Ut et in principio diximus, in duas partes hoc opus divisum est: nam primi sex ad imaginem Odyssiae dicti sunt, quos personarum et adlocutionum varietate constat esse graviores, hi autem sex qui sequuntur ad imaginem Iliados dicti sunt, qui in negotiis validiores sunt: nam et ipse hoc dicit “maius opus moveo” . et re vera tragicum opus est, ubi tantum bella tractantur. tu quoque sicut Misenus, Palinurus etiam. nostris hoc est Italicis, ut “non eadem arboribus pendet vindemia nostris” , non, ut Donatus ait, in comparationem oceani navigabilibus. aeneia nutrix hanc alii Aeneae, alii Creusae, alii Ascanii nutricem volunt. lectum tamen est in philologis in hoc loco classem Troianorum casu concrematam, unde Caieta dicta est, ἀπὸ τοῦ καίειν.
[3] servat tenet, possidet, ut “servantem ripas alta non vidit in herba” . hesperia in magna 'magna' propter Hispaniae discretionem.
[4] si qua est ea gloria secundum Epicureos. bene autem interest funeri postquam ab inferis rediit, sicut interfuit antequam descenderet, ut medium actum ostenderet.