previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[76]

[78] prisca fides facto sed fama perennis omnis antiquitas difficile pura et incorrupta manat in posteros. hoc enim dicit: factum hoc licet priscum sit, id est antiquum, tamen fama eius non est oblitterata temporis vetustate. alii sic intellegunt: fabulosum est quidem, sed fides eius rei penes priscos est: eius enim rei, cuius auctorem facere noluit, sic ordinem protulit. alii: iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur. 'prisca' autem 'fides' ἀξιοπιστία, quasi non sit facta historia.

[79] quo primum hoc est 'in initio'; non enim secundo factae sunt naves apud Idam ab Aenea. formabat id est formare cogitabat; non enim in Ida, sed apud Antandrum factae sunt. et bene phrygia in ida, quia et in Creta est alia Ida, utmons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae” .

[80] alta pelagi absolutum est, ut 'lata camporum'.

[81] ipsa deum fertur genetrix figmentum hoc licet poeticum sit, tamen quia exemplo caret, notatur a criticis: unde longo prooemio excusatur. nam ideo et prisca ratione religionis et Iovis beneficio dicit esse perfectum, ut naves mutarentur in nymphas, quo vel aliqua ex parte possit esse verisimile. sane quidam 'fertur' reprehendunt, quod dicendo auctoritatem rei detraxerit. alii laudant, quod dicendo 'fertur' incredibili rei auctoritatem dare noluerit. berecyntia mater deum a monte Phrygiae Berecynto, cuius ultima syllaba caret aspiratione, quam addimus quotiens montem Deli Cynthum dicimus. est autem tenuis ista discretio, quibus nominibus subtrahi debet aspiratio: nam ecce Ripaei, montes Arcadiae, non scribuntur cum aspiratione: quam addimus cum Riphaeos, montes Scythiae, significamus.

[82] da nate petenti ac si diceret, ei quae iubere debuerat. et dicendo 'nate' et 'parens' iteratione auxit adfectum.

[83] domito te poscit olympo videtur hoc dicere: praesta ei, cuius beneficio servatus ad Olympi regna venisti. Saturnus enim cum omnes consumeret filios, Iovem solum esse non potuit, celatum matris auxilio. 'domito' ergo 'Olympo' in tuas scilicet leges per beneficium meum mundo redacto. sane haec narratio tertii libri erat, sed dilata est, ut hic oportunius redderetur, aut ne bis idem diceretur: potest ergo aut κατὰ τὸ σιωπώμενον videri, aut hysteroproteron.

[84] pinea silva mihi congrue: nam pinus in tutela est matris deum.

[85] in arce fuit summa hoc est apud Gargara, quae dicta sunt quasi cara caros, id est caput capitis, altitudinis altitudo: cara est enim κεφαλή. Gargara autem sunt montis Idae cacumina, propter quod dixit 'in arce summa'. sane et hic locum sacratum ostendit. et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est utnec tamen interea raucae, tua cura, palumbesfeminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, utite meae, quondam felix pecus, ite capellae” , aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, utIraeque Insidiaeque, dei comitatus” . quo sacra ferebant non addit qui, sed intellegimus Phrygas: itemcentum urbes habitant magnas” , id est Cretes. et bene arbores consecravit quibus inmortalitatem petitura est.

[86] nigranti picea 'nigranti' umbrosa. et 'picea' arboris genus est, unde pix desudat. harum autem secundum Plinium quinque sunt species, sicut etiam supra diximus.

[87] has ego non 'trabes', nam de acere naves non fiunt: unde melius arbores intellegimus, referentes ad piceas vel pinos. sane notandum trabes eum dixisse de arboribus, cum non dicantur trabes, nisi iam caesae et compositae. abutitur ergo eo quod posterius est pro eo quod est prius. classis egeret pro 'classe', genetivus pro ablativo. et iusta Aeneae petitio, et concedentis benignitas numinis exclusit piaculum: nam his remotis sacrilegium committeretur. ideo addidit 'laeta dedi'.

[88] timor anxius aut perpetuum est timoris epitheton: aut certe verum timorem voluit significare, ut separaret ab eo qui ex cupiditate nascitur prosperorum, utexultantiaque haurit corda pavor pulsans” .

[89] solve metus id est meos.

[91] prosit nostris in montibus ortas bona brevitate detraxit et 'his' et 'esse'; nam plenum est 'prosit his ortas esse in montibus nostris': quod fecit elocutionis causa. sane hic ostendit quod supra arcem dixit pro monte. et bene 'ortas', ut sensum quendam navibus daret, verbum de origine commoda.

[92] torquet qui s. m. aut sustinet, aut nutu suo regit.

[93] quo fata trahis ostendit fata posse aliquatenus trahi, non tamen usquequaque. hinc enim dicit 'quo', id est ad quam rem. petis istis id est pro istis; nam sic dicimus 'peto tibi', id est pro te. aut 'istis' utrum precibus, an navibus?

[95] fas habeant ius; nec enim possunt aeterna esse quae ab hominibus facta sunt: Horatiusdebemur morti nos nostraque” . nam sicut animi facta inmortalia sunt, ita corporis pereunt: Sallustiusceterum studia omnia nostra, sicuti anima, inmortalia sunt” . certusque incerta pericula lustret Aeneas securus dubia temptet. et hoc dicit: casibus licentiam haec petitio vult adimere. nam Aeneas sorte qua homo est, navigationis debet timere periculum: quod perit, si eius navibus aeternitas detur.

[96] cui tanta deo permissa potestas 'cui' ac si diceret 'ne regi quidem deorum'. 'permissa' autem data, ut hoc possit praestare.

[97] defunctae liberatae, uto tandem magnis pelagi defuncte periclis” . portusque tenebunt nautico usus est verbo, cum de navibus diceret.

[98] quaecumque hic ostendit aliquas esse perituras. evaserit undis de undis exierit, cum venerit ad eum locum, de quo navigatura iam non sit. alii legunt 'evaserit undas'; quod si est, intellegimus 'quaecumque evaserit undarum periculum'.

[100] mortalem eripiam formam bene dixit 'mortalem': nec enim potest fieri ut eadem res et mortalis sit et inmortalis; sed ut sit inmortalis, ante est ut desinat esse mortalis.

[101] qualis nereia doto non dixit 'tales erunt': sic supraqualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus” .

[104] per pice torrentes ardentes: et est figmentum poeticum.

[105] totum nutu tremefecit olympum Homericum est μέγαν δ᾽ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.

[106] aderat promissa dies promissum tempus advenerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: