previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[471]

[472] velis aptare ivbebat subaudis 'socios' a superioribus. et bene servat τὸ πρέπον, ut ubique Anchisen inducat iubentem navigationem, utet pater Anchises dare fatis vela iubebat” .

[473] ferenti pro secundo, [sed] vel flanti, vel cum flare coepisset.

[475] Anchisa bene, cum Veneri libidinem non obicit, dicendo coniugium maiorem honorem Anchisae tribuit. 'Anchisa' autem vocativus hic non est Latinus, nam brevis esset 'a', ut 'o Catilina': Graecus est ergo, de quo valde apudeos quaeritur quemadmodum exeat ab his nominibus, quae in 'es' mittunt nominativum. nam 'Tydides' 'Tydide' facit, utDanaum fortissime gentis Tydide” . 'Atrides', cum sit simile, 'Atrida' facit, ut Horatiusne quis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?” tale est ergo et 'Anchisa'. sane apud Latinos horum nominum causa manifesta est: nam nominativum ipsum in 'a' mutant et recipiunt Latinam declinationem, ut 'Atrides' 'Atrida', 'Scythes' 'Scytha'. dignate digne habite, digne iudicate. nam modo non agentis habet, sed patientis imaginem; illud est in primohaud equidem tali me dignor honore” .

[476] cura deum id est amor, ut alibiVeneris iustissima cura” . bis pergameis erepte rvinis probavit curam deorum. et sciendum, rhetorica esse argumenta, quae a contrariis laudant. quod enim supra Anchises infelicitatis putavit, utsatis una superque vidimus excidia” , hoc iste argumento convertit in laudem. 'bis' autem propter Herculem et Graecos, qui expugnavere Troianos.

[477] ecce tibi aut vacat 'tibi', ut in Tullioqui mihi accubantes in conviviis” : aut certe altius dictum est 'tibi', ac si diceret: qui Italiae hanc tantum visurus es partem, non etiam eam quam Aeneae fata promittunt. aut certe 'tibi' id est quod ad te attinet; nam ita veteres ponebant, ut Terentius in adelphisen tibi autem: quid est? lupus in fabula” . et cur haec Aeneae non dicit? aut sufficere putat quae illi vaticinatus est, ut retineat illa, aut ambobus dicit ad unum loquendo. avsoniae Italiae, a rege Ausone. arripe invade: illic enim est sacrificaturus.

[478] et tamen ἀνακόλουθον est; non enim praemisit 'quamquam vicina sit'. praeterlabare necesse est praeternaviges. et bene positum 'necesse est', ne fatigato longae navigationis denuntiatio dura videretur.

[479] pandit apollo Laurolavinatem agrum significat, ad quem venturus est.

[480] vade ait bis haec est in Vergilio iteratio, ut hoc loco: nam cum supra 'compellat' dixerit, intulit modo 'ait'. item in quinto cum praemiseritfidam sic fatur ad aurem” , subiecit rursuset sese ostendat in armis, dic ait” . o felix nati pietate latenter ostendit mortem futuram: non enim ait felicem vitae longinquitate vel adventu ad Italiam, sed tantum 'nati pietate', quasi qui poterit exsequiarum munus implere.

[481] provehor sermone progredior, ut ostendunt sequentia. demoror avstros id est vos demoror quo minus ventis utamini.

[482] supremo ultimo: postquam eorum desperabat aspectum.

[483] picturatas participium sine verbi origine, vel a feminino genere derivatum, pro 'pictas', id est pictura decoratas. avri subtemine id est filo quod intra stamen currit, quod Persius tramam dixitmihi trama figurae sit reliqua: ast illi tremat omento popa venter?” nam male quidam 'subtemen' stamen accipiunt, cum stamen de auro esse non possit.

[484] phrygiam chlamydem aut acu pictam: huius enim artis peritos Phrygiones dicimus secundum Plautum; in Phrygia enim inventa est haec ars: aut ob hoc addidit 'Phrygiam', quasi per quam patriae memoria retineretur. nec cedit honori id est tanta dat munera, quanta merebatur Ascanius: hoc enim est 'honori non cedere', parem esse meritis accipientis. Scaurus vero 'honore' legit et intellegit: honore non cedit Heleno, qui patri eius vel avo donaverat multa.

[485] textilibus sibi congruis: quid enim magis conveniebat donare mulierem?

[486] accipe et haec aut intellegimus ante a se aliqua fuisse donata: aut certe secundum ius locutus est; omnia enim quae vel avus vel pater acceperat, ad Ascanium hereditatis iure deveniunt. an 'et haec' praeter illa quae Helenus tibi dedit? monumenta memoria. 'monumenta' autem a mentis admonitione sunt dicta.

[487] longum amorem et de praeterito et de futuro, ut agnoscas, quantum te vel amaverim vel amatura sim. potest et pro 'diu' accipi.

[488] conivgis hectoreae dictum est hoc habita ratione personae, cum qua loquebatur, ac si diceret 'uxoris avunculi tui'. extrema tuorum vel quae Ilio extulit: vel sicut supradigressu maesta supremo” .

[489] mei super astyanactis imago 'super' id est valde, vehementer, expresse, hoc est valde mihi es imago Astyanactis: quo sermone etiam Homerus in simili utitur significatione. super] [et] deest 'est', ut sit quae superest, id est restat, ut in octavoneque enim fuga iam super ulla pericli est” . fabula autem de Astyanacte ista est: superato Ilio cum Graeci ad patriam redituri contrariis flatibus prohiberentur, Calchas cecinit deiciendum ex muris Astyanacta Hectoris et Andromachae filium, eo quod si adolevisset fortior patre futurus, vindicaturus esset eius interitum. hunc Ulixes occultatum a matre cum invenisset, praecipitavit e muro, et ita Graeci Troia profecti sunt.

[491] pubesceret ut etiam in secundo diximus, prooeconomia est, ut verisimile sit Ascanium in nono potuisse iam bella tractare.

[492] digrediens pro 'cum digrederer', participium pro verbo modi coniunctivi.

[493] vivite felices 'vivite' modo bene optantis est, non, ut in bucolicis, male dicentis, utvivite silvae” , id est perite. simile est et 'valete', ut Terentiusvaleant qui inter nos discidium volunt” . sunt autem haec per contrarium inventa maledicta, ut sit quasi salva veneratio. illud quaeritur, utrum 'vive', an 'vivas', id est utrum per imperativum, an per optativum dicere debeamus? et constat dici melius per optativum: optari enim possunt, non imperari vel bona vel adversa. quod autem invenimus per imperativum, usurpatum est. fortuna peracta iam sva id est dura, propria Troianorum, uthac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta” .

[495] parta pro 'parata'. arandum findendum, utlonga sulcant vada salsa carina” ; sulcus enim proprie aratri est.

[496] cedentia retro utiam tandem Italiae fugientis prendimus oras” .

[498] fecere manus quod est dulcius.

[499] quae fuerit minus obvia grais id est quae nullum patiatur excidium. alii 'fuerint' legunt et volunt esse maledictum in Graecos, ut ad auspicia referas: quod non procedit; nec enim de hoc agebatur. obvia autem obnoxia, inimica, contraria.

[500] siquando thybrim fluvium: pro quo regem ipsum posuit Thybrim, qui in hunc cecidit fluvium et ei nomen dedit; nam antea Albula dicebatur, ut ostendit in octavo Vergilius. alii volunt non Thybrim cecidisse, sed Tiberinum, regem Albanorum, a quo Tiberis dictus est. ut autem Thybris dicatur, haec ratio est: quodam tempore Syracusani, victores Atheniensium, ceperunt Syracusis ingentem hostium multitudinem et eam caesis montibus fecerunt addere munimenta civitati. tunc auctis muris etiam fossa intrinsecus facta est, quae flumine admisso repleta munitiorem redderet civitatem. hanc igitur fossam, per hostium poenam et iniuriam factam, Thybrin vocaverunt ἀπὸ τῆς ὕβρεως. postea profecti Siculi ad Italiam eam tenuerunt partem, ubi nunc Roma est, usque ad Rutulos et Ardeam: unde estfines super usque Sicanos” : et Albulam fluvium ad imaginem fossae Syracusanae Thybrin vocaverunt, quasi ὕβριν, uteffigiem Xanthi Troiamque videtis” . circa Syracusas autem esse fossam Thybrin nomine Theocritus meminit.

[501] gentique meae bene genti suae dicit, non sibi. scit enim, Ascanio regna deberiyicta fatisque incensa. data moenia cernam cognatasque urbes olim quandoque. et per omnia 'cernam' subaudis. sensus autem talis est: si potuero ad Italiam pervenire et regna constituere et videre urbes et populos tibi cognatos; nam et Aeneas et Helenus a Dardano originem ducunt. ergo hoc dicit: quoniam et ab uno originem ducimus et iisdem casibus subiacuimus, Troiam utramque, id est quam et tu fecisti et ego facturus sum, iungamus et faciamus unam, sed 'animis', hoc est foedere et adfectione, quoniam re vera eas natura non sinit iungi. quamvis quidam dubitant, utrum genere, an loci proximitate propinquos dixerit. sane quoniam occurrebat humanae brevitas vitae, bene subiunxit 'maneat nostros ea cura nepotes'. distinguendum autem 'populosque propinquos Epiro'. et sequentibus ostendit quomodo 'Hesperia', id est, quibus populis auctor est Dardanus. hesperia autem Ἑσπερόθεν, nam Graece dixit, et est de loco adverbium 'Dardanus Ἑσπερόθεν'. figura enim non numquam pulchra est si elocutio inperfecta sit, ut Cicero in VerrinisQuintum Verrem Romulianon addidit 'tribu'. cognatas vero urbes quidam in honorem Augusti dictum accipiunt. is enim cum in Epiro Nicopolim conderet, cavit in foedere civitatis ipsius, ut cognati observarentur a Romanis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: