previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[718]

[720] tum vero nam et ante ea cogitaverat, utpectore curas mutabat versans” . animum diducitur Graeca figura, ut 'mentem laesus'.

[721] et nox atra polum quasi maior causa cogitationis, utet sub noctem cura recursat” . bigis proprie modo: namrorifera tenuaverat aera bigaabusive est.

[722] caelo facies delapsa parentis aut secundum quod supra diximus, quia animae caelum tenent, simulacra vero apud inferos sunt: aut ad errorem pertinet somnii; nam et 'visa' ait: aut certe intellegamus a Iove missam potestatem aliquam, quae se in Anchisae converteret vultum, ut religiosus videretur; nam et ipse dicit 'imperio Iovis huc venio' et infert 'Elysiumque colo'.

[725] care magis pro 'carior'. bene autem addidit 'dum vita manebat': nulla enim est vita post mortem: ut ostendat vita fuisse cariorem.

[726] imperio iovis ab auctoritate, utipse deum tibi me claro dimittit Olympo regnator” .

[728] nautes dat senior ut solet hic denuo iisdem usus est sermonibus: nam ait 'tum senior Nautes'.

[730] atque aspera cultu quod in nono latius exsequiturnatos ad flumina primum deferimus” , usqueat patiens operum” .

[731] debellanda tibi bello perdomanda. et bene victoriam, non bella sola praedicit, in quibus esse poterat terror.

[732] averna per alta ut 'Gargarus Gargara', ut 'Tartarus Tartara', 'Maenalus Maenala' pluraliter, ita 'Avernus Averna'.

[733] non me impia namque propter facilitatem.

[734] amoena 'amoena' sunt loca solius voluptatis plena, quasi 'amunia', unde nullus fructus exsolvitur: unde etiam nihil praestantes 'inmunes' vocamus.

[735] piorum concilia elysivmque colo elysium est ubi piorum animae habitant post corporis animaeque discretionem: unde et 'interitus' dicitur res 'inter' animam et corpus 'veniens'. ergo elysium ἀπὸ τῆς λύσεως, ab absolutione: quod secundum poetas in medio inferorum est suis felicitatibus plenum, utsolemque suum sua sidera norunt” . secundum philosophos elysium est insulae fortunatae, quas ait Sallustius inclitas esse Homeri carminibus, quarum descriptionem Porphyrius commentator dicit esse sublatam: secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aer purior est: unde ait ipse Vergiliusaeris in campis” , item Lucanusnon illuc auro positi, nec ture sepulti perveniunt(9.10).

[737] tum genus omne tuum et q. d. m. d. hae sunt causae, propter quas Aeneas descendit ad inferos: generis agnitio, et civitatis nomen, quod ei nullus umquam praedixerat, sed solus indicat pater. latet enim, ut supra diximus, verum urbis nomen: unde ei pater quasi pro mysterio et adfectione aitilla inclita Roma” . et nomen quidem Romae a poeta dictum est; nam verum urbis nomen, ut dictum est, latet.

[738] torquet medios nox umida cursus e. m. s. e. o. a. a. dies est plenus, qui habet horas viginti quattuor: nam et nox pars diei est. dicimus autem diem a parte meliore: unde et usus est, ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum. hic autem dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis, secundum Persas ab ortu solis, secundum Etruscos et Athenienses a sexta hora diei, secundum Romanos a media nocte: et hos nunc secutus ait 'medios cursus nox torquet et me saevus equis oriens adflavit anhelis'. haec autem plene exsequuntur et Cicero in auguralibus et Aulus Gellius in libris noctium Atticarum. hoc etiam illa res iuris indicat, quod cum tribunum plebi abnoctare ab urbe non liceret, licebat tamen exire post noctem mediam et ante mediam reverti.

[739] saevus oriens solem dicit, cuius lux est umbris inimica: unde Lucanuset medio feriere die(6.744). est autem physicum: nam pereunt umbrae solis adventu.

[741] Aeneas quo deinde rvis?? ordo est: Aeneas deinde 'quo ruis?'

[742] quem fugis?? quasi ignorans rationem, qua fugeret.

[744] canae aut antiquae, aut propter ignis favillas.

[745] farre pio vel quia exinde sacrificabant: vel quia mos fuit apud maiores ut divinum ignem farre servarent: qui si durasset in alterum diem, eum aptum agendis rebus significabant. 'far' autem frumenti certa species est, sicut adoreum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: