previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[277]

[279] aspectu numinis scilicet, utipse deum manifesto lumineet reliqua.

[280] arrectaeque horrore comae subaudis 'sunt'.

[281] dulcesque relinquere terras minus est 'quamquam'. per quod intellegi vult Aeneae animum, unde estinvitus regina tuo de litore cessi” . et ne videatur ingratus, deorum excusatur imperio: sic ipse in sextosed me iussa deum” .

[282] attonitus tanto monitu proprie, iuxta quem deus missus a Iove stetit, a quo et fulmina iaciuntur, quae attonitos faciunt: attonitus enim est proprie iuxta quem fulmen cadit.

[283] hev quid agat ut solet, personis de quibus loquitur adfectum commodavit, utheu quid agat? qua vi iuvenem quibus audeat armis <eripere>?” ambire blanditiis, vel subdole circumvenire. et 'ambio illam rem' dicimus, utneu conubiis ambire Latinum” . Sallustiusambitio multos mortales falsos fieri subegit” . significat et rogare, Sallustius in Iugurthaquos ego audio ambire fatigare vos singulos” . dicebatur et 'ambio illum' pro 'rogo illum', Sallustius in primoidem fecere Octavius et Q. Caepio sine gravi cuiusquam expectatione, neque sane ambiti publice” , hoc est neque valde rogati. ambitores etiam dicuntur qui ut honores consequantur discurrendo et rogando suffragia adquirunt.

[284] exordia orationem: vel hic pro initiis. sed exordium in duo dividitur, in principium et orationem, sicut in rhetoricis legimus.

[287] alternanti varia mente tractanti. et per hoc ostenditur, cogitasse eum etiam amorem, sed praetulisse voluntatem deorum. visa est ideo 'visa est', pro rerum necessitate.

[289] classem aptent deest 'praecipit'. et 'aptent' modo parent: alibi adnecteresed haec lento mos est aptare flagello” . taciti pro tacite, sine strepitu celantes consilia. socios ad litora cogant ad totum subaudiendum 'taciti'.

[290] arma parent contra impetum iratae forte reginae. quae rebus sit cavsa novandis Sallustiusquae causa fuerit novandis rebus” . nos 'quae causa novandarum rerum' dicimus.

[291] quando non est temporis, sed significat 'siquidem' et est coniunctio ratiocinantis. sane 'quando' 'do' brevis est naturaliter: sic Serenusquando flagella ligas ita liga” . Vergilius usurpatsi quando Thybrim vicinaque Thybridis arva” . optima dido pro 'adhuc optima'.

[293] temptaturum aditus ut illam adeat, utsola viri molles aditus et tempora noras” . quae mollissima fandi Catoqua mollissimum est adoriantur” . et ubique 'temptaturum' subaudis.

[294] quis rebus dexter modus quis sit optimus rebus eventus, utet tua dexter adi pede sacra secundo” , id est bonus ac per hoc propitius, ut 'laevum' pro maloet laevo contristat lumine caelum” . modus autem terminus. ocius velocius. et nota, quod habeat adverbium, et nomen illius non facile reperiatur.

[295] laeti alacres, festini. facessunt modo frequentativum est, ut in georgicismatris praecepta facessit” . alias 'discedit' significat, ut et Terentiushaec hinc facessat, tu molestus ne sies” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: