previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[355]

[356] processit exactus est. avrae vela vocant hypallage est pro 'auras vocant'.

[357] carbasus utrum aliorum qui navigabant, an ipsorum: et utrum 'tumide', an 'tumidus auster', utpallidus Orcus” ? carbasus autem genus lini est, quod abusive plerumque pro velo ponitur. sane in numero singulari 'haec carbasus' dicimus, in plurali 'haec carbasa'.

[359] troivgena ac si diceret 'generose', ut alibiDardanidae magni genus alto a sanguine divum” . Sciendum tamen, sicut veteres auctores adfirmant, peritissimos auguriorum et Aeneam et plurimos fuisse Troianos. non nulli autem dicunt a Marsya rege missos e Phrygia regnante Fauno, qui disciplinam auguriorum Italis ostenderunt. ergo 'Troiugena' sine dubio auguriorum et divinationis peritus est. interpres vaticinator, qui mentem deorum mortalibus publicas. sed quia 'interpres' generale nomen est, currit per species; nam, ut ait Cicero, omnis divinandi peritia in duas partes dividitur: nam aut furor est, ut in vaticinantibus: aut ars, ut in aruspicibus, [fulguritis sive] fulgoratoribus, auguribus. et omnia ista ex se pendent, licet propriis finibus contineantur. unde Vergilius omnia ei dat quem vult perfectum intellegi, ut hoc loco Heleno; item alibi Asilae in decimocui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes” . Varro autem quattuor genera divinationum dicit: terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis. Vergilius tria genera complexus est: per lauros geomantis, per sidera pyromantis, per praepetes aeromantis. divum qui numina potest et 'interpres divum' distingui. sane per omnia zeugma est ab inferioribus 'sentis'. qui numina sentis qui suscipis numen et futura praedicis.

[360] qui tripodas sentis tripodes mensae fuerunt in templo Apollinis Delphici, quibus superinpositae Phoebades vaticinabantur. vel quod in eodem templo tripus est cum ossibus et dentibus Pythii serpentis. clarii lavrus et hic 'qui sentis' subaudis. et Clarium oppidum est in finibus Colophoniorum, ubi Apollo colitur: unde Apollo Clarius. sane quaeritur, utrum 'Clarii' geminandum sit 'i'. et sciendum aliter non procedere: nam 'cla' brevis invenitur, ut Statiusnec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam” . per laurus autem oraculum intellegimus. qui sidera sentis qui es peritus astrologiae.

[361] et volucrum lingvas qui es augur oscinum. et praepetis omina pinnae praepetes sunt quae secundo auspicio ante eum volant qui auspicatur. aves autem aut oscines sunt, aut praepetes: oscines quae ore futura praedicunt, praepetes quae volatu augurium significant, cum sunt prospera. sed praepetes aut superiora tenent, et praepetes vocantur: aut inferiora, et dicuntur inferae; praepetes autem ideo, quia omnes aves priora petunt volantes.

[362] fare age hortantis est 'age', id est dic celeriter. et est ordo 'Troiugena, fare age, quae prima pericula vito, quidve sequens tantos possim superare labores'. cetera per parenthesin dicta sunt. namque omnem cursum hypallage est: nam non omnem cursum prospera dixit religio, sed omnis religio dixit prosperum cursum.

[363] cuncti divi quia quicquid audivit a diversis ad Iovem recurrit, ut diximus supraquae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit” . numine autem oraculo significat.

[364] repostas πάθος pro 'repositas', id est longe positas, remotas.

[365] novum magnum, more suo.

[366] prodigium canit prodigium, portentum et monstrum modico fine discernuntur, sed confuse pro se plerumque ponuntur. Varro sane haec ita definit: “ostentum, quod aliquid hominibus ostendit; portentum, quod aliquid futurum portendit; prodigium, quod porro dirigit; miraculum, quod mirum est; monstrum, quod monet” . tristes iras deorum scilicet, propter iniurias suas.

[367] obscenamque famem aut quae homines etiam ad obscena conpellit, utmalesuada Fames” : aut certe, quam obscena avis praedixerat. quae prima pericvla vito? quidve sequens tantos possim superare labores duo petit: quemadmodum aut periculis careat, aut quibus consiliis par esse et laboribus possit. et totum hoc per interrogationem legendum est. <quidve]2 sequens quid observans.

[368] tantos quantos harpyia praedixerat.

[369] de more scilicet sacrificantum.

[370] exorat pacem divum aut de sacrificantum more requirit, utrum tempus consulendi esset; nam et hoc vehementer quaeritur, ut in sextocum virgo poscere fata tempus ait” ; aut certe, quod et melius est, de sacrificantum more ante nefas expiat ab harpyia praedictum, et sic venit ad vaticinationem. ut autem hic expiatam famem intellegamus sequens efficit locus, utaderitque vocatus Apollo” , cum constet, nisi in hoc intellexeris loco, famis causa nusquam invocatum esse Apollinis numen. dubitationem autem in hoc loco 'exorat' facit; nam 'orare' est petere, 'exorare' impetrare: ergo impetrat pacem aut ad inquirendum tempus, aut ad mitigandum famis periculum. vittasque resolvit in ratione sacrorum par est et animae et corporis causa: nam plerumque quae non possunt circa animam fieri fiunt circa corpus, ut solvere vel ligare, quo possit anima, quod per se non potest, ex cognatione sentire. inde estunum exuta pedem vinclis in veste recincta” . bene ergo Helenus cuncta corporis solvit, ne qua parte animo religato ad numen accedat.

[371] sacrati capitis diis et vaticinationibus dicati.

[372] multo numine multa veneratione numinis. suspensum si 'suspensus', ipse numinis plenus; si 'suspensum', me sollicitum et attentum.

[373] deinde canit post peracta sollemnia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: