previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[408]

[411] hic venus genetrix. indigno dolore qui fuerat natus ex vulnere indigne inlato, scilicet per insidias.

[412] dictamnum haec herba licet ubique nascatur, melior in Creta est, quae Dicta dicitur, unde proprium herbae nomen. haec admota vulneri, in quo ferrum est, extrahit ferrum in tantum, ut animalia apud Cretam, cum fuerint vulnerata, ad hanc herbam currant eaque depasta tela corpore dicantur excutere. haec herba hausta etiam venena corpore exigere dicitur.

[413] puberibus cavlem foliis hoc est adultis: sic in quartopubentes herbae” . et est reciproca inter herbas et homines translatio: nam et pubertatem herbarum et florem iuventutis vocamus. 'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur. de hac herba in IV. ait de vulnerata cervailla fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos” .

[415] gramina hic pro herba: nam est hoc nomine alia herba, quae in inmensum excrescit.

[416] faciem circumdata a parte totum corpus accipimus. et putatur sic dictum, utfaciem mutatus et ora Cupido” .

[417] fusum amnem pro 'aquam', a toto partem: sic suprafontemque ignemque ferebant” .

[419] ambrosiae sucos ambrosia est cibus deorum: nam nectar potant. alibi ambrosia unguentum deorum legiturambrosiaeque comae divinum vertice odorem” . panaceam genus herbae est. sciendum tamen Lucretium panaceam ubique salem dicere. unde possumus et hoc loco salem intellegere; nam omnem pellit dolorem. sed melius herbam, quia ait 'odoriferam'. alii panaceam medicamentum dicunt ex conpluribus herbis conpositum, quod ad omne vulnus facit. hanc herbam Hercules contra vim venenorum Thessalis dicitur praestitisse. sane nomen mire conpositum.

[422] quippe dolor quasi dolor, cuius natura haec est, ut adhibito remedio statim recedat. nam dolor consequens res est, non principalis: unde sublata causa etiam ipse statim recedit. hinc ait 'quippe', nam infusa aqua inhaerens laxare coeperat telum, quod antea inferebat dolorem.

[423] iamque secuta manum leniter temptantis secuta est.

[424] in pristina in usum priorem, hoc est quales fuerunt pristinae. vel 'novae' magnae aut mirae.

[425] arma citi properate viro suo more ostendit festinationem: ante induxit loquentem, quam significaret qui loqueretur. †qui sicut nos 'properare, festinare' dicimus, ita antiqui pro 'dare' dicebant: Sallustiussoleas festinate” .

[427] non haec hvmanis opibus potest subaudiri et 'arte humana'.

[429] maior agit deus Apollo scilicet, inventor medicinae: hoc est haec agit maior.

[432] habilis lateri clipeus et hic expressa festinatio est. loricaque tergo est quare tergo tantum, cum totum ambiat corpus? at quia latus clipeo dixerat tectum, supererat ut tergum lorica muniret.

[434] summaque per galeam decenter galeam quoque eum induisse significat.

[435] verumque laborem quem per me ipse suscipio, non qui ex aliorum virtute imperatoribus adscribi consuevit.

[436] fortunam ex aliis subaudimus 'opta': nec enim fortuna discitur. et est zeugma non integrum. quidam autem defectionem putant et deesse volunt 'pete' aut 'accipe'. alii figuram volunt pro 'quid fortuna sit ex aliis disce': cum et bona et mala sit fortuna, quid valeat dea haec, ex aliis disce: vult enim intellegi, se adversa usum.

[437] defensum dabit pro 'defendet'. inter praemia 'inter' veteres pro 'ad' ponebant: id est ad praemia: Cicerodico te priore nocte venisse inter falcarios” , id est ad falcarios.

[438] matura adoleverit aetas adulescendo matura esse coeperit.

[439] sis memor subaudiendum 'meorum factorum'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: