previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[603]

[604] hic primum sequitur enim Palinuri mors vel Miseni.

[606] irim de caelo m. s. i. ex magna parte servatur, ut Mercurius ad concordiam, Iris ad discordiam mittatur: unde et Iris dicta est quasi ἔρις. falsum est autem quod dicitur ministra esse tantum dearum, cum et a Iove plerumque mittatur, utaeriam caelo nam Iuppiter Irim dimittit, germanae haud mollia iussa ferentem” .

[607] ventosque adspirat evnti ut de Mercuriovoca zephyros” . et bene Irim mittit, quae fit de nubibus, quarum dea est Iuno.

[609] per mille coloribus arcum aut subaudis 'factum': aut antiptosis est 'mille colorum', hoc est multicolorum.

[610] nulli visa ad ipsum retulit numen: nam arcus semper videtur: quem non Irim, sed viam Iridis dixit. alii celeritatis esse volunt 'nulli visa'. notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut 'haec cattus' et 'haec gallus' legimus,

[611] conspicit ingentem concursum quia ait supraundique conveniunt Teucri mixtique Sicani” . 'concursum' autem circa ludicra.

[612] desertosque videt portus a viris scilicet.

[613] in sola deserta: Terentiusvenit meditatus alicunde ex solo loco” . acta mutato η in a superiori accentum damus, ut Ἑλένη Helena, Κιρκή Circa. ergo quoniam et ἀκτὴ Graecum est, cum 'acta' facit, paenultima debet habere accentum: sed propter differentiam commutatur, ne non secreta et amoena litorum, sed participialiter acta significet.

[615] aspectabant flentes multi 'flentes heu' distingunt, ut sit 'miserabiliter flentes', et a persona dicatur poetae. alii 'heu' a mulieribus dictum accipiunt.

[619] faciemque deae vestemque reponit duo diversa uno sermone conclusit.

[620] tmarii dorycli Thracii: Tmarus enim est mons Thraciae. et bene suadentis commendatur auctoritas.

[622] ac sic dardanidum m. s. m. i. 'sic' aut mutato habitu, aut ista dictura.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: