[669]
[670] tiburtia moenia linquunt de Graecia tres fratres venerunt ad Italiam, Catillus, Coras, Tibur vel Tiburnus. hi simul omnes unam fecere civitatem et eam de fratris maioris nomine Tibur appellaverunt: licet et alias fecerint singuli. nunc ergo dicit duos ad bella venisse, dimisso in civitate ad custodiam Tiburte vel Tiburno.
[672] catillus unde mons Catilli, quem Catelli dicunt per corruptionem, iuxta Tibur. coras a cuius nomine est civitas in Italia.
[675] descendunt centavri ex hac comparatione equites eos fuisse intellegimus, quod tamen dicturus est postea “nec non celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae” . homolen othrymque nivalem montes Thessaliae.
[677] ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore defectus 'cedit silva, cedunt et virgulta fragore', cum utique a minore ad maius venire debuerit.