previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[191]

[194] supra caput capitalis, perniciosus.

[195] noctem hiememque pluviam cum obscuritate. 'hiemem' autem Graece dixit, nam χειμὼν etiam tempestas dicitur a Graecis. ferens adferens. inhorrvit unda tenebris horridior est facta per tenebras.

[196] magna aequora aut epitheton est, ut surgant aequora quae magna sunt, aut 'magna aequora', magni fluctus.

[197] gurgite vasto epitheto auxit tapinosin.

[198] involvere diem aspectum ademerunt. nimbi nubes. nox umida nubes caliginosae.

[200] excutimur cursu a proposito itinere avertimur. caecis in undis incertis, quia sidera non apparebant. caecis undis] id est quae non viderentur.

[201] ipse hoc est, navigandi peritus: hoc enim significat emphasis pronominis. negat discernere caelo figurate, ut “<abnegat> excisa vitam producere Troia” .

[202] viae mari dedit quod proprium terrae est, ut alibi 'sulcari' ait: unde et terra '“aequor” '. palinurus hic Iasii filius gubernator Aeneae fuit, qui Aenea de Sicilia ad Italiam veniente praecipitatus in mare nomen in Lucania monti celebri dedit.

[203] incertos soles bene 'incertos', quia quantavis sit obscuritas, tamen noctis est manifesta discretio: unde superflua quaestio est eorum qui dicunt, tres dies quomodo transisse scierunt, si noctem a die discernere non poterant? ergo 'incertos' obscuros dixit, utquale per incertam lunam” . caeca caligine cacenphaton in sermone.

[204] erramus pelago et reliqua. “hinc Pelopis gentes Maleaeque sonantia saxa circumstant pariterque undae terraeque minantur. pulsamur saevis et circumsistimur undis” . hi versus circumducti inventi dicuntur et extra paginam in mundo.

[205] attollere visa naturaliter dixit: quotiens enim propinquamus litoribus, et exsurgere terra videtur et fumum emittere.

[206] aperire ostendere, ut Sallustiuscaput aperire solitus” . <aperire procul montes ac> volvere fumum pro aperiuntur montes ac fumus volvitur.

[207] remis insurgimus cum remes, anaremos, id est exsurgentes fortius remigamus.

[209] servatum ex undis ac si diceret, de periculis in graviora se pervenisse discrimina. strophadum me litora Phineus rex fuit Arcadiae. hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt harpyias. Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam. quos noverca ad patrem tamquam stupri adfectatores detulit: ob quam rem eos Phineus caecavit. quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias. quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio: cui etiam ductorem propter symplegadas petras dedit. hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt: quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, pervenerunt ad insulas quae appellabantur plotae. et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus: quorum conversio, id est στροφὴ, nomen insulis dedit. quod Apollonius plenissime exequitur. ut autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur: unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, utet manibus prohibent contingere mensas” . unde et avari finguntur furias pati, quia abstinent partis. item ipsas furias esse paulo post ipse testatur dicensvobis furiarum ego maxima pando” . furias autem canes dici et Lucanus testatur, utStygiasque canes in luce superna destituam(6.733) et in sexto Vergiliusvisaeque canes ululare per umbram adventante dea” . sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud superos dirae et aves, ut ipse in XII. ostendit, in medio vero harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies invenitur. et has Vergilius tres dicit, quarum nomina sunt Aello, Ocypete, Celaeno, Apollonius duas dixit, quem in XII. Vergilius sequitur, utsunt geminae pestes” . quidam autem dicunt hunc Phineum, ob divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et obcaecatum adpositis harpyiis.

[210] stant sunt.

[211] ionio in magno in magno mari Ionio. et sciendum Ionium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum Achaicum Epiroticum; maria enim vel a provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. bene ergo 'in magno', quasi in quo etiam alia maria sunt. quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII., ubi de scuto Turni loquitur, plenius invenies. non nulli Ionium ab Ionio rege, qui in insula quae ante Illyricum iacet regnaverat, dictum tradunt.

[212] harpyiaeque colunt aliae ergo et Celaeno harpyia. has Hesiodus dicit Thaumantis et Electrae filias. quas sicut dictum est quidam furias putant, cum furiarum mater secundum Hesiodum Terra, secundum Aeschylum Nox sit.

[213] mensasque metu hoc est sicut dictum est, pulsae a Zetho et Calai.

[214] nec saevior vlla pestis et ira deum stygiis sese extvlit undis ut Poena in Statio. et non dicit has de inferis esse natas, sed peiores esse omnibus inde procreatis.

[216] virginei volucrum vultus si subdistinguas 'virginei', maior erit admiratio. foedissima hic turpis, ut Terentius in eunuchonunc heu videtur foedus, quia illam non habet” . alibi 'foedum' cruentum, utsanguine foedantemetfoedatique ora Galaesi” .

[217] proluvies sordis effusio. et vitavit ne diceret 'stercus'. et per hoc nimiam edacitatem ostendit. et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem. aliquando 'proluvies' sola effusio. Terentiusquod proluvium, quae haec est subita largitas” . aliquando pro aquis multis ponitur. uncaeque manus manus pro unguibus posuit, hoc est γαμψώνυχας.

[218] fame veluti fame; nam abundare dicit armenta. aut re vera 'fame', quam eis inferebat non inopia, sed avaritia. has alii famis praesides esse tradunt, quia et Phineo propterea adpositae sunt, et Troianos ab epulis prohibent, et his tantum famem praenuntiant, et ipsae sunt fame pallidae.

[219] deLati quod necessitatis est; nam voluntate aliquo non deferimur, sed venimus.

[220] laeta pinguia: nam in animalibus, in quibus cognosci non potest sensus, laetitiam pingue corpus ostendit, non mens, ut in hominibus. passim campis Ulixis socii boves Solis occidisse inducuntur, Vergilius credibilius finxit.

[221] caprigenumque pecus satis nove et adfectate. nullo custode deest 'cum'. per herbam ordo est, non 'per herbam', sed 'per campos in herbis videmus armenta'.

[222] ipsumque vocamus 'ipsum', id est regem deorum, aut certe praedatorem, hoc est, cui de praeda debetur aliquid: nam Romani moris fuit ut bella gesturi de parte praedae aliquid numinibus pollicerentur: adeo ut Romae fuerit unum templum Iovis praedatoris: non quod praedae praeest, sed quod ei aliquid ex praeda debeatur. vel quod hic deus iustitiae praeest. ergo cum eum invocant, testantur se nihil mali facere cum sine custode interimunt armenta.

[223] in partem praedamque in partem scilicet praedae.

[224] dapibusque epulamur dapes deorum sunt, epulae hominum: bene ergo utrumque posuit; nam et sacrificiis et conviviis operam tribuunt. opimis pinguibus.

[225] subitae pro subito. adverbium in nomen deflexum. lapsu celeritate, ut supra. adsunt velocitatem ostendit.

[226] harpyiae υι Graeca diphthongos est: nam Latina esse non potest, quia ne υ quidem habemus. clangoribus alas deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', utatque Ixionii vento rota constitit orbis” , id est cum vento. aliter acyrologia est, si clangorem dixit alarum sonitum. sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.

[227] contactuque omnia foedant subaudiendum 'quae relinquebant'.

[228] tum praeterea. et deest 'erat', vel 'audiebatur'. et tria mala ipsarum posuit, vocem tactum odorem.

[229] rursum ad illud solum pertinet 'instruimus mensas'; nam ante in speluncis non fuerant. et sciendum hanc particulam interdum sic poni, ut iteratum aliquid significet, ut si dicas 'veni ad te mane, rursum veni'. interdum sine iteratione est, ut 'fui apud te, rursum veni etiam' non ideo dicis 'rursum', quia etiam primo venisti, sed quia illic fuisti. cavata pro 'cava'; nam cavatum proprie manu factum dicimus.

[231] arisque reponimus ignem ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, et caro sacerdotibus proficit. alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, utsanguinis et sacri pateras” , alibi partem corporis, utextaque salsos porriciam in fluctus” , alibi integras victimas, utet solida inponit taurorum viscera flammis” .

[232] ex diverso caeli ut 'ex secreto montium': subaudis 'loco'.

[233] turba sonans impetum ostendit; nam de tribus loquitur. et adludit ad furias, de quibus ait alibivocat agmina saeva sororum” . ergo 'turba' tamquam turba. quare turba, cum tres dixerit? quia apud Graecos qui dualem numerum habent, pluralis numerus a tribus incipit: ergo bene 'turba', quasi plures. vel 'turba' propter tumultum et strepitum alarum. alii tradunt ideo turbam, quod plures, non tres tantum harpyiae sint: alii quod eis cum furiis consortium, unde 'vobis furiarum ego maxima': alii eas etiam parcas esse, unde et divinatio ei data est. praedam pedibus circumvolat uncis aut circum praedam [dixit] volat uncis pedibus: aut intra volam interiorem manus amplectitur praedam: unde et 'involare' dicimus intra volam tenere, unde et pyra quaedam volema dicuntur, eo quod volam impleant.

[234] pollvit contingit. et pollutum sacrificium contactum dicitur. et hoc est 'contactuque omnia foedant inmundo'.

[235] dira Sabini et Umbri quae nos mala, dira appellant.

[236] ac ivssi hic 'iussi' utrum verbum an participium sit, id est utrum illi iussi sint, an ego iussi? tectosque per herbam disponunt enses hoc est disponunt et tectos faciunt: sic et scuta condendo latere faciunt.

[239] signum utique militare. misenus bene Misenum dicit tubicinem: ipse est enim qui dicitur filius fuisse Aeoli, utMisenum Aeoliden” : quia constat sonum omnem ex vento creari.

[240] nova mira, utPollio et ipse facit nova carmina” : nam novum bellum non est cuius extat exemplum; Hercules enim in monte Arcadiae Stymphalo vicit Stymphalidas, ut Statiuset aerisonum Stymphalon” . aut 'nova' ideo, quia vulnerari non poterant.

[241] obscenas obscenae sunt aves, quae canendo adversa significant, ut paulo post 'infelix vates'. pelagi volucres quia dicuntur Ponti et Terrae filiae: unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes. alii dicunt eas Neptuni filias, qui fere prodigiorum omnium pater est: nec inmerito; nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur: unde estOceanumque patrem rerum” . hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem. sic et peregrinos Neptuni filios dicimus, quorum ignoramus parentes. alii vero dicunt harpyias filias esse Thaumantis et Electrae. quidam 'pelagi' adverbialiter accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur. foedare cruentare. Enniusferro foedati iacent” .

[242] vim, plumis vllam naturale enim est ut eludat ictum plumarum levitas: unde et addidit 'plumis'. nam, quod Donatus dicit, ideo eas fuisse invulnerabiles, quia de Styge erant natae, non probatur.

[244] semesam semicomesam. vestigia vel pedum signa: vel indicium sordium, quibus epulas discedentes polluebant.

[246] infelix vates nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. hoc est nobis infelix, utsis felix” , id est nobis. et videtur hic auspicii genus inducere secundum augures, quod de diris colligitur, quorum unum genus est quod ex signis colligitur, quo nunc utimur. diram autem esse harpyiam duplici modo memorat, et oscinis et alitis: etenim cum eam facit loquentem oscinis auspicium expungitur, dirum tamen quod futuram famem denuntiat; nam ipse aitsive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres” , etquam vos dira fames” . verum cum aitpinnis ablata refugit” , ab alite auspicium factum docuit; alites enim certa genera avium ab auguribus appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere: quae si fuerint prosperae, 'praepetes'; si adversae, inebrae vocantur: quod etiam in XII. signatius dicitalitis in parvae subito collecta figuram” , ubi vere diram vult videri. rumpit vocem cum indignatione loquitur, utquid me alta silentia cogis rumpere?” et notandum, ut supra diximus 'rumpit vocem', cum hoc de silentio melius dicatur fieri. an 'rumpit', quia tantum humanam habens faciem contra naturam sui corporis loquitur?.

[247] bellum etiam pro caede boum stratisque ivvencis iteratum est ad augendam invidiam, utstirpis Achilleae fastus, iuvenemque superbum” . aut num aetates boum voluit conprehendere?

[248] laomedontiadae perfidi: a rege natum obprobrium, qui deos fefellit. sane alibi indifferenter hoc nomen ex persona poetae ponitur, utLaomedontius heros” , “Laomedontia pubes” . bellumne necessario iteravit, ut verbum in quo culpa consistit.

[249] patrio regno aut Neptunio, aut, sicut alii dicunt, quia Thaumas, pater earum ex Electra, Ponti et Terrae filius fuit. alii 'patrio' proprio accipiunt, utet patrios cultusque <habitusque]2 locorum” , utique proprios; nam quam patriam agri habeant?

[250] accipite ergo animis quia nos bellis appetitis: ac si diceret, ut futuram famem iam nunc possitis timere.

[251] quae phoebo pater omnipotens tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta quasi ab irata conficta contemni. simul notandum Apollinem quae dicit a Iove cognoscere. phoebus apollo purus, inpollutus: et est Apollinis fixum antonomasivum, quod alii dari non potest; nam sunt et alia communia, ut 'pater', 'omnipotens'.

[252] furiarum maxima adeo ipsae sunt furiae, ut et unum epitheton habeant, et causis consentiant: nam ait de Tisiphonefuriarum maxima iuxta accubat et manibus prohibet contingere mensas” ; quod etiam hae faciunt et inferentes Troianis famem et praenuntiantes. alii dicunt ideo adsumpsisse sibi furiae nomen harpyiam, ut terreat.

[253] Italiam cursu petitis ex his quae norunt fidem dicendis accommodant: id est ex hoc mihi fidem habebitis futurorum, si praecedentia vera sunt.

[255] datam fatis concessam.

[256] quam vos dira fames ut Varro in secundo divinarum dicit, oraculum hoc a Dodonaeo Iove apud Epirum acceperunt: quod modo dixisse fingit harpyias. sed tamen colorate tangit historiam dicendo 'quae Phoebo pater omnipotens'. nostraeque inivria caedis quidam 'iniuriam' pro 'vindictam' accipiunt. et harpyia ista mentitur: nam inminens Troianis fatalis est fames.

[257] ambesas undique esas, hoc est rotundas: maiores enim nostri has mensas habebant in honore deorum, panicias scilicet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: