previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[164]

[166] massicus aerata princeps secat aequora tigri inter auxilia accipiendum: nam Aeneae prima est navis. et licet sit catalogus in quo enumerantur hi qui venerunt de Tuscia, invenit tamen aliquam varietatem, quod hos navibus venisse commemorat, cum in septimo Turni praesidia per terram venisse memoraverit. sane sciendum amare Vergilium Italis ducibus dare nomina vel fluviorum vel montium. ut ergo supra Almonem et Aventinum commemoravit, sic nunc Massicum dicit: nam Massicus mons est, unde et vinum Massicum dicitur. plerique tamen Massicum nolunt proprium esse nomen, sed appellativum, dicentes Osinium esse Massicum regem: nam paulo post dicturus estqua rex Clusinis advectus Osinius oris” , et nunc dicit 'qui moenia Clusi'. multi alium Massicum, alium Osinium esse volunt. 'tigri aerata' cuius rostrum erat in similitudem tigridis; namque solent naves vocabula accipere a pictura tutelarum. hinc esthunc vehit inmanis Triton” , itemet aurato fulgebat Apolline puppis” . 'tigri' autem secundum regulam dixit: nam Graeca nomina quae genetivum singularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis tigridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi': si aliter invenerimus, abusive dictum est, ut in Lucanoocior et caeli flammis et tigride feta” .

[167] moenia clusi pro 'Clusii': nam Clusium dicitur: et est dictum per synizesin, sicutnec cura peculipro 'peculii'. Clusium autem est oppidum iuxta Massicum, quod in Etruria condidit Clusius Tyrrheni, sive Telemachus Vlixis filius.

[168] cosas civitas Tusciae, quae numero dicitur singulari secundum Sallustium: unde apparet esse usurpationem.

[169] corytique coryti proprie sunt arcuum thecae; dicuntur tamen etiam sagittarum, quas et pharetras nominamus.

[170] una ad totam classem refert. torvus pro forti et aspero: vel terribilis.

[171] fulgebat scilicet puppis Apolline, armis exercitus.

[172] populonia est civitas Tusciae. matrem autem eorum qui venerant, patriam dixit, ut alibiinsignem quem mater Aricia misit” . quidam Populoniam post XII. populos in Etruria constitutos populum ex insula Corsica in Italiam venisse et condidisse dicunt: alii Populoniam Volaterranorum coloniam tradunt. alii Volaterranos Corsis eripuisse Populoniam dicunt.

[173] expertos belli peritos: nam 'expertes' sunt ignari. 'belli' autem potest pro 'in bello' accipi. ilva quidam Ilvam Ithacen dictam volunt; est autem insula adiacens Tusciae, in conspectu Populoniae. Probus 'trecentos' subdistingui vult, ut 'insula' sequentibus iungatur.

[174] in exhavstis chalybum generosa metallis quanto exhausta fuerit, tanto generosior, hoc est πολύγονος. ergo 'in exhaustis' non est una pars orationis: namque Plinius Secundus dicit, cum in aliis regionibus effossis metallis terrae sint vacuae, apud Ilvam hoc esse mirum quod sublata renascuntur et rursum de isdem locis effodiuntur. Varro et aliud dicit, nasci quidem illic ferrum, sed in stricturam non posse cogi nisi transvectum in Populoniam Tusciae civitatem, ipsi insulae vicinam.

[175] interpres hominum divumque 'interpres' medium est: nam et deorum interpretator, et hominum, quibus divinas indicat mentes, interpres vocatur. et notandum quod ait Nigidius Figulus, has artes ita inter sese esse coniunctas, ut alterum sine altero esse non possit: unde his quos perfectos vult probare Vergilius, omnium divinandi artium praestat scientiam, ut hoc loco, item supra Heleno, de quo aitTroiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis” . Nigidius autem solus est post Varronem, licet Varro praecellat in theologia, hic in communibus litteris: nam uterque utrumque scripserunt.

[176] fibrae fibrae sunt iecoris extremitates. parent autem est 'peritissime agnoscuntur': quod ad omnia referendum est, fibras, sidera, voces avium et fulmina: nam si 'videntur' tantum accipias, cuiuis possunt videri, nec tamen intellegi. item voces avium non videntur, sed agnoscuntur auditae. nec 'parent' obtemperant procedit. nam quomodo sidera vel fibrae vel aves vel fulgura possunt obtemperare? parent apparent ac patent, quasi nihil ei absconditum vel abstrusum sit. an hyperbolice tantam illi scientiam siderum vel ceterarum quas dixit rerum esse, ut ei parere videantur, sicut dicimus artes quibusdam esse subiectas?

[177] praesagi fulminis ignes 'praesagi' futura denuntiantis, utde caelo tactas memini praedicere quercus” . est enimIovi filius fulmen, de quo tantum futura noscuntur, ut in octavo plenius de fulminis generibus dictum est. alii non ipsum fulmen praesagum accipiunt, sed eos praesagos, qui inde futura praedicunt.

[178] rapit raptim ducit. densos acie in acie constrictos et coniunctos.

[179] alpheae ab origine pisae Alpheus fluvius est inter Pisas et Elidem, civitates Arcadiae, ubi est templum Iovis Olympici: ex quibus locis venerunt qui Pisas in Italia condiderunt, dictas a civitate pristina, unde nunc addidit 'urbs Etrusca solo', cum praemisisset 'Alpheae ab Origine Pisae'. sane Pisas antiquitus conditas a Peloponneso profectis, vel ab his qui cum Pelope in Elidem venerunt. alii Pisum, Celtarum regem, fuisse Apollinis Hyperborei filium et cum Samnitibus bellum gessisse, a quorum regina, quae post coniugis mortem imperio successerat, receptum, in Etruria oppidum suo nomine condidisse. aliilocum ex deo privigno genitum, iuvenem viribus magnis, Pisas condidisse aiunt. Cato originum qui Pisas tenuerint ante adventum Etruscorum, negat sibi conpertum; sed inveniri Tarchonem, Tyrrheno oriundum, postquam eorundem sermonem ceperit, Pisas condidisse, cum ante regionem eandem Teutanes quidam, Graece loquentes, possederint. alii ubi modo Pisae sunt, Phocida oppidum fuisse aiunt, quod nobis indicio est ex Peloponneso originem id oppidum trahere. alii incolas eius oppidi Teutas fuisse, et ipsum oppidum Teutam nominatum, quod posteaPisas Lydia lingua sua singularem portum significare dixerunt; quare huic urbi a portu lane nomen inpositum. alii ab Epeo, Troiani equi fabricatore, conditum tradunt, qui cum aliis Graecis in hanc regionem reiectus est: ubi postquam Troianae captivae metu dominarum, ad quas deducebantur, naves incenderunt, desperatione reditus remansit, urbemque condidit et ab ea, quae est in Peloponneso, Pisas cognominavit.

[181] equo fidens id est eques optimus. quidam 'Astur' pro 'Astures' accipiunt, apud quos equi et equites optimi perhibentur. versicoloribus armis depictis: per quod bellicosus ostenditur.

[182] tercentum adiciunt accedunt et consentiunt eius voluntati: unde ait 'mens omnibus una sequendi', id est coniurati sunt. Probus 'adiciunt' adiacent et quasi iuxta sunt tradit.

[183] qui caerete domo ac si diceret 'qui sunt domo Carthagine'. Caere autem, ut et supra diximus, etiam Agylla dicitur, ἀπο τοῦ χαίρειν, quod verbum salutandi gratia apud Graecos dici solet. hanc Pelasgi condiderunt, qui cum sitim passi nec usquam aquam invenientes, casu quodam fontem invenissent, in eodem loco oppidum condiderunt. nec videatur contrarium, quod aitducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos” , quasi et Turno et Aeneae praestet auxilium: nam illi Lausum fugientem secuti sunt, hi vero communi odio et consilio totius civitatis in Mezentium arma commoverunt. minionis fluvius est Minio Tusciae, ultra Centumcellas.

[184] pyrgi veteres hoc castellum nobilissimum fuit eo tempore quo Tusci piraticam exercuerunt; nam illic metropolis fuit: quod postea expugnatum a Dionysio tyranno Siciliae dicitur, de quo Luciliusscorta Pyrgensia” . intempestaeque graviscae Graviscanum oppidum alii intempestum dicunt ventis et tempestatibus carens: quod nulla potest ratione contingere. intempestas ergo Graviscas accipimus pestilentes secundum Plinium in naturali historia et Catonem in originibus, ut intempestas intellegas sine temperie, id est tranquillitate: nam ut ait Cato, ideo Graviscae dictae sunt, quod gravem aerem sustinent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: