctem' pro tenebris posuit, per quod apparet eum in claro lumine fuisse, cum loqueretur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: