previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[104]

[105] olli aut illi, aut tunc. cetera per parenthesin dicta sunt: ordo enim est 'olli sic contra est ingressa Venus'. simulata mente hoc est 'talibus adgreditur'.

[106] quo pro 'ut': pronomen pro coniunctione causali. libycas adverteret oras absolutior quidem est haec lectio, sed verior et figuratior illa est 'Libycas averteret oras': nam plerumque trahitur schema, ut aliquo ituri non ad locum, sed de loco ponamus significationem, ut si dicas 'de Campania abeo in Tusciam', 'abeo' honestius est, quam si 'eo' dixeris. nec hoc tantum hoc loco facit, sed pluribus: hinc enim estripamve iniussus abibis?”

[107] ingressa venus calliditatis est, ut supra: habet enim haec vox insidiarum significationem. quis talia demens deest 'nisi', ut sit '“nisidemens'.

[108] aut tecum malit contendere bello?? non dixit 'possit': quod autem addiditsatis bello exserte. si modo quod memoras oblique, dum consentit, docet fieri non posse.

[109] fortuna sequatur [aut] subauditur fortuna prospera. hoc ad casum pertinet.

[110] fatis incerta feror bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum. alii sic exponunt: quia scio fatis aliud videri, ideo de Iovis voluntate nunc dubito: ergo 'fatis' propter fata. sane oratorie et blanditur et pugnat, sed non palam, dicendo incertam se esse de voluntate fatorum.

[112] aut foedere ivngi si 'foedera', per se plenum est: si 'foedere', ad 'populos' pertinet.

[113] tu conivnx dicendo 'coniunx' ostendit eam non posse ignorare, inpossibile esse quod petit. tibi fas animum temptare precando sic Aeolustuus o regina quid optes explorare labor” .

[114] perge sequar per te incipiet. bene aliud agens aliud ostendit: ante est enim Iunonis officium ex matrimonio, sic usus Venerius: unde paulo post 'adero, et tua si mihi certa voluntas'. tum quidam ordinis esse volunt, 'tunc' temporis. excepit subsecuta est. et potest 'excepit' pro 'insidiose respondit' accipi, utaemulus exceptum Tritonetexcipit incautum” .

[115] iste labor scilicet explorationis a Iove: quod dixerat 'si Iuppiter unam'. quod instat quod fieri volo.

[116] confieri 'con' abundat, utfata renarrabat divum cursusque docebat” : quamvis veteres indifferenter 'confieri' dicebant. paucis adverte id est 'animadverte': parte pro toto usus est. et aut 'adverte paucis', aut 'paucis docebo'.

[117] miserrima dido aut ex persona miserantis dictum: dolet enim insidiis circumventam: aut 'miserrima' quae perdiderit castitatem.

[118] nemus pro silvis et montibus. ubi hoc loco pro 'cum'.

[119] titan Sol: unus enim de Titanibus Hyperionis filius contra Iovem non fecit. retexerit orbem quem nox tegebat: ergo 'inluminaverit'. huic contrariumquotiens umentibus umbris nox operit terras” .

[120] nigrantem nigrum: participium pro nomine, sine verbo. et quaeritur, quis prius 'nigrantem' dixerit?

[121] alae equites: ob hoc 'alae' dicti, quia pedites tegunt alarum vice. trepidant festinant, uthic me dum trepidi crudelia limina linquunt” . indagine ferarum inquisitione. et quidam cum vestigatoribus alatorum mentionem inductam accipiunt: nam indaginem vestigatores ipsos tradunt, alas vero alatores, qui dextra et sinistra plagarum sublata voce prohibent feras exire. trepidant vero hoc loco 'sensim' accipiunt, non, ut alibi, 'festinant', quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur. quidam 'trepidant' ab equis, qui hodieque trepidare dicuntur, appellari putant. Catosedere non potest in equo trepidante” .

[122] desuper infundam quia aer est Iuno. bene ergo hic se facturam dicit quod habet in potestate. omne ciebo pro 'totum': 'omne' enim numeri est, 'totum' quantitatis.

[123] nocte opaca nubium caligine.

[125] tua si mihi certa voluntas hoc est, si etiam tuum subsequatur officium: quia Iuno coniugii, Venus causa coniunctionis sit. igitur Iuno nil se posse adnuntiat, nisi voluntas Veneris adfuerit. 'certa' autem firma, quia promiserat.

[126] conubio hoc Veneri contrarium est: et hic est dolus, quem intellectura est et risura. 'nu' naturaliter longa est ab eo, quod est 'nubere', utconubia nostra reppulit” ; sed modo metri causa corripuit.

[127] hic hymenaeus erit id est, hae erunt nuptiae. sane de Hymenaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset. non adversata legitur et 'aversata'.

[128] repertis vel compertis, vel deprehensis. cur autem dolis repertis risit? qui altius intellegunt, sic tradunt: hoc est quos iampridem compererat, cum Ilium oppugnaretur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: