previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[453]

[454] dum haec properat hoc est properanter facit: et est honesta elocutio. aeoliis nam, ut diximus, Vulcania una est de septem Aeoliis, in quibus Aeolus regnaverat. lemnius quia in Lemnum insulam, ut diximus, cecidit, a Iove praecipitatus vel a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat, ex quo fulmina procreantur. ideo autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascuntur: quod etiam Lucanus dicitfulminibus terrae propior succenditur aer, pacem summa tenent” .

[456] volucrum sub culmine potest et generaliter accipi volucrum quarumvis, quae matutinae sonant; potest et specialiter, ut hirundinum; potest et gallorum: quae omnia propter sermonis humilitatem vitavit.

[458] Tyrrhena vincula Tusca calciamenta. et dicit crepidas, quas primo habuere senatores, post equites Romani, nunc milites. alii calceos senatorios volunt, quia hoc genus calciamenti a Tuscis sumptum est.

[459] tegeaeum ensem Arcadicum gladium.

[460] demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.

[461] gemini custodes hoc et in Homero lectum est et in historia Romana, quae aitSyphax inter duos canes stans Scipionem appellavit” .

[464] sermonum memor scilicet promissi auxilii, utauxilio tutos dimittam opibusque iuvabo” . heros hoc nomen non tantum praesentis est virtutis, sed et praeteritae: unde est quod Euandrum heroem dicit, cum sit virtutis emeritae. plerumque heros et generis est.

[465] matutinus agebat rem temporis ad personam transtulit.

[467] ivngunt dextras sic enim se antiqui salutabant.

[468] licito tandem sermone 'tandem', quia amborum desiderio nox fecerat moram: vel 'tandem' dato secreto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: