previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[386]

[387] quisquis es pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat. sicut hoc loco audiverat Venus 'sum pius Aeneas, fama super aethera notus' et cetera, dicit tamen 'quisquis es', hoc est, etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse felicem, quod venisti Carthaginem. item in secundoquisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios” , hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis. havd credo invisus caelestibus litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissimum superis: ut alibimunera nec sperno” , supramihi iussa capessere fas est” . 'caelestibus' autem secundum Pythagoram et praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, mortuos vero inferis. unde et Vergilius de Pallanteet nil iam caelestibus ullis debentem” , item contravos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas” .

[388] avras vitales carpis quibus vivimus. nihil est enim aliud vita, quam reciprocus spiritus: unde et Iuppiter, quo constant omnia, Ζεὺς vocatur ἀπὸ τῆς ζωῆς, id est vita. carpis accipis modo, utet placidam carpebant membra quietem” . Tyriam Carthaginem a colonis. adveneris urbem hysterologia ut supra, hoc est ad urbem veneris. perge modo tantummodo: hoc est, haec tibi sola sit cura, nam liberatae sunt naves.

[389] perfer imperativus modus est, utfer cineres Amarylli foras” .

[390] reduces proprie 'reduces' dicuntur qui pericula evadunt: sic infraut reduces illi ludunt” , scilicet post periculum inlatum ab aquila.

[391] versis aquilonibus aut speciem pro genere posuit, hoc est mutatis ventis, aut quia, postquam ad Africam iter verterunt, adversus ante Aquilo coepit esse prosperrimus.

[392] ni frustra avgurium vani docvere parentes hoc ad confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse crederetur. et est argumentum ad fallaciam, ne intellegat deam. quod autem dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, utdare classibus austrosetibant obscuri sola sub noctepro ipsi soli per obscuram noctem; aut certe 'vani parentes' qui res falsas et inanes docent. et per hoc decipere plerumque ostendit auguria. multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent. quidam 'vani' mendaces tradunt. Sallustius in Iugurthanam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret” . Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii arguitnon te pudet vanitatis?”

[393] bis senos cycnos cycnos navibus comparat, aquilam tempestati. in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam solus incedit; unde in sextomaternas agnovit avesper transitum ostendit regis augurium. item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, “cycnus in auguriis nautis gratissimus ales: hunc optant semper, quia numquam mergitur undis” . cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docetut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur” . laetantes post periculum. agmine volatu, impetu. agmen autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, utilli agmine certo” [etvocat agmina saeva sororum” ].

[394] aetheria aether altior est aere, vicinus caelo, ἀπὸ τοῦ αἴθειν, id est ardere. iovis ales aquila, quae in tutela Iovis est, quia dicitur dimicanti ei contra Gigantes fulmina ministrasse: quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanusfeta tepefacta sub alite saxa(6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur. sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius. sane de aquila est et alia fabula. apud Graecos legitur, puerum quendam terra editum admodum pulchrum membris omnibus fuisse, qui Ἀετὸς sit vocatus. hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso ἀετὸς dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est. quam semper Iuppiter sibi inhaerere praecipit et fulmina gestare: per hanc etiam Ganymedes cum amaretur a Iove dicitur raptus, quos Iuppiter inter sidera collocavit. et quia aquilae haec est natura, ut solem recto lumine spectet, signum quoque aquilae, quod in caelo est, orientem semper solem videtur adtendere. alii dicunt ab hac avi Iovem raptum et ad latebras Cretenses perlatum, cum a Saturno ubique quaereretur. ipsam etiam Iovi, cum adversus Titanas bellum gereret, obvolasse in augurium ac statim victoriam consecutam, et ideo inter sidera collocatam.

[395] ordine longo non nulli pro serie dictum accipiunt, nam et 'coetu cinxere polum' videtur ad ordinem rettulisse: quamvis quidam quaerant, quomodo 'ordine', cum mox 'coetu' dicat.

[396] capere eligere, utante locum capies oculis” . despectare id est electas iam intentius despicere.

[397] stridentibus alis signum augurii est.

[398] coetu dicit Plinius Secundus in naturali historia, omnes aves colli longioris aut recto ordine volare, ut pondus capitis praecedentis cauda sustentet: unde et prima plerumque deficiens relicto loco incipit esse postrema: aut in coetu se omnes invicem sustinere; neque enim huiusmodi aves semel ad inferiora descendunt, sed paulatim per reflexos in gyrum volatus. hoc autem volatu imitantur litteras quasdam: unde et Lucanuset turbata perit dispersis littera pennis(5.716). cantusque dedere adlusit ad nautas. multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur. hoc enim interest inter augurium et auspicium, quod augurium et petitur et certis avibus ostenditur, auspicium qualibet avi demonstratur et non petitur: quod ipsum tamen species augurii est. sed Vergilius amat secretiora dicere; nam totum morem augurum exsecutus est proprietate verborum. alites enim ostendit cum ait 'stridentibus alis', oscines vero cum dicit 'et coetu cinxere polum cantusque dedere'. hoc idem et de columbis fecit; nam et haec inter augurales aves dicuntur non inveniri, et tamen ex his augurium et postulari facit et ostendi: “este duces o, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucoset cetera.

[399] puppesque tuae pubesque tuorum tropus synecdoche: a parte totum significat, ut Terentiuso lepidum caput” , id est lepidus homo. 'pubes' autem flos iuventutis.

[400] ostia proprie ostia dicuntur exitus fluminum, sed modo abusus est, quia plerumque ostia ipsa pro portu sunt.

[401] perge modo exhortatio ad facilitatem rei. ducit via pro 'haec via': et videtur demonstrare.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: