previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[895]

[896] saevissimus implet nuntius ut etiam supra diximus, 'nuntius' est qui nuntiat, 'nuntium' quod nuntiatur, secundum quod nunc nec de femina, nec de re quae nuntiatur, procedit 'nuntius': unde multi volunt alium nuntium intellegi, Accam vero postea venisse. sed melius est, ut 'nuntius' de Acca dictum intellegamus. novimus enim poni aliqua in subauditione quae ex aperto dicere non debemus, utnec dextrae erranti deus afuit” , cum necesse sit ut aut Iunonem, aut Allecto intellegamus: item Sallustiusprima quae forte venientes exciperet” , cum de insidiis loqueretur, quas numeri tantum pluralis esse plus quam manifestum est.

[897] tumultum perite 'tumultum'; ita enim dicitur bellum, quod differri non potest.

[898] deletas vulscorum acies falsum est, tantum enim fugerant; sed vim exprimit nuntii, cuius mos est plus quam habet veritas nuntiare.

[899] ingrvere impetum facere, utingruit Aeneas armis” .

[901] ille furens et saeva iovis sic numina poscunt duplici ratione eum insidias reliquisse commemorat, dolore nimio et numinum voluntate; quod utrumque id egit, ne capi posset Aeneas. 'saeva' autem 'Iovis numina' per parenthesin dictum est. saeva iovis sic numina poscunt Homerus Διὸς δ᾽ ἐτελείετο βουλή.

[902] obsessos colles quos ipse obsederat, ne ad urbem transitum haberet Aeneas.

[904] apertos paulo ante praecedens tempus a Turno relictos, id est vacantes insidiis.

[906] ambo ad muros ut tueretur et repugnaret Turnus, ut obsideret Aeneas.

[908] fumantes pulvere campos veluti fumantes caligine pulveris: ita enim nebulam excitat pulvis, ut fumus.

[910] saevum fortem, utsaevus ubi Aeacidae telo iacet Hector” , itemnec minus interea maternis saevus in armis” . an iratum? utet saevum ambobus Achillem” .

[912] ineant pugnas pro 'inissent' et 'temptassent'.

[913] gurgite hibero oceano occiduo, id est Hispano. Hispaniam autem Hiberiam ab Hibero flumine constat esse nominatam.

[914] tingvat equos quidam 'tinguat' humiliter dictum accipiunt.

[915] considunt castris hoc est in sua quisque castra digressi. ergo aut castra posuerunt: aut ad morem castrorum fecerunt. moenia vallant hinc probatur quia et qui tuentur, et qui obsident vallare dicuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: