previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[211]

[212] nec minus nihilo minus ille deflebatur. interea dum itur ad silvas.

[213] ingrato tristi, ut gratum laetum aliquid dicimus. alii 'ingrato' dicunt gratiam non sentienti.

[214] pingvem aut de Graeco transtulit λιπαρὰν magnam: aut hypallage est, hoc est de pinguibus taedis.

[215] frondibus atris aptis ad funera.

[216] ante cupressos constitvunt cupressus adhibetur ad funera, vel quod caesa non repullulat, vel quod per eam funestata ostenditur domus, sicut laetam frondes indicant festae. Varro tamen dicit pyras ideo cupresso circumdari propter gravem ustrinae odorem, ne eo offendatur populi circumstantis corona, quae tamdiu stabat respondens fletibus praeficae, id est principi planctuum, quamdiu consumpto cadavere et collectis cineribus diceretur novissimum verbum 'ilicet', quod ire licet significat: unde estdixitque novissima verba” .

[218] pars calidos Latices Plinius in naturali historia dicit hanc esse causam ut mortui et calida abluantur et per intervalla conclamentur, quod solet plerumque vitalis spiritus exclusus putari et homines fallere. denique refert quendam superpositum pyrae adhibitis ignibus erectum esse nec potuisse liberari. unde et servabantur cadavera septem diebus, et calida abluebantur, et post ultimam conclamationem conburebantur: unde traxit Terentiusdesine, iam conclamatum est” . aena undantia flammis hoc est per flammas: alibinec iam se capit unda: volat vapor ater ad auras” .

[219] lavant frigentis et ungunt versus Ennii, qui aitTarquinii corpus bona femina lavit et unxit” .

[220] defleta participium ab eo quod est 'fleor', si tamen inveniatur; alias sine verbi origine esse dicemus.

[221] purpureas ad imitationem sanguinis, in quo est anima, ut diximus supra: utpurpuream vomit ille animam” . velamina nota vel ipsi cara, vel animae: ex notitia enim gignitur caritas, uthic inter flumina nota” .

[222] feretro Graece dixit, nam latine capulus dicitur a capiendo: unde ait Plautuscapularis senex” , id est capulo vicinus. et 'subiere feretro' utsubeunt muro” .

[223] more parentum propinquioribus enim virilis sexus hoc dabatur officium.

[224] facem de fune, ut Varro dicit: unde et funus dictum est. per noctem autem urebantur: unde et permansit ut mortuos faces antecedant.

[225] fuso crateres olivo diis superis tantum libabant, inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres': quod etiam Statius in Archemori sepultura commemorat. 'olivum' autem ab oliva dixit: nam oleum ab olea dicitur.

[226] flamma quievit pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant. sepulcra etiam vel minora vel magna faciebant.

[228] ossaque lecta aut collecta, aut lecta ideo quia, ut supra diximus, nobiles numquam soli conburebantur, sed cum dilectis equis vel canibus vel famulo.

[229] ter socios aut saepius, aut re vera ter: licet enim a funere contraxerint pollutionem, tamen omnis purgatio ad superos pertinet, unde et ait inparem numerum: aut quia hoc ratio exigit lustrationis. circumtulit purgavit. antiquum verbum est. Plautuspro larvato te circumferam” , id est purgabo: nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris. Iuvenalissi qua darentur sulphura cum taedis” .

[230] spargens quia res aguntur infernae. in secundo Aeneas deos portaturus aitdonec me flumine vivo abluero” . hic enim erat mos, ut diximus supra. felicis olivae arboris festae. sed moris fuerat ut de lauro fieret. sane dicit Donatus quod hoc propter Augustum mutavit. nam nata erat laurus in Palatio eo die, quo Augustus: unde triumphantes coronari consueverant. propter quam rem noluit laurum dicere ad officium lugubre pertinere.

[231] novissima verba id est 'ilicet': nam 'vale' dicebatur post tumuli quoque peracta sollemnia.

[233] svaque arma viro ipsi cara sculpsit in saxo: nam supra ea iam legimus concremata. remumque tubamque quia et bellator et remex fuerat. licet possimus etiam solam tubam accipere: remus enim dicitur lorum, quod continet tubam.

[234] monte sub aerio in aerio: nam supra est positus. 'aerium' autem alii altum dicunt, alii nomen montis antiquum volunt: unde est 'qui nunc Misenus ab illo dicitur'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: