previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[89]

[90] tremere omnia in consequentibus quid sit 'omnia' docuit dicendo 'liminaque laurusque dei'. et hoc augurium iuxta auguralem disciplinam dictum est, quod appellatur tripudium sonivium, id est a sono, ad quod pertinet si arbor sponte radicitus cadat, si terra tremat: quod hic Aeneae factum ostendit, antequam voce divina responsa perciperet. visa repente Stoicos et Academicos secutus est, qui dicunt ea quae contra naturam sunt, non fieri, sed fieri videri: unde magica ars omnis exclusa est, sicut Plinius Secundus docet in naturali historia.

[91] liminaque 'que' brevis est pro longa posita: quod hac ratione defenditur: aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis: quod si est, 'liminaque' quasi una pars orationis est, et potest 'que' finalitatis ratione vel produci vel corripi. lavrusque dei aut ideo singulariter, quia in Delo insula laurus Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. fabula sane de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis filia, ab Apolline adamata est. a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium. quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. sed Apollo eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, ut propter virginitatem servatam semper vireret. moveri quia opinio est sub adventu deorum moveri templa.

[92] moveri mons Cynthus: unde Cynthius Apollo. cortina locus unde oraculum datur. dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur: nam caverna quaedam in templo Apollinis fuit, ad quam Phoebas rapta vaticinabatur, ut Lucanus ostendit. alii cortinam quasi ortinam tradunt, quod inde vox oriatur. reclusis nunc apertis: alias denuo clusis.

[93] summissi inclinati. utrum corpore an anima? an <quia> supplices rogamus? an, quod verum est, inclinati? et sciendum pro qualitate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae: unde nunc Apollinem deprecantes, terram petunt. ipse est enim et Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatiuste vidit insons Cerberus” . bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perveniunt, et quia Apollo etiam inferis notus est.

[94] dardanidae ut diximus, obscura quidem, sed vera sunt omnia: nam dicendo 'Dardanidae' ostendit Italiam, unde Dardanus fuit. quod si Cretam significaret, Teucriadae diceret. duri vel futurum ostendit laborem: vel eorum arguit insipientiam, qui intellecturi non fuerant. stirpe hoc verbo Troianis factus est error. sane 'stirps' genere feminino originem significat, utheu stirpem invisam” , masculino arborem, utsed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum” . sed Horatius contra regulam nititur, utstirpesque raptas et pecus et domos” .

[95] prima tellus Italia, unde Dardanus venit; Teucer enim de Creta post venit. ubere laeto quod est Italiae proprium, ut alibiatque ubere glebae” .

[96] matrem id est terram. tractum autem est de historia: nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur; quod solus Brutus agnoscens, de navi egressus simulans casum osculatus est terram: unde et potitus imperio est. exquirite hoc dicendo ostendit difficultatem.

[97] hic pro illic. domus Aeneae ad illud respicit 'da propriam Thymbraee domum'.

[98] nati natorum propter illud 'et mansuram urbem'. nam oraculum semper ad petita respondet. sane hic versus Homeri est, quem et ipse de Orpheo sustulit, item Orpheus de oraculo Apollinis Hyperborei. mire autem sequenti versu hoc ostendit dicendo 'haec Phoebus'.

[99] tumultu quia dixit 'exquirite'.

[100] laetitia propter promissam imperii aeternitatem. laetitia] finis enim auspicii in demonstratione conprehensus dedit petentibus laetitiae optandam gratulationem.

[101] vocet aut revocet, aut hortetur et moneat.

[102] monumenta virorum historias.

[103] spes discite vestras aut quasi senex loquitur: aut quia, ut supra diximus, scit se esse moriturum; ubique enim sciens futurorum inducitur.

[104] creta Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit. post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus. qui constituit arces et moenia. modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oraculum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, uteffigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus” , item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire: unde Aeneas in XII. “sacra deosque dabo, socer arma Latinus habeto” . iovis magni quia illic dicitur esse nutritus: quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primos Cretenses constat invenisse religionem. sane nati Iovis fabula haec est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat. quae natum Iovem, pulchritudine eius delectata, nymphis commendavit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. pro quo involutum lapidem glutiendum Saturno dedit. quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum: unde ipsi sunt matris deum ministri. sed non nulli eosdem Curetes et Corybantes dicunt. ut autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. saecula autem annos ex se natos in se revolvunt: unde Graece Κρόνος quasi χρόνος, id est tempus, dicitur. medio ponto potest quidem intellegi secundum Sallustium, longe a continenti. sed altior est hoc loco poetae intuitus: nam apud chorographos legimus, quae insula in quo sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis omnibus. de Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.

[105] mons idaeus ubi Idaeus derivativum est pro principali: et est Ἴδη Idaeus, ut Αἴτνη Aetnaeus. cunabula gentis nutrimenta; nam ubi iacent infantes cunae vocantur. et latenter dat gloriam Troianis dicens, eos a diis originem ducere: unde estab Iove principium generis” : ibi enim et de Dardano et de Teucro intellegimus, quasi Iovis cive.

[106] urbes habitant non dicit qui, sed intellegimus Cretenses. aut certe 'habitant' pro 'habitantur', utinsinuat pavor” . et primo quidem centum habuit civitates: unde hecatompolis dicta est: post viginti et quattuor, inde ut dicitur duas, Gnoson et Hierapydnam. quamvis Livius plures a Metello expugnatas dicat. uberrima regna hic decipitur, quia audiit 'ubere laeto'.

[107] maximus unde pater fallitur; nam antiquior est Dardanus. alii 'maximus' antiquissimus tradunt; per patris autem appellationem maiorum cognationem ostendit. si rite avdita recordor bene dubitatione excusat errorem.

[108] teucrus de hoc fabula duplex est; nam et de parentibus eius dupliciter traditur. alii enimcureas et Idae nymphae, alii, inter quos et Trogus, Scamandri filium tradunt. qui Scamander cum Creta frugum inopia laboraret, cum parte tertia populi ad exteras sedes quaerendas profectus est, ab Apolline monitus, ibi eum habiturum sedes, ubi noctu a terrigenis oppugnatus esset. cum ad Phrygiam venisset et castra posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt. Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis radicibus aedificia collocavit. qui cum adversus Bebrycas finitimos bellum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque eius Teucro regnum traditum. qui cives e suo nomine Teucros appellavit, qui post a rege Troo Troiani dicti sunt, et templum Apollini constituit, quem Sminthium appellavit; Cretenses enim murem sminthicem dicunt. alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus. tradunt praeterea non nulli Dardanum a Teucro in Phrygia inventum filiam suam ei sociasse, et Dardanum populares suos socero cognomines fecisse. quidam Teucrum Dardani filiam uxorem duxisse tradunt, et ideo Teucros appellatos. rhoeteas Rhoeteum promontorium Troados: licet alii 'Rhoetias' legant propter Rhoetiam Sithonis filiam. et amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ει Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea, Ῥοίτειον Rhoeteum.

[109] optavitque elegit, utpars optare locum” .

[110] habitabant vallibus imis hi sunt qui cum Dardano venerant.

[111] hinc id est de Creta, unde venerat Teucer. mater cultrix cybeli 'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse in Phrygia, et ab eo Cybelen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia. alii Cybele ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν, id est a capitis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. corybantiaque aera Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum; [quos dicit Corybantes] quasi δαήμονες, qui totum sciunt. aerea autem cymbala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos quidam Corybantes dictos ideo tradunt, ἀπὸ τῆς Κόρης; Corybas enim Proserpina, quae Κόρη dicitur Graece, sine patre natus. alii Corybantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, quemcypri coriam vocant.

[112] idaevmque nemus ut ostenderet Idaeum montem, qui sit in Troia, de Cretae Ida cognomen indeptum. fida silentia sacris hinc, inquit, inventum est servare sacris fidele silentium.

[113] et ivncti currum dominae subiere leones dominas deas dicunt, ut alibihi dominam Ditis thalamo deducere adorti” . sane dominam proprie matrem deum dici Varro et ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret. postea Hippomenes Venerem ut sibi in eo certamine adesset rogavit: a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat. hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.

[114] divum ducunt qua ivssa et necessarium posuit et honestum.

[115] gnosia regna Cretam, a Gnoso civitate eius. gnosia regna petamus [et] est argumentum a possibili.

[116] nec longo distant cursu a Delo scilicet. et est argumentum a facili. modo ivppiter adsit aut aer, ac si diceret: tantummodo sit serenum, ut Horatiusmanet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor” : aut re vera Iuppiter, qui praeest insulae Cretae, quam petemus: aut quia ventos prosperos Iuppiter praestat.

[117] tertia lux hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem; addit enim 'modo Iuppiter adsit' et reliqua. haec et pro civitate dicitur. cretaeis quia Κρήτη, ideo Cretaeis, ut Aetnaeis.

[118] meritos unicuique aptos; ratio enim victimarum fit pro qualitate numinum: nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet: aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati. sane hic ostendit dicendo 'meritos' rite Neptuno et Apollini tauros immolari. 'honores' taurum figurate dixit; varietas enim ipsa idem significat.

[119] tavrum neptuno propter futuram navigationem. tavrum tibi pulcher apollo propter oraculum datum. sane hoc loco Vergilius secutus veterum opinionem Neptunum tantum et Apollinem nominavit; dicuntur enim hi dii penates fuisse, quos secum advexit Aeneas: quamvis diversis locis alias opiniones aliorum secutus poeta de diis penatibus diversa dixerit. et quidam 'pulcher Apollo' epitheton datum Apollini reprehendunt; pulchros enim a veteribus exsoletos dictos; nam et apud Lucilium Apollo pulcher dici non vult.

[120] nigram hiemi pecudem zephyris felicibus Albam bono usus est ordine, ut prius averteret mala, sic conciliaret optanda: frustra enim profutura poscuntur adversis sequentibus. nigram hiemi pecvdem] nam et Romani veteres diis asperioribus sacrificabant, ne nocerent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: