previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[104]

[109] adorea liba ador proprie est genus farris, liba autem sunt placentae de farre, melle et oleo, sacris aptae.

[110] subiciunt epulis subponunt in epularum locum. ille qui per harpyiam vaticinatus est, utquae Phoebo pater omnipotens” .

[111] et cereale solum solum dicitur omne quod aliquid sustinet, unde de mari supra aitsubtrahiturque solum” . sic nunc panicias mensas, id est epularum sustentaculum, solum vocavit.

[112] forte aliis abundat 'forte'.

[115] fatalis crusti ad negotium respexit Aeneae, cui hic erat finis laborum. 'crustum' autem et 'crusta'. neutraliter dicimus de his quae comedi possunt: Horatiusut pueris olim dant crustula blandi doctores” , Iuvenalisnos colaphum incutimus lambenti crustula servo” . feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, utconcrescunt subitae currenti in flumine crustae” . quadris aut mensis: et est antonomasia, nam supra 'orbem' dixit: aut 'quadris' fragmentis accipimus, ut Iuvenalisut bona summa putes aliena vivere quadra” .

[117] adludens aut vacat 'ad', et ludentem significat: aut certe 'adludens' ad responsi fidem verba componens. laborum finem scilicet maritimorum: nam in terra multa passurus est, ut ait sibyllased terrae graviora manent” .

[118] primamque loquentis ab ore eripvit pater hoc est, adhuc loquente Ascanio primus pater intellexit famem, quam fata praedixerant.

[119] numine pressit id est oraculi fide ab Heleno et Anchisa praedicti. 'pressit' autem vocem Ascanii, quo posset ipse numina deprecari.

[120] fatis mihi debita bona periphrasis est, ne 'fatalis' diceret, quod est medium: et in precibus nihil esse ambiguum debet.

[121] o fidi Aeneae scilicet, non Troiae, quam nequivere servare.

[122] hic domus aut familia, utda propriam Thymbraee domum” : aut ordo est, hic est patria, hic domus; ante enim patria est, sic domus.

[125] accisis undique consumptis. et hoc est apud nos 'ac', quod apud Graecos ἀμ. hinc estamsancti valles” , id est undique sancti.

[128] haec erat illa fames ac si diceret: hoc fuerat timendum periculum, quod pericula determinat.

[131] habeant habitent; hoc enim frequentativum est ab eo quod est habeo. ubi moenia gentis Laurolavinium significat.

[133] nunc pateras libate iovi ab eo quod continet id quod continetur.

[134] Anchisen genitorem bene Iovem et Anchisen, qui causa oraculi fuerunt. reponite mensis aut timore verborum Ascanii interrupta renovate: aut 'reponite' frequenter ponite, id est crebro bibite.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: