previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[75]

[77] fuerit quodcumque id est quicumque me sequitur eventus. fuerit quodcumque] sive miseratus vitam concedere volueris, sive non. est autem parenthesis, et respicit ad illud 'memoret, quae sit fiducia capto'. suspendendum ergo 'rex'. sane 'quodcumque' vetusta voce mortem significari Lucilius docet in XII. “hunc, si quid pueris nobis me et fratre fuisset” , hoc est, si mors vel me vel fratrem oppressisset. ergo ut quidam volunt urbane animum hominis mortem contemnentis ostendit. 'vera' inquit, ut et falsa, quae postea dicturus est, vera credantur: ideo primo a veris coepit. ordo autem est, fatebor cuncta vera, neque me Argolica de gente negabo. quod sciebant Troiani confessus est, ut ei de ceteris crederetur.

[79] hoc primum hoc maximum est vel principale apud me, verum dicere. <vel> hoc primum 'fatebor' subaudis. nec si miserum fortuna sinonem finxit quidam ita intellegunt: si me Fortuna ad hanc miseriam perducere potuit, non valebit etiam stultum facere, ut putem me mentiendo proficere. sinonem Autolycus quidam fur fuit, qui se varias formabat in species. hic habuit liberos Aesimum, unde natus est Sinon, et Anticliam, unde Ulixes: consobrini ergo sunt. nec inmerito Vergilius Sinoni dat et fallaciam et proditionis officium, ne multum discedat a fabula, quia secundum Euphorionem Ulixes haec fecit. sinonem melius, quam si 'me' dixisset; solet enim et in nomine quaedam esse emphasis, utet quisquam numen Iunonis adoret” .

[80] finxit conposuit, formavit, utet corpora fingere lingua” . et notandum quia omnis Sinonis oratio diasyrtica est: nam et negotium exprimit, et Troianorum insultat stultitiae, ut hoc loco. finxit vanum fallacem. et vanus est qui etiam sine utilitate mentitur, mendax qui tantum ad decipiendum. sane 'vanus' stultus apud idoneos non invenitur, ut ait Iuvenalissic libitum vano qui nos distinxit Othoni” .

[81] fando aliquod si forte tuas pervenit ad avres dum dicitur. et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat. nam quod de Palamede dicit verum est, quod de se subiungit falsum. et sciendum ex hac historia partem dici, partem supprimi, partem intellegentibus linqui. nam Palamedes, ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit invitum. cum enim ille iunctis dissimilis naturae animalibus salem sereret, filium ei Palamedes opposuit. quo viso Ulixes aratra suspendit, et ad bellum ductus habuit iustam causam doloris. postea cum Ulixes frumentatum missus ad Thraciam nihil advexisset, a Palamede est vehementer increpitus. et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit. qua invidia Ulixes auctis inimicitiis fictam epistolam Priami nomine ad Palamedem, per quam agebat gratias proditionis et commemorabat secretum auri pondus esse transmissum, dedit captivo, et eum in itinere fecit occidi. haec inventa more militiae regi adlata est et lecta principibus convocatis. tunc Ulixes cum se Palamedi adesse simularet, ait, si verum esse creditis, in tentorio eius aurum quaeratur. quo facto invento auro, quod ipse per noctem corruptis servis absconderat, Palamedes lapidibus interemptus est. hunc autem constat fuisse prudentem. nam et tabulam ipse invenit ad conprimendas otiosi seditiones exercitus, ut Varro testatur. secundum quosdam ipse repperit litteras. quae res forte sit dubia, tamen certum est * * * χ ab hoc inventas cum h aspiratione.

[82] inclita gloria propter dilectum et frumenta.

[83] falsa sub proditione sub falso crimine proditionis. et rem notam per transitum dicit; unde et paulo post 'haud ignota loquor'. quamquam ibi possit intellegi, haud ignota nobis, sed forte etiam ad vos potuit pervenire. sciendum sane factum hoc vere et Troianos scisse. sed Sinon callide quasi ignorantibus quae vera sunt dicit, ut fidem sequentibus faciat. pelasgi a Pelasgo Terrae filio, qui in Arcadia genitus dicitur, ut Hesiodus tradit.

[84] infando indicio propter aurum clam suppositum. 'indicio' autem delatione. quia bella vetabat iam hoc falsum est, sed dicitur ad Sinonis commendationem; nam aliam ob causam Palamedes periit. et bene ad captandam circa amicos eius miseriam adiungitur, quia pacis auctor fuit.

[85] cassum privatum, vacuum. [et] cassum est quasi quassum et nihil continens; nam et vas quassum, quod humorem in se non continet et est vacuum: unde et retia casses, quod multum in se vacui habeant. nunc cassum lumine lugent] [sane] vult Sinon suadere, vere fugisse Graecos, si Palameden lugere potuerunt.

[86] illi me comitem oratorie se commendat. 'illi' id est qui bella vetabat. et bene 'comitem', non militem, quem eius inimici velut subparem insequerentur. et consanguinitate propinquum excusatio a necessitudine, sed hoc totum falsum est.

[87] pavper excusatio a fortuna: haec enim fuerat causa militandi, ut Terentiuscum hinc egens profugiet aliquo militatum” . primis <huc misit> ab annis aut adolescentiae, aut belli. et est excusatio, quia patri parendum necessario fuit; ideo ait 'misit'.

[88] dum stabat regno quia et ipse unus de regibus fuit. et bene addidit dignitatem eius quem fingebat propinquum, ut ei iusta causa fuerit indignationis adversus Ulixem.

[89] et nos pluralis numerus pro singulari, ut Sallustiusnos in tanta doctissimorum copia” . an 'nos' se et patrem dixit? et nos] id est ut Palamedes. nomen gloriam, utnomen Echionium matrisque genus Peridiae” . alii 'nomen' nobilitatem accipiunt, utcui genus et quondam nomen natique fuissent” .

[90] invidia propter advectum frumentum. pellacis per blanditias decipientis. pellicere enim est blandiendo elicere.

[91] concessit pro decessit.

[92] adflictus suspendendum, ne videatur adflictum se dicere, quia in tenebris vitam trahebat, sed quia amicum perdiderit. vitam in tenebris ideo lugentibus inimica lux est, quia caruerunt ea hi quos dolent; ideo tenebras petunt et atra veste amiciuntur et capita velant, ut videantur cum defunctis agere, imitantes tenebris inferorum faciem.

[93] insontis amici duo posuit, et 'insontis' et 'amici'. et plus est quod amicum dixit, quam propinquum. mecum indignabar quomodo ergo 'nec tacui demens'? intellegimus istum quasi tacuisse primo, post inpatientia doloris erupisse. et casum insontis m. i. amici] [aut] quod interim non vindicarem amici insontis interitum.

[94] fors siqua bene 'siqua', quia est et bona et mala. tulisset non nulli pro retulisset intellegunt.

[95] si patrios umquam remeassem victor ad argos bene dubitat, ut ostendat, propter Palameden omnes sibi Graecos inimicos fuisse. victor autem ut quidam volunt voti compos, ut estquam septem ingentia victor corpora fundat humi” , quia aliter dictum potuit non bene a Troianis accipi. argos Argi ab Argo dicti, quem custodem vaccae, in quam Io fuerat commutata Mercurius occidit.

[96] promisi per contrarium ait pro minatus sum, quia minamur mala, promittimus bona. sic Horatius contraatqui vultus erat multa et praeclara minantis” , id est promittentis. [et] promisi vltorem deest 'futurum'.

[97] hinc mihi pro 'hac causa' vel 'propter hoc'. et est adverbium locale pro coniunctione causali. prima mali labes quia secuta sunt postea oraculum et adscita Calchantis factio. 'adscita' sane dicitur adsumpta. 'labes' vero ruinam significat, a lapsu.

[98] criminibus causis, ut supraet crimine ab uno” . novis aut magnis, aut quae nullus sperasset; aut aliis atque aliis. spargere voces ut Ciceroet spargere venena didicerunt” .

[99] ambigvas aut dubias, ne si aperte ageret, accusatio esse videretur, aut suspicionum et criminum plenas. conscius aut peracti sceleris, [de nece Palamedis] aut dolorum suorum, ut est in tertiooblitusve sui est Ithacus” . aut certe sciens hunc meum animum. arma modo fraudes vel dolos, nam arma sunt instrumenta cuiuslibet rei: unde et insidiantis fraudes 'arma' nominavit. alii 'arma' pro opibus vel auxiliis accipiunt. alii 'arma' consilium, alii occasionem, non nulli insidias intellegunt: quidam 'conscius arma' hypallagen putant pro 'conscientia arma', utet quondam patriis ad Troiam missus in armisetarma deosque parant comitesetalia arma Latinis quaerenda” .

[100] nec requievit enim aut vacat 'enim', aut pendet sensus, ut et posterior 'donec Calchante ministro': arte enim agitur, semiplena dicendo ut cogat et interrogare et avidius audire Troianos. calchante ministro 'me destinat arae', et est aposiopesis. et mire 'ministro', quasi non exierit a se responsum.

[101] sed quid ego aposiopesis. et bene reticuit, ne taederet illos tam longae orationis, nihil ad se pertinentis, nisi studium audiendi intermissione renovasset. autem hic abundat. ingrata nec vobis placitura, nec mihi gratiam conciliantia. ingrata] quorum iam non libenter memini.

[102] quidve moror?? vestram scilicet festinationem, vel mortem. omnes et eos, qui prodesse disponunt. uno ordine uno reatu. et est de antiqua tractum scientia, quia in ordinem dicebantur causae propter multitudinem vel tumultum festinantum, cum erat annus litium. Iuvenalisexpectandus erit qui lites inchoet annus” .

[103] idque avdire sat est me Graium esse. iamdudum modo 'quam primum'. sumite poenas scilicet ut satis faciatis Graecis, qui me oderunt. et dicendo mortem suam gratam esse Graecis, et Troianorum benivolentiam conciliat, et ut sibi reliqua credantur extorquet.

[104] hoc ithacus velit et magno mercentur atridae callide hoc dicto impetrat vitam, adserens mortem suam illorum hostibus esse placituram. ideo autem dicit 'mercentur', quia sacrorum est, ut fugiens victima ubicumque inventa sit, occidatur, ne piaculum committatur. ergo Sinon qui victima fuerat, quippe qui propter reditum sacrificio fuerat destinatus, nec possent Graeci nisi vel empta morte Sinonis ad patriam redire, iure et votis et praemio Graecorum interimitur. 'Ithacus' vero pro 'Ithacensis', principale pro derivativo. magno mercentur id est pretio, utTurno tempus erit magno cum optaverit emptum intactum Pallanta” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: