previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[662]

[664] quem telo primum deicis Homericum est interrogationem ad ipsum referre, qui describitur, cum semper sic musae interrogari consueverint, utvos o Calliope, precor, adspirate canenti” . aspera virgo epitheton ad officium belli respiciens, alias incongrue virginem asperam dicimus.

[666] evneum quia Latina est declinatio, ideo 'ne' accipit accentum: nam Statius quia Graece declinavit, graecum accentum posuit dicensEuneos ante et nunc ante Thoas et Euneon audit” .

[667] longa abiete hasta abietali: nam arborem pro hasta posuit.

[671] suffuso casuro: nam 'suffusi' equi dicuntur quos vulgo incespitatores vocant. alii 'suffosso' legunt, id est praecipiti et iam cadenti.

[672] dum subit scilicet, dum se ad sustentationem ruentis inclinat. et vult utrumque tanta celeritate esse percussum, ut unum ictum putares: inde est enim 'praecipites pariterque ruunt'. inertem nudam. an nihil proficientem?

[673] his addit amastrum adiungit.

[674] sequitur pro 'persequitur'.

[678] armis ignotis novis, inconsuetis: vel ignobilibus, id est non conspicuis. iapyge Apulo.

[679] pellis erepta ivvenco id est lorica: nam proprie lorica est tegimen de corio, tamquam de loro factum, quo maiores in bello uti consueverant.

[680] caput ingens oris hiatus amphibolon; sed melius est 'ingens hiatus'.

[682] agrestisque manus armat sparus bene 'agrestis': nam sparus est rusticum telum, in modum pedi recurvum: Sallustiussparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portare” . Varro aitsparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari vocantur” . alii 'sparus' a spargendo dici putant.

[683] vertitur in mediis id est agit: nam Graece dixit ἀναστρέφεται. toto vertice supra est sic Statius de Capaneoet totum transcendit corpore bellum” .

[684] hunc illa exceptum fraude circumventum, utaemulus exceptum Triton” . agmine verso aut converso impetu suo: aut adversariorum conlato agmine.

[685] traicit vis iactus ostenditur.

[686] silvis pro 'in silvis': et est archaismos.

[687] muliebribus armis usus obtinuit, ut innuptas 'virgines', nuptas 'mulieres' vocemus: nam apud maiores indiscrete virgo dicebatur et mulier. utrumque enim sexum tantum significabat, ut ecce hoc loco dicit 'armis muliebribus', cum Camillam innuptam fuisse manifestum sit. item in bucolicis legimusa, virgo infelix” , cum Pasiphaen constat ex Minoe ante amorem tauri liberos suscepisse: Terentius etiam mulierem post partum virginem vocat.

[688] nomen tamen havd leve patrum manibus hoc referes telo cecidisse camillae inrisio est amaritudinis plena: nam si voluerimus simpliciter accipere, ut ita sit dictum quemadmodum supraAeneae magni dextra cadis” , incipit contrarium esse superioribus. unde melius est, ut perseveremus in sensu et ita sit dictum: magnam re vera gloriam laturus est ad manes parentum, quem feminea tela superarunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: