previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[295]

[297] et maia genitum Mercurium. et est periphrasis. Cicero in libris de deorum natura plures dicit esse Mercurios: sed in deorum ratione fabulae sequendae sunt, nam veritas ignoratur. simul allusit poeta, quia per caduceatores, id est internuntios, pax solet fieri. maia genitum demittit ab alto] quod deo opus erat, ut hostes Poeni auctori Romani nominis placarentur Aeneae. quidam sane quattuor Mercurios dicunt: unum Iovis et Maiae filium, alterum Caeli et Diei, tertium Liberi et Proserpinae, quartum Iovis et Cyllenes, a quo Argus occisus est, quem ipsum ob hanc causam Graecia profugum Aegyptiis litteras demonstrasse perhibent.

[298] ut terrae propter illud quod sequiturhospitio prohibemur harenae” . pateant propter illudcunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis” . non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustiussimul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas” ; hic enim habitus pacis. et in Catilinacuncta maria terraeque patebant” . sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipsequae moenia clausis ferrum acuant portis” .

[299] hospitio ad hospitium. ne fati nescia dido non sui: nam si sciret exitum suum, multo magis vetaret: sed 'fati' dixit voluntatis Iovis, sicutfatis Iunonis iniquae” . aut certe fati Troianorum, qui non sponte, sed necessitate ad Africam venerant, quod utique ignorabat Dido. illo enim tempore invadendarum terrarum causa fuerat navigatio, ut Sallustius meminit, facili tum mutatione sedum: quod etiam excusant Troianinon nos aut ferro Libycos populare penates venimus” . ergo hoc agitur, ut discat Dido eos ad Italiam tendere. quomodo ergo se iungit Aeneae? sed furoris illud est, non consilii. nam nec sacerdotibus haec dicentibus credidit. unde estquid vota furentem, quid delubra iuvant?”

[300] volat ille per aera similis hic festinatio Mercurii est, ut supra Neptuni. in quarto ettalaria nectitetvirgam capitet plus moratur.

[301] remigio alarum translatio reciproca, ut supra diximus; nam alibivelorum pandimus alas” . citus pro cito, adverbium temporis in nomen deflexum. et bene hoc de Mercurio; cum enim alia signa tarde ad ortus suos recurrant, Mercurius octavo decimo die in ortu suo invenitur. poeni ἀντίστοιχον est quasi phoeni.

[303] volente deo Mercurio vel Iove. in primis praecipue.

[304] in teucros pro Teucris, ut diximus. alibi 'in Teucros' adversum Teucros, utabsumptae in Teucros vires” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: