previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[752]

[756] bello gentique fuisset duo dicit: et bellum finiri potuit omnibus interemptis, et gens penitus fuisset extincta occiso Ascanio, a quo Romani ducunt originem. ideo 'bello gentique' dixit, quia plerumque bellum finitur gente superstite, ut in bello Troiano contigit.

[757] caedisque insana cupido oeconomia est, quae excusat Turnum, cur non a porta fugatis Troianis, penitus deleta sint castra.

[759] principio intra castra, post Troianorum fugam. succiso poplite gygen excipit ordo est: excipit et succidit poplitem, utpostibus haesit adesisetscuta latentia condunt” : nam ante fuit ut eum circumveniret insidiis. 'poples' autem 'po' correpta est, sicut in Sereno legitur; sed producitur positione.

[760] hinc nec loci est, nec temporis, sed ordinis, id est 'deinde'. raptas autem 'de hostilibus cadaveribus'; nam quod dicit Donatus 'ab armigero', non procedit; nec enim lectum est, cum solus inclusus fuerit Turnus, ut post ait 'unus homo': quamvis possit, sicut in <X.> “suggere tela mihiettum magnam corripit hastam et iacit” .

[761] ivno vires animumque ministrat oeconomia, ut quod dicit possit esse veri simile. ivno vires animumque ministrat ne sit incongruum unum tot occidisse, dat Iunonis auxilium: Horatius in arte poeticanec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit” .

[763] martemque cientes pugnam agitantes.

[764] alcandrumque halivmque noemonaque prytanimque Homeri versus, tantum coniunctione mutata: unde apparet non ad historiam, sed ad ornatum poematis haec nomina pertinere.

[765] tendentem contra in se facientem impetum.

[768] cum galea longe iacvit caput ad exprimendam celeritatem praeterito usus est tempore. potuisse autem caput cum galea longe iaci, praemissa loci altitudo significat. ergo eum comminus percussum intellegamus, sed tantam vim ictus fuisse, ut longe caput excuteret.

[769] felicior peritior; nam in ungendis telis non est felicitas, sed peritia. sane nec 'ungo' nec 'ungentum' u recipit, excepto uno nomine, ut 'unguen'; unde estet pingues unguine ceras” . est autem mira brevitate inducta descriptio.

[770] ferrumque armare veneno speciose dictum 'armabat ferrum', quo nos armare consuevimus: ut ex venenato ferro vehementius et perniciosius vulnus sit.

[771] amicum crethea musis poetam lyricum. et tale est schema per repetitionem, utsequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens” .

[772] musarum comitem non re vera 'comitem', sed carminum studiosum.

[773] numerosque intendere nervis rhythmos facere intentione nervorum: nam numeri sunt rhythmi, utnumeros memini, si verba tenerem” . hoc ergo dicit: secundum chordas verba conponebat.

[775] avdita caede svorum servat τὸ πρέπον, ne praesentibus ducibus Turnus tot strages fecisse videatur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: