previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[141]

[142] dicto citius non antequam diceret, dixit enim 'haec ait'; sed citius, quam dici potest. placat sub poetica licentia physicam quoque tangit rationem. mare enim dicitur esse Neptunus, quem superius dixit graviter commotum, quia tempestas erat. nunc ait 'placat', quia iam sedari coeperant maria.

[143] collectas aut nunc collegit et fugavit, aut ante a ventis collectas fugavit, id est resolvit. collectas] colligere enim nubes dicitur caelum, utaut si nox pluviam ne colligat ante veremur” . solemque reducit per solem serenitas intellegenda, quia superius dixerateripiunt subito nubes caelumque diemque” . quis enim ignorat diem constare per solem? et consequens erat, ut fugatis nubibus sol rediret.

[144] cymothoe nomina deorum plerumque de causis sunt ficta ab elementis, quae numina dici voluere maiores, ut 'Cymothoe', id est cursus fluctuum, ἀπὸ τοῦ θέειν τὸ κῦμα. triton deus marinus, Neptuni et Salaciae filius, deae marinae ab aqua salsa dictae. adnixus antiquum est, ut 'conixus', quibus hodie non utimur; dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit. illi enim 'parsi' dicebant, nos dicimus 'peperci'. item nos dicimus 'suscepi', illi dicebant 'succepi', utsuccepitque ignem foliis” . adnixus zeugma est, 'adnixi' enim debuit dicere, ut paulo posthaud aliter puppesque tuae pubesque tuorum, aut portum tenet” . ergo 'adnixus' ad Tritonem tantum pertinet, quia Cymothoen iuvabat. quibusdam sane non videtur zeugma, quia 'adnixus', non 'conixus'. ordo tamen est 'Cymothoe simul et Triton acuto detrudunt naves scopulo', ab aris scilicet in quastris Notus in s. l. t” .

[145] levat leves ac navigabiles facit, utnostrumque leves quaecumque laborem” . et scire debemus prudenter poetam pro causis vel tendere vel corripere orationem, ut hoc loco periclitantibus Troianis tota celeritate dicit esse subventum. contra in quinto libro ubi nullum periculum est latius describit placantem maria Neptunum. item in secundo libro quoniam inminet periculum uno versu aitquo res summa loco Panthu? quam prendimus arcem?” levat laxat, utatque arta levari vincla iubet Priamus” . tridenti autem pro tridente, dativum pro ablativo.

[146] aperit ideo quia harenarum congerie inpediente praeclusae ad navigandum erant. ergo inmisso in eas mari aptas ad navigandum facit. sic Sallustiussed ubi tempore anni mare classibus patefactum est” . ceterum bis idem. temperat tranquillum facit.

[147] atque rotis summas l. p. v. bene non moratur in descriptione currus, ut citius liberetur Aeneas. * * * perlabitur undas figura est. quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem. nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.

[148] ac veluti magno in populo iste tempestati populi motum comparat, Tullius populo tempestatem: pro Miloneequidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum” . ita et Homerus seditioni tempestatem κινήθη δ᾽ ἀγορὴ ὡς κύματα μακρὰ θαλάσσης. ideo autem 'magno' addidit, quia ubi frequens est populus, ibi et crebra seditio. et quidam 'populum' totam civitatem, 'vulgum' vero plebem significari putant. saepe autem ut fieri solet.

[149] seditio 'seditio' est <dissensio civium>, sicut Cicero ait in de re publicaeaque dissensio civium, quod seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur” . animis ignobile id est stultum, ut contra nobilem animum prudentium dicimus. ideo etiam paulo post ait 'arrectis auribus'; sumpsit enim translationem ab animalibus, quae utique stultiora sunt. vulgus et masculini generis et neutri lectum est: generis neutri hoc loco, alibi masculini, ut invulgum ambiguas” . et hoc est artis ut masculino utamur, quia omnia Latina nomina in us exeuntia, si neutra fuerint, tertiae sunt declinationis, ut pecus pecoris: si autem secundae fuerint declinationis, masculina sunt; 'vulgi' autem facit, non 'vulgeris', ut docti, clari. usurpatum tamen est neutrum genus propter unum Graecum nomen, id est pelagus. cum enim pelagi faciat, neutri tamen est generis.

[150] iamque faces et saxa volant multi non 'volant', sed 'volunt' invenisse se dicunt. sed Cornutusverendum” , ait, “ne praeposterum sit faces velle, et sic saxa, cum alibi maturius et ex ordine dictum sit 'arma velit poscatque simul rapiatque inventus'” . furor arma ministrat sic alibirimanti telum ira facit” . sane summa velocitate sensus explicitus.

[151] gravem venerabilem, unde et contemptibiles 'leves' dicimus. et bene servat circa hunc rhetoricam definitionem, cui dat et iustitiam et peritiam dicendi, ut 'tum pietate gravem' et 'ille regit dictis animos'. orator enim est vir bonus, dicendi peritus. pietate gravem cuius illis auctoritas ob pietatem est gravis.

[152] arrectis avribus translatio a mutis animalibus, quibus aures mobiles sunt. an aures pro audiendi sensu posuit, secutus Terentium qui aitarrige aures Pamphile” ?

[155] genitor venerabilis, utThybri pater” . ergo hoc nomen et ad verum patrem pertinet et ad honorem refertur. sane veteres omnes deos patres dicebant. caeloque invectus aperto non per caelum vectus, sed caelo iam sereno vectus per maria.

[156] flectit quidam 'flectit' pro regit accipiunt, ut interdum 'torquet' in eodem significatu ponitqui numine torques” . currv non, ut quidam putant, pro 'currui' posuit, nec est apocope, sed ratio artis antiquae, quia omnis nominativus pluralis regit genetivum singularem et isosyllabus esse debet, ut hae musae huius musae, hi docti huius docti. item a genetivo singulari dativus regitur singularis, ut isosyllabus sit, ut huius docti huic docto. inde ergo estcurruque abscisa duorum suspendit capitaetlibra die” , ne, si 'diei' fecisset, maior esset nominativo plurali. secundo Troianis obsequenti. et tractus est sermo a sequentibus servis, id est pedisequis secundis: unde et secundam fortunam dicimus, quod secundum nos est, id est prope nos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: