previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[885]

[888] ingens arboreum quidam pro ligneo accipiunt, ut hoc * * * ingens arboreum non sunt duo epitheta; sed Aeneas ingens telum coruscat arboreum.

[890] saevis certandum comminus armis hoc ideo dicit, quia vulnere tardus magis comminus pugnare desiderat.

[891] tete in facies te ipsum. et est proverbialiter dictum. contrahe collige; est autem hostilis iracundia.

[892] animis id est viribus: aut enim animo, aut corpore, aut precibus et voce possumus quidquid possumus: et hoc ideo, quia saeptus erat undique et non habebat effugium.

[894] caput quassans concutiens, uttunc quassans caput” .

[895] et ivppiter hostis ordo est 'ferox hostis'.

[896] saxum circumspicit Homeri totus hic locus est.

[897] campo quod forte iacebat limes agro positus secundum artem propiori respondit, sicutest in carcere locus, quod Tullianum appellatur” .

[901] manu raptum trepida aut festina: aut re vera 'trepida', quia sequitur 'sed neque currentem se nec cognoscit euntem'. torquebat bene inperfecto usus est tempore, quia non est perfectum quod voluit, utnec spatium evasit totum neque pertulit ictum” .

[906] viri mire 'viri' addidit, quasi propter rationem eius, qui languide iecerat, ut ipse lapis sine effectu fuerit: ut si dixisset, talis est vir qualem descripsi.

[907] nec spatium evasit hic distinguendum est, ut sit 'totum neque pertulit ictum', id est evacuatus est impetus ipsius spatio longiore.

[908] ac velut in somnis Homeri comparatio.

[917] nec quo se eripiat totum enim Troiani clauserant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: