previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[180]

[183] nec non Aeneas bona oeconomia venitur ad ramum.

[184] accingitur armis instruitur officiis.

[186] forte precatur vacat 'forte': et est versus de his qui tibicines vocantur, quibus datur aliquid ad solam metri sustentationem, utnunc dextra nunc ille sinistra” : nec enim possumus intellegere eum fortuitu rogasse.

[187] si adverbium rogantis et optantis est per se plenum, sicut et 'o', quamquam neoterici haec iungant et pro uno ponant: Persiuso si ebulliat patruus, praeclarum funus! et o si” .

[188] quando siquidem. et 'nimium vere' cum ingenti dixit adfectu, quasi mors praedicta falsa esse debuerit.

[190] cum forte columbae auguria aut oblativa sunt, quae non poscuntur, aut inpetrativa, quae optata veniunt. hoc ergo quia oblativum est, ideo dixit 'forte'. bene autem a columbis Aeneae datur augurium, et Veneris filio et regi: nam ad reges pertinet columbarum augurium, quia numquam solae sunt, sicut nec reges quidem.

[191] ipsa sub ora perite, ne si longius volarent, non ad eum pertinere viderentur: nam moris erat ut captantes auguria certa sibi spatia designarent, quibus volebant videnda ad se pertinere.

[193] maternas Veneri consecratas, propter fetum frequentem et coitum.

[194] si qua via est si est ratio. et iam ex hoc loco esse incipit inpetrativum quod fuerat oblativum. cursumque per avras 'cursum' vocavit impetum et eundi officium: nam et navium cursum dicimus.

[196] ne defice rebus ne desere in rebus incertis. et bene in silvis invocat matrem, quam iam scit sibi visam esse habitu venatricis, ut in primo legimus.

[197] sic effatus proprie effata sunt augurum preces: unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus. vestigia pressit quia ad captanda auguria post preces inmobiles vel sedere vel stare consueverant.

[198] observans quae signa ferant servare enim et de caelo et de avibus verbo augurum dicitur. quo tendere pergant pascentes hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant. nam Romani moris fuit et in comitiis agendis et in bellis gerendis pullaria captare auguria. unde est in Livio quod cum quidam cupidus belli gerendi a tribuno plebis arceretur ne iret, pullos iussit adferri: qui cum missas non ederent fruges, inridens consul augurium ait 'vel bibant', et eos praecipitavit in Tiberim: inde navibus victor revertens [ad Africam tendens] in mari cum omnibus quos ducebat extinctus est. multi 'pascentes' distingunt, et absolutus est sensus. alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt. alii 'volando' ambulando dicunt: vola enim dicitur media pars pedis sive manus.

[199] prodire prodibant: infinitus pro indicativo.

[201] grave olentis male olentis: alibi bene olentis, utet graviter spirantis copia thymbrae floreat” .

[202] liquidumque per aera lapsae non est aeris perpetuum epitheton, sed purum et incorruptum ait Averni comparatione. dicit autem eas alte volasse ad vitandum Averni odorem.

[203] super arbore sidunt secundum antiquam licentiam.

[204] avri avra splendor auri: Horatiustua ne retardet aura maritos” , id est splendor. hinc et aurum dicitur a splendore, qui est in eo metallo: hinc et aurarii dicti, quorum favor splendidos reddit.

[205] brumali frigore viscum bene 'brumali' addidit: tunc enim maturum est et auri imitatur colorem, nam nova fronde viret. quod, ut ait Plinius in naturali historia, de fimo turdelarum in certis arboribus nascitur: unde Plautusipsa sibi avis mortem creat” .

[207] teretis truncos 'teres' est rotundum aliquid cum proceritate, utincumbens tereti Damon sic coepit olivae” . Horatiusbrachia et vultum teretesque suras integer laudo” .

[210] extemplo bene verbo usus est augurum, ut diximus supra.

[211] cunctantem aliud pendet ex alio: 'cunctantem', quia 'avidus', ut ostendat tantam fuisse avellendi cupiditatem, ut nulla ei satisfacere posset celeritas: nam tardantem dicere non possumus eum qui fataliter sequebatur. alii 'cunctantem' ad auri naturam referunt, id est mollem, quia paulatim frangitur et lentescit. alii 'cunctantem' gravem dicunt, utglaebas cunctantes crassaque terga expecta” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: