previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[30]

[31] anna refert mire videtur intellexisse Anna, quid sibi suaderi vellet Dido. et suasoria est omni parte plena: nam et purgat obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. et usus est apto causae principio: nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum nobis eum qui audit facere debemus; cum in aliena causa sententiam dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides. postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei: a persona Didonis, an, quia maritum perdiderit, alium accipere debeat 'id cinerem aut manes credis curare sepultos'? a persona Aeneae 'placitone etiam pugnabis amori'? a loco 'nec venit in mentem quorum consederis arvis' a timore 'quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas'? a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'? a modo 'indulge hospitio causasque innecte morandi': an etiam id dii fieri velint, per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'. o luce magis dilecta sorori id est dilectior: [quae diligatur adhuc, an magis quam lux dilecta, aut dilectior luce.] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud estnate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis” , Terentiusnihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans” . sorori bene Anna dilecta respondit 'sorori', quia et Dido sic coepit 'Anna soror'. ergo per nomen necessitudinis ostendit, se quae sunt utilia persuadere, ut alibiparvumque patri tendebat Iulum” .

[32] solane perpetva id est, solane maerens in omni carperis iuventa? 'perpetua' ergo continua. ivventa autem pro iuventate accipiendum: nam 'Iuventa' dea illius aetatis est, 'iuventas' aetas ipsa iuvenilis, 'iuventus' iuvenum multitudo.

[33] nec dulces natos propter liberos, quae fuit causa secundi matrimonii, ut Iuvenalissed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem” . et hysterologia est: nam per Veneris praemia proveniunt nati. alii male iungunt 'natos Veneris' Cupidinem et Aeneam. alii ἔρωτα et ἀντέρωτα dicunt. veneris nec praemia id est voluptates, ut Homerus τά τε δῶρ᾽ Ἀφροδίτης. et volunt quidam ἓν διὰ δυοῖν esse.

[34] id cinerem aut manes credis curare sepultos propter illud, ['ille habeat secum servetque sepulchro']: quia marito iuraverat, utnon servata fides cineri promissa Sychaeo” . et bene extenuat dicendo non animam, sed cineres et manes sepultos. dicit autem secundum Epicureos, qui animam cum corpore dicunt perire.

[35] esto adverbium concedentis est Graecum. flexere mariti non qui erant, sed qui esse cupiebant. alii intellegunt 'aegram mariti', ut sit genetivus singularis, id est, tristem propter maritum. vel 'aegram' ad morbum animi referas, id est, ut stultitiam iudicet in iuventa aetate nuptiis abstinere. 'aeger' enim animo dicitur, 'aegrotus' corpore.

[36] non ante Tyro aut in Tyro, ac si diceret 'Tyri': aut certe Τυρόθεν, id est de Tyro, utDardanus Hesperia” . quidam autem 'Libya', id est mariti Libyes, 'Tyro' mariti Tyrii exponunt. despectus iarbas rex Libyae, qui Didonem re vera voluit ducere uxorem et, ut habet historia, cum haec negaret, Carthagini intulit bellum. cuius timore cum cogeretur a civibus, petiit ut ante placaret manes mariti prioris, et exaedificata pyra se in ignem praecipitavit: ob quam rem Dido, id est virago, quae virile aliquid fecit, appellata est; nam Elissa proprie dicta est.

[37] ductoresque alii ergo et Iarbas ductor. 'alii' autem, qualis Iarbas. quos africa terra derivationes frequenter maiores sunt a principalitate, interdum pares inveniuntur, raro minores: unde supraLacaenanotandum diximus. trivmphis dives id est bellicosa. et quidam dicunt Afros numquam triumphasse. Plinius autem Secundus historiae naturalis et Pompeius Trogus Afros dicunt pompam triumphi primos invenisse, quam sibi Romani postea vindicaverunt. Livius autem Andronicus refert, eos de Romanis saepius triumphasse suasque porticus Romanis spoliis adornasse: merito ergo 'dives triumphis'.

[38] placitone etiam pugnabis amori ac si diceret: iure contempsisti eos qui displicebant, numquid etiam placito amori repugnabis? et est Graecum 'pugno tibi': nam nos 'pugno tecum' dicimus. et 'placito' alii volunt vel universis hominibus, id est coniugali amori, vel legibus dictum.

[40] hinc gaetulae urbes ad terrorem 'urbes' posuit: nam in mapalibus habitabant. genus insuperabile bello utquos nulla fatigant proelia nec victi possunt absistere ferro” . infreni aut saevi et feroces, ut ipse contrarioni frenum accipere” : aut qui equis sine freno utuntur.

[41] cingunt non adiuncti sunt; sed 'cingunt' quasi circumdant, utcingique urbem obsidione videret” . inhospita barbara, aspera. et fictum 'inhospita', cum 'inhospes' non dicatur.

[42] deserta siti regio inhabitabilis. dicit autem Xerolibyen, id est partem Africae aridam, quae est inter Tripolin et Pentapolin. et bene terret dicens iuxta esse aut bellicosas gentes, aut deserta loca, unde non speratur auxilium. lateque furentes barcaei hi prope sunt a Carthagine: unde addidit 'late furentes'. hi secundum Titianum in chorographia Phoenicen navali quondam superavere certamine. Barce autem civitas est Pentapoleos, quae hodie Ptolomais dicitur: nam Cyrene et Barce reginae fuerunt, quae singulis dederunt civitatibus nomina. sed hoc per prolepsin dictum est.

[43] bella Tyro surgentia necessario ad persuadendum praesenti tempore usus est.

[44] germanique minas propter aurum, quod ei sicut in primo diximus tulerat. et 'minas' pro ipsis periculis posuit, ut ex praecedentibus sequentia accipiamus.

[45] dis equidem avspicibus hoc dicit: dii, qui sunt auspices matrimonii, Aeneam huc venire fecerunt: nuptiae enim captatis fiebant auguriis, utcontentique auspice Bruto” . Varro de pudicitia aitauspices in nuptiis appellatosauspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis” . ivnone secunda vel quae praeest coniugiis, quae pronuba appellatur: quamvis et ipsa in libris augurum praeesse dicatur auspiciis: aut quia Carthaginem fovet.

[46] huc cursum iliacas vento mire, cum alio iter haberent, huc delati sunt: et ideo addidit 'vento'. tenvisse perfecisse, inplesse.

[47] quam qualem vel quantam: pronomen pro nomine. urbem soror hanc cernes mire pro voluntate sororis: ut si quis avaro suadeat spem pecuniae faciens.

[48] conivgio tali id est viri fortis: quod ideo non dicit, quia scit a Didone praedictum. et bene in ultimo coniugium posuit, propter quod universa praedicta sunt.

[50] veniam aut beneficium et volentiam: aut re vera 'veniam', periurii scilicet, utnon servata fides cineri promissa Sychaeo” . tu modo pro 'tantummodo'. †et alii quod temodo vita supersit” . sacrisque litatis 'diis litatis' debuit dicere: non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus: ergo nove dixit. sacrisque litatis] inter 'litare' et 'sacrificare' hoc interest, quod 'sacrificare' veniam petere, 'litare' propitiare et votum impetrare.

[51] indulge da operam, utindulgent vino et vertunt crateras aenos” .

[52] dum pelago desaevit hiems enumerat, quas morae causas possit innectere. orion id est dum occidit Orion, quoniam et oriens et occidens tempestates commovet. et bene Orion opponitur, quia et Ilioneus dixeratcum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion” . orion corripuit ratione supra dicta.

[53] quassataeque rates hoc ad illudquassatam ventis liceat subducere classem” . non tractabile asperum, intractabile, sub quo tractari nihil possit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: