previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[403]

[406] acvisse furores ut supraquam Iuno his acuit dictis” .

[407] consilivmque omnemque domum vertisse Latini quod habuerat, ut filiam dando Aeneae bella removeret, quae significaverat fumus augurii.

[410] acrisioneis danae patronymicon est, non 'Acrisioneis colonis': sola enim venerat, non cum colonis.

[411] praecipiti delata noto intra arcam, ut diximus supra.

[412] magnum tenet ardea nomen bene adlusit: nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit. illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam. sciendum tamen ardeam avem κατὰ ἀντίφρασιν dictam, quod brevitate pennarum altius non volat: Lucanusquodque ausa volare ardea sublimis pennae confisa natanti(5.553).

[416] membra exvit bene 'exuit': nam dii cum volunt videri, induunt se corporibus propter mortalium oculos; nam incorporei sunt.

[417] albos cum vitta id est etiam vittas albas.

[418] ramum innectit olivae aut coronam accipit: aut ramum inligat vittis, quod aperte in octavo ostenditet vitta comptos voluit praetendere ramos” . supra etiampraeferimus manibus vittas” .

[419] ivnonis anus templique sacerdos ordo est, ut 'Iunonis templi anus sacerdos'.

[421] fusos patiere labores Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari. ex quo intellegimus hanc quam fecit arduam esse conexionem: nam 'patiere' futuri temporis est, 'fusos' vero participium est praeteritum. dicit autem: patieris ut tot tui labores fundantur in cassum, id est in irritum cadant? incassum autem tractum est a cassibus, id est a retibus.

[422] transcribi tradi. sermo autem hic tractus est de pecunia, nam 'scribi' est dari: Horatiusscribe decem a Nerio: non est satis: adde Cicutae” : 'rescribi' vero reddi: Horatiusdictantis quod tu numquam rescribere possis” .

[424] quaeritur heres de iure traxit ut non generum, sed heredem diceret: nam per coemptionem facto matrimonio sibi invicem succedebant.

[426] Tyrrhenas i sterne acies uti, sequere Italiam ventis” . sane notum est bello multum potuisse Tyrrhenos et fuisse praecipue infestos Latinis, uthi bellum adsidue ducunt cum gente Latina” .

[427] haec adeo tibi me addit auctoritatem, quia scit anui credi difficile. 'adeo' autem, valde scilicet iussit, utadulescentem adeo nobilem” .

[430] laetus alacer, festinus; nam laetari non poterat qui perdebat uxorem: sic supravela dabant laeti” . flvmine pulchro ut suprahunc inter fluvio Tiberinus amoeno” .

[432] caelestum vis magna ivbet aut per definitionem ipsa Iuno est vis deorum: aut per augmentum suasit primo per se, deinde per Iunonem, postremo per omnium vim deorum.

[434] turnum experiatur id est probet contra se, quem pro se probare non potuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: