previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[540]

[542] herculeis sopitas ignibus aras hypallage est, id est suscitavit aras Herculeas, in quibus erant ignes sopiti.

[543] hesternum autem larem cui pridie sacrificaverat. et est iteratio: nam male quidam 'externum' legunt, id est extraneum.

[544] mactat lectas de more lectas, an de more mactat?

[545] evandrus pro 'Euander', sed vitavit ὁμοιοτέλευτον sequentis verbi.

[546] post hinc ad naves graditur unum vacat, aut 'post', aut 'hinc', utpost hinc digrediens iubeo frondentia capris arbuta” : tale est et illudprimus ibi ante omnes” .

[547] qui sese in bella sequantur in expeditionem et bellicam praeparationem: nam, ut supra diximus, 'bellum' est tempus omne quo vel praeparatur aliquid pugnae necessarium, vel quo pugna geritur, 'proelium' autem dicitur conflictus ipse bellorum: unde modo bene dixit 'qui sese in bella sequantur', non 'in proelium'; nam ad auxilia petenda vadit, non ad pugnam. quamquam etiam si sic diceret 'qui se in proelium sequantur', non valde ab re esse videbatur: hi enim equites, cum a Tarchone accepisset Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, obvios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere videntur in proelium: unde etiam a Cymodocea naviganti Aeneae dicituriam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques” .

[549] segnis sine remigio, id est cessans, nihil administrans. et respexit ad descendentes, de quibus aitremigio noctemque diemque fatigant” , licet fuerit lenissimus fluvius. epitheton ergo ad tempus, non enim ignavos dixit: aut 'segnis' certe, quia meliores elegerat. deflvit defertur.

[550] rerum quas gesserat. patris ubi esset.

[552] exortem Aeneae per id quod non est factum, quod factum est indicatur. per 'exortem' autem optimum et praecipuum significat. 'exortem' autem, ut 'exlegem'. et multi hoc loco reprehendunt Vergilium, quod, cum Aeneam ubique pontificem ostendat, et pontificibus non liceat equo vehi, sed curru, sicut et in septimo a Latino ei currum missum dicit, cur hic equo eum usum faciat, dicens 'ducunt exortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum praefulgens unguibus aureis' item 'iamque adeo exierat portis equitatus apertis Aeneas inter primos'. cuius rei haec redditur ratio: Aeneam non tantum pontificii iuris, sed omnium sacrorum et peritum et primum fuisse, Vergilium autem inventa occasione ritum Romanarum caerimoniarum exponere. etenim veteri sacrorum ritu neque Martialis neque Quirinalis flamen omnibus caerimoniis tenebatur, quibus flamen Dialis: neque diurnis sacrificiis destinabantur, et abesse eis a finibus Italiae licebat, neque semper praetextam, neque apicem nisi tempore sacrificii gestare soliti erant. ergo si ire eis in provinciam licebat, et equo sine religione vehi licuit: quod hic ostendit, velut in provinciam misso Aeneae equum datum: nam Euander hoc ait 'sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit: ait enim 'tu, cuius et annis et generi fatum indulget, ingredere'. ergo et equo merito uti potuit, si ei ire in provinciam fas erat. sciendum tamen poetam contentum esse universum ius pontificale, dum aliud narrat, attingere.

[553] pellis obit totum pellis ostenditur magnitudo in hoc, quod dicit 'totum obit', id est circumdat. ungvibus avreis aut quia ungues ipsi cum aruerint, auri imitantur colorem; aut quia solebant deaurari: Statiusauro mansueverat ungues” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: