previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[449]

[450] tum vero post desperationem. <fatis> exterrita dido atqui in fine aitnam quia nec fato, merita nec morte peribat” . 'fatis' ergo aut malis suis: aut a verbo 'for, faris' fatis, id est responsis Aeneae. exterrita autem praecipitata, turbata.

[451] mortem orat pro desiderat, utmortemque miserrimus opto” : aut certe ideo 'orat', quia consecrata fuit, nec mori poterat, nisi soluta consecratione. caeli convexa incurva caeli.

[452] quo magis inceptum peragat id est mortem sibi inferat. lucemque relinquat ad illud 'taedet caeli convexa tueri'.

[453] turicremis id est cremantibus tura: nomen mire conpositum. et hoc genus ominis, Didoni factum, de augurali disciplina translatum est, quae diris observatur. dira enim deorum ira est, quae duplici modo colligitur, aut ex signis, aut quocumque modo et quacumque ex parte: †quodque in illo factum rem mare traditur, ex signis hic ostenditur: dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem denuntiari: nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque relinquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis': quod asperius fuit, ut mariti defuncti vox audiretur e tumulo, quod erat dirum, ad se vocantis. sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua: in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum.

[454] horrendum dictu quanto magis visu? quod Didoni contigit.

[455] in obscenum se vertere hoc est 'latices nigrescere sacros'. et quidam 'nigrescere' et 'vertere' ideo incertum tempus positum volunt, ut ostendant non vere vertisse se, quod contra naturam est, sed verti a Didone visa, utvisaeque canes ululare per umbram” : non ululasse ergo, sed fieri visum. 'obscenum' autem mali ominis, utobscenas pelagiet reliqua.

[456] hoc visum hoc quod viderat nulli dixit. quid est 'nulli'? ne sorori quidem, cui fuerat de amore confessa. et forte ideo sororem celavit, ne et ipsa se perimeret. post querituridem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset” .

[458] conivgis antiqui aut prioris, aut cari. Luciliusconcilio antiquo sapiens vir solus fuisti” : antiquus ergo est qui praecedit eum, qui praesens est. miro quod honore colebat e. q. s.] ritum veri et venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim velamentis religiosa monstrantur. miro quod honore colebat exhibendo ea mortuo, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes antequam ingrederentur, propter auspicium castitatis, ornarent laneis vittis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores dictae sunt, quasi unxores. bene ergo Dido cum templum marito exstrueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem instauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt temporibus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecitnon licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae” , id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium promittebat.

[459] festa fronde divina, tamquam numen coleret. sane hoc loco latenter quam supra diximus tangit historiam: nam si amabat Aeneam, utique non coleret extinctum maritum.

[461] visa viri utvisaeque canes ululare per umbram” , Terentiusaudire vocem visa sum modo militis” : non enim erant vera, ut supra. nox cum terras obscura teneret ut augeret terrorem, tempus adiecit, a verisimili.

[462] sola bubo 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφατικῶς, an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit solitudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, utet sola in sicca” . sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur: si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus portendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine, an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est, ubi estnec repetita sequi” . sane 'sola' contra genus posuit. Lucanuset laetae iurantur aves bubone sinistro(5.396), item Ovidiusinfandus bubo” . et hoc est in usu; sed Vergilius mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri generis. ferali carmine bene hoc addidit: non enim omni modo malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, aut gemitum: tacens autem ostendit felicitatem. omnes enim aves oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes, oscines bonae sunt.

[463] saepe queri quidam propterea 'queri' positum volunt; quod doleat, de Ascalapho se in avem mutatum, utet veterem in limo ranae cecinere querellam” .

[464] priorum legitur et 'piorum'; sed 'priorum' illuc spectatheu vatum ignarae mentes! quid vota furentem” , quod superius expositum. si 'piorum', religiosorum, castorum.

[465] horrificant horrorem incutiunt.

[466] in somnis ferus Aeneas non est epitheton 'ferus', sed fantasia: talem enim illum imaginabatur, qualem timebat. et in somnis pro 'insomniis', id est vigiliis. semperque relinqui per omnes noctes navigare videbatur Aeneas, quasi eam semper desereret.

[467] longam viam non nulli inferorum accipiunt. incomitata quod ferale, id est mortiferum omen est, et praecipue regibus, qui numquam soli sunt.

[468] ire viam veteri more iuxta ius, utite viam, redite viam” , et alibiprimus et ire viam” . Tyrios deserta quaerere terra bonus adfectus: solent enim qui deficiunt suos desiderare, ut Alcestis moriens.

[469] agmina pentheus aut impetus: aut secundum Urbanum agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii furuit etiam ipse. agmina pentheus aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent: vel quia plures furiae putantur: vel quia furiosis pro tribus plures videntur. et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'videt', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse traditur secundum tragoediam Pacuvii. de quo fabula talis est: Pentheus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui eum vinctum ad se perducerent: qui cum ipsum non invenissent, unum ex comitibus eius Acoeten captum ad Pentheum perduxerunt. is cum de eo graviorem poenam constitueret, iussit eum interim claudi vinctum: cumque sponte sua et carceris fores apertae essent, et vincula Acoeti excidissent, miratus Pentheus, spectaturus sacra Liberi patris Cithaerona petit: quem visum Bacchae discerpserunt. prima autem Agave mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.

[470] solem geminum tragice dixit, imitatus Euripidem. dvplices thebas civitas in Boeotia, a Cadmo et Zetho et Amphione constituta, in qua Oedipus, Lai filius, fuit, qui cum matre concubuit, ex qua Eteocles et Polynices fuerunt, qui se propter regnum invicem peremerunt.

[471] agamemnonius scaenis agitatus orestes hunc Oresten Electra, soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Agamemnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, <qui> eum cum filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem. qui ut primum de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvantibus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adultero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus insaniit. sane 'Agamemnonius' non est patronymicon: nam 'Agamemnonides' facere debuit. ergo sicutAgamemnoniaeque phalanges” . scaenis agitatus famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur. et 'agitatus', quia et furuit, et multae sunt de eo tragoediae: quasi frequenter actus.

[472] armatam matrem causam ipsam furoris. cum fugit ad deum: credidit veritatem.

[473] sedent in limine dirae a Pacuvio Orestes inducitur Pyladis admonitu propter vitandas furias ingressus Apollinis templum: unde cum vellet exire, invadebatur a furiis. hinc ergo est 'sedent in limine dirae'. alii dicunt, quia, cum absolutus in templo Minervae, de iudicio exiret, a furiis conreptus est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: