previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[569]

[570] ab accessu id est in accessu.

[571] tonat aetna rvinis sensus est: portus quidem securos nos faciebat, deest enim 'quidem', sed Aetna terrebat. et causa huius incendii secundum Aetnam Vergilii haec est: sunt terrae desudantes sulpur, ut paene totus tractus Campaniae, ubi est Vesuvius et Gaurus montes, quod indicat aquarum odor calentium. item novimus ex aquae motu ventum creari, esse etiam concavas terras. Aetnam constat ab ea parte, qua Eurus vel Africus flant, habere speluncas et plenas sulpuris et usque ad mare deductas. hae speluncae, recipientes in se fluctus, ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulpure: unde est quod videtur incendium. hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia: quod et hoc loco ostendit; nam effectum indicat, supprimit causas.

[572] prorumpit ad aethera nubem id est evomit et fundit. et est poetica descriptio. prorumpit nubem] nova elocutio; nec enim possumus dicere 'prorumpo illam rem', potuit enim recte dici 'nubes prorumpit'.

[573] candente favilla id est scintillis. et bona periphrasis; nam favilla est deserta igni scintilla. quamvis saepe viderimus de Aetna sicut nigrum fumum, ita et candidum et pinguem manare.

[575] viscera montis id est partes. sic autem dixit 'viscera', quemadmodum 'terrae ossa' dicuntur.

[576] eructans 'ructo ructas' tantum facit: sic etiam Ciceroeructant sermonibus suis caedem bonorum” , Vergiliusatque omnem Cocyto eructat harenam” . Horatius usurpavithic dum sublimes versus ructatur” . liquefacta saxa putria, decocta in modum calcis.

[577] fundo imo ab imo. et reddit causam latenter; inde enim ventus ex aqua natus erumpit.

[578] fama est bene se fabulosam rem dicturus excusat: nam re vera nisi quae de gigantibus legimus, fabulosa acceperimus, ratio non procedit. nam cum in Phlegra, Thessaliae loco, pugnasse dicantur, quemadmodum est in Sicilia Enceladus? Otus in Creta secundum Sallustium, unde Otii campi? Typhoeus in Campania? utInarime Iovis imperiis inposta Typhoeo” . sed Varro dicit in diluvio aliquos ad montes confugisse cum utensilibus, qui lacessiti postea bello ab his, qui de aliis veniebant montibus, facile ex locis superioribus vicerunt: unde factum est ut dii superiores dicerentur, inferiores vero terrigenae. et quia de humillimis ad summa reptabant, dicti sunt pro pedibus habuisse serpentes. semustum pro 'semiustum'. et sciendum sic poni, quasi semianimis sit Enceladus: unde est 'motat latus'. simul ponitur secundum fabulam causa, quasi ex fulmine illic sit natum incendium.

[580] caminis fornacibus. Graece dixit.

[581] motat movet; nam si 'mutat' legeris, dat refectionem labori. 'motat' frequenter movet. quamvis alii 'mutat' pro 'mutare vult' accipiunt, ut estet terruit auster euntes” .

[583] noctem illam melius per accusativum dixit.

[584] videmus vel mente vel oculis.

[585] nam neque erant astrorum ignes bene 'ignes', quia de Aetna loquebatur, ut magis flammae eius manifestae fierent caelo lucente. aethra siderea polus per aethram sideream, hoc est per splendorem aetheris. sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris. sciendum est Homerum et aetherem et aerem communis generis dicere, quod de aere nos non possumus dicere. de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.

[587] in nimbo proprie nimbus est qui deorum vel imperantium capita quasi clara nebula ambire fingitur. nox intempesta media, hoc est nimium obscura. 'intempesta' dicta est nox media, intempestiva, inactuosa, carens actibus, per quos tempora dinoscimus: ait enim Lucretius, quia per se tempus non intellegitur, nisi per actus humanos: medium autem noctis tempus actu caret. ergo 'intempesta' inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dinoscitur tempus: unde est 'intempestive venisti', id est ἀκαίρως. ergo 'intempesta' dicitur, quia caret tempore. sane noctis septem tempora ponuntur: 'crepusculum', quod est 'vesper'; 'fax', quo lumina incenduntur; 'concubium', quo nos quieti damus; 'intempesta', id est media; 'gallicinium', quo galli cantant; 'conticinium' post cantum gallorum silentium; 'aurora' vel 'crepusculum matutinum' tempus quod ante solem est. tenebat quasi cursum eius densitate sui nimbus inhiberet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: