previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[527]

[529] murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae. unde superfluum est quod ait Donatus, debere nos accipere interemptum esse Murranum, dum avos et atavos Turni commemorat et effert laudibus maximis, propter illudvidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum” .

[530] per regesque actum genus omne Latinos Horatiuset nepotum per memores genus omne fastosde Lamo.

[534] nec domini memorum proculcat equorum id est equorum domini inmemorum.

[538] dextera nec tua te graium fortissime crethev eripvit turno nec di texere cupencum ita Aenean comparat Turno, ut eum superiorem esse significet: nam quem Turnus interimit, fortitudo sua liberare non potuit; ei vero quem occidit Aeneas, ne sua quidem numina prodesse potuerunt. Terentiusmemini relinqui me deo irato meo” . sic alibinec di morientis Elissae” . singuli enim deos proprios habemus genios. sane sciendum cupencum Sabinorum lingua sacerdotem vocari, ut apud Romanos flaminem et pontificem, sacerdotem. sunt autem cupenci Herculis sacerdotes. ergo quia huic proprium nomen de sacerdote finxit, bene dixit 'nec dii texere sui'. et quidam reprehendunt poetam hoc loco, quod in nominum inventione deficitur: iam enim in IX. Crethea a Turno occisum induxit, utCrethea, musarum comitem” ; sed et Homerus et Pylaemenem et Adrastum bis ponit et alios conplures.

[543] late terram consternere aliud ex alio ostenditur: nam per hoc corporis exprimitur magnitudo, utstabant ter centum nitidi in praesepibus altis” .

[545] eversor achilles bene separat Achillem a Graecis, utreliquias Danaum atque inmitis Achilli” .

[546] mortis metae id est mors, quae meta est et finis: nam metam et fines vitae dicimus, non mortis: mors enim infinita est. sciendum tamen, ita hoc de Homero esse translatum, qui ait τέλος θανάτοιο, hoc est finis mortis: nam in ipsa morte finis est.

[547] lyrnesi domus alta Lyrnesos civitas est Phrygiae, unde fuit Briseis. et per transitum docet, neminem posse statuta vitare: quando enim hic crederet, ibi se natum tam longe esse periturum?.

[548] conversae acies in bellum coactae, vel inter se conversae.

[552] pro se quisque viri pro qualitate virium suarum: sic in quintopro se quisque viri et depromunt tela pharetris” . summa nituntur opum vi hemistichium est Ennianum.

[553] tendunt pro 'contendunt'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: