previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[134]

[135] fere 're' longa est. sicco subductae litore puppes in siccum subductae litus.

[136] operata ivventus perfecit sacrificia propter conubia et novas sedes, quia apud veteres neque uxor duci neque ager arari sine sacrificiis peractis poterat, ut alibilaetis operatus in herbis” , item Iuvenaliset matutinis operatur festa lucernis” .

[137] subito cum id est cum subito.

[138] corrupto caeli tractu hic est ordo pestilentiae, ut Lucretius docet: primo aeris corruptio, post aquarum et terrae, mox omnium animalium. notandum sane Apolline offenso pestilentiam semper creari: quod etiam Homerus ostendit, cum eum armatum inducit sagittis: unde et Apollo dicitur secundum aliquos ἀπὸ τοῦ ἀπολλύειν. contra si citharam teneat, mitis est: unde Horatiuscondito mitis placidusque telo supplices audi pueros Apollo” . miseranda metonymia 'quae miseranda facit'.

[139] arboribusque satisque lues quidam dicunt diversis numinibus vel bene vel male faciendi potestatem dicatam, ut Veneri coniugia, Cereri divortia, Iunoni procreationem liberorum, sterilitatem horum tam Saturno quam Lunae; hanc enim sicut Saturnum orbandi potestatem habere.

[140] linquebant dulces animas item alibiet cum frigida mors anima seduxerit artus” . quare anima dicitur relinqui et non magis relinquere? secundum eos scilicet qui dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum facere: quod si est, bene dicimus, nos animas linquere, quorum nihil praeter corpus est: nam anima perpetuitatis est. unde Palinurus in sextonunc me fluctus habet” , hoc est corpus, quod solum meum est. aut certe simpliciter 'animas dulces linquebant', quia morientibus maxime dulces videntur: Terentiusanimam relinquam potius quam illum deseram” . aut aegra trahebant duo mala significat, aut mortem aut aegritudinem prolixam. 'aegra' autem aegrota. et bene addidit 'corpora', quia et animus aeger potest esse.

[141] exurere sirius agros Sirius stella est in ore canis posita, quae annis omnibus oritur circa VIII. K#1123. Iulias, quae orta plerumque pestilentiam toto anno facit, plerumque paucis diebus, interdum innoxia nascitur. hinc estet in totum regnaret Sirius annum” , item supraet letifer annus” . tunc autem pestilentiam creat, si in hanc rem etiam ceterorum consentiat cursus astrorum. sane canicula, in cuius ore est, tantum generis feminini est, cum sit canis communis generis, unde hoc nascitur: nam in diminutione mutavit genus. steriles exurere agros exurendo steriles reddere.

[142] seges aegra 'seges' interdum terram significat, ut Horatiushaec seges ingratos tulit et feret omnibus annis” , interdum frumentum, utquid faciat laetas segetes” : hoc loco utrumque potest intellegi.

[144] hortatur pater ire mari bene filium mittit, quia erroris causa pater fuerat. veniamque precari et beneficium, utorantes veniam” , et re vera veniam erroris Anchisae, qui oraculum male interpretatus est.

[145] laborum temptare avxilium 'laborum' periculorum, utnon tamen ulla magis praesens fortuna laborum est” . 'temptari' autem 'laborum auxilium' propter pestilentiam dixit. et quidam 'auxilium' distingunt, ut sequatur 'iubeat quo vertere cursus'.

[146] vertere cursus propter sedes ait.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: