previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[pr]

postquam haec particula conectendis adiungitur rebus, utpostquam altos tetigit fluctus” : sic enim dictis sequentia copulantur. res quamvis multa prout locus exigit significet, modo nomen vel imperium, utres Agamemnonias” : aut 'res' hic pro universo statu Asiae. bene autem asiae, quasi tertiae orbis partis: nam Phrygia in Asia est, Ilium in Phrygia, sed minore. priamique evertere gentem non est iteratio; nam potuit aliud sine alio fieri, ut vel Phrygia tota everteretur, vel solum Ilium perisset.

[2] gentem inmeritam bene 'gentem': nam Laomedontis et Paridis culpa universa gens perire non debuit. visum superis ut ipse ait, Neptunum Iunonem Minervam vidisse se eversores Troiae. laus Ilii est, quod non nisi dii potuere subvertere. quotienscumque autem ratio vel iudicium non apparet, 'sic visum' interponitur, ut Horatiussic visum Veneri” , cum amorem ostenderet non esse pulchritudinis. et bene accusatio in deos habet quandam venerationem; alioquin sacrilegium est.

[3] superbum ilium nobile. 'Ilium' autem Vergilius neutro tantum genere declinat, Horatius etiam feminino, utnon semel Ilios vexata” . sane modo 'Ilium' proprie de civitate dixit, nam regio 'Troia' est: quamvis interdum pro civitate provinciam ponat, utet campos ubi Troia fuit” . hvmo fumat neptvnia troia 'humo' ab humo, id est funditus, ut significet patriae suae solum quoque arsisse. sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, utmeminisse horret luctuque refugit” : aut certe naturam rerum expressit; nam ruina in brevi fit, fumus vero longo permanet tempore. nam quod ait Probus, ad discernendum tempus circumflectendam ultimam syllabam, ut intellegamus 'fumavit', non procedit, quia 'pone' tantum [verbum] in ultima habet accentum, ut significet 'retro'. neptunia Troia bene et subtiliter etiam diis invidiam commovet, ut ea quoque cecidisse dicat quae putabantur deorum. sane fabula talis est. Laomedon, rex Troianorum, sollicitus pro opibus suis petit ab Apolline et Neptuno, ut Ilium cingerent muris mercede promissa. quo impetrato quae diis promiserat denegavit. sed Neptunus iratus cetos, id est beluam marinam inmisit: quod malum Troiani passi sunt nece filiarum, quas belua comedebat, donec apertiore responso Hesiona Laomedontis filia monstro exponeretur, quam Hercules Troia eversa liberavit et amico suo Telamoni dedit uxorem. sane Laomedonte occiso Priamo Phrygiae donavit imperium.

[4] diversa exilia multi ad illud referuntmagnum quae sparsa per orbem” . constat namque diversas partes orbis tenuisse Troianos, ut Helenus, ut Antenor: sed melius est specialiter hoc Aeneae dare, qui conpulsus auguriis est diversas terras, hoc est e regione positas, quaerere. ideo 'incerti quo fata ferant'. desertas autem a Dardano accipe; nam ubique uberes esse eas legimus, utatque ubere glaebae” . aut 'desertas', ut quidam volunt, quas et tenuimus et deseruimus, ut Cretam et Thraciam.

[5] avguriis agimur divum pro ostentis, id est ex flamma, quae tempora Ascanii pasta est, cursu stellae, Creusae admonitione, quae dixitet terram Hesperiam venies” .

[6] sub ipsa antandro iuxta Antandrum. est autem civitas Phrygiae, dicta Antandros, vel quod de Andro insula eam condiderunt coloni, quasi ἀντὶἌνδρου, vel quia Graeci venientes per Thraciam cepere Polydorum, pro cuius pretio hanc accepere civitatem, quae ex facto nomen accepit, Antandros, id est propter virum data: quamvis huic opinioni Vergilius non consentiat. fertur tamen quod post acceptum pretium a Graecis occisus sit lapidibus. alii a Polymestore occisum dicunt post eversam Troiam et in maria praecipitatum. cuius cum mater Hecuba agnovisset cadaver, cum captiva duceretur, flendo in canem conversa est, cum se praecipitare vellet in maria: quod ideo fingitur, quia nimio dolore inaniter Graecis conviciabatur. non nulli adserunt, Antandron insulam esse vicinam Troianis regionibus. ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse. phrygiae idae ad discretionem Cretensis. molimur fabricamus, paramus. et bene petiit loca, in quibus et lateret et navigia praepararet.

[7] incerti quo fata ferant quia quisquis navigat, licet mente destinet locum, quo tamen feratur incertus est. incerti] [ergo] non 'ignari', quibus dictum erat, ut Italiam peterent; sed 'incerti', ubinam esset Italia. ubi sistere detur a praeteritis tractum est, quia nec in Thracia permansit, nec in Creta. ubi sistere detur propter diuturnum errorem et quia, sicut dictum est, ad multa delatus loca est. aut propter dubietatem oraculorum: certum enim erat, nos a Troia debere proficisci, incertum tamen, ubi esset consistendum.

[8] contrahimusque viros colligimus: unde estunam quae Lycios” , itemet fratres Lycia missos et Apollinis agris” : eos scilicet qui ad auxilium venerant. vix mox, utvix e conspectu Siculae telluris” . prima aestas aut vernum tempus dicit, aut prima <pars> aestatis, quia est et adulta et praeceps. quamvis Palaephatus tradat, capto Ilio Aeneam post triennium navigasse.

[9] et haec coniunctio velocitatem videtur ostendere. dare fatis excusat in relinquenda Troia fati necessitatem. pater Anchises ut agendarum rerum auctoritatem adsignet Anchisae. ut diximus servat τὸ πρέπον, ut pater iubeat.

[10] litora cum patriae lacrimans amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre. Naevius enim inducit uxores Aeneae et Anchisae cum lacrimis Ilium relinquentes his verbisamborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis” . hoc iste Aenean eodem in tempore eiusdem rei causa inducit fecisse, cum dicit 'litora cum patriae lacrimans portusque relinquo'. et multi tradunt hoc in primo dictumTroiae ab oris” .

[11] campos ubi Troia fuit hoc est quod aitomnis humo fumat Neptunia Troia” . exul quasi trans solum missus, aut extra solum vagus.

[12] cum sociis natoque penatibus et magnis dis duo humana posuit et duo divina: patris non fit mentio, quia secundum Vergilium ad Italiam non venit. penatibus et magnis dis Varro quidem unum esse dicit penates et magnos deos; nam et in basi scribebatur magnis diis. potest tamen hoc pro honore dici; nam dii magni sunt Iuppiter Iuno Minerva Mercurius. qui Romae colebantur, penates vero apud Laurolavinium: unde apparet non esse unum. id est Varro et alii complures magnos deos adfirmant simulacra duo virilia, Castoris et Pollucis, in Samothracia ante portam sita, quibus naufragio liberati vota solvebant. alii deos magnos Caelum ac Terram putant ac per hoc Iovem et Iunonem. dii penates a Samothracia sublati ab Aenea in Italiam advecti sunt, unde Samothraces cognati Romanorum esse dicuntur. quos inter cetera ideo magnos appellant, quod de Lavinio translati Romam bis in locum suum redierint: quod imperatores in provincias ituri apud eos primum immolarint: quod eorum nomina nemo sciat: quod praesentissimi sentiantur; nam cum ambae virgines in templo deorum Lavini simul dormirent, ea quae minus casta erat fulmine exanimata alteram nihil sensisse. quos Romani penitus in cultu habent, quos nisi sacerdoti videre fas nulli sit, qui ideo penates appellantur, quod in penetralibus aedium coli soleant; nam et ipsum penetral penus dicitur, ut hodie quoque penus Vestae claudi vel aperiri dicitur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: