previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[587]

[589] umentemque hic participium positum est verbo carens; ergo 'umentem' pro 'umidam', quoniam noctu ros cadit. aurora polo dimoverat umbram hysteroproteron in sensu: ante enim aurora est, sic dies. 'umbram' vero, quia nox umbra terrae dicitur.

[590] cum subito e silvis arguitur in hac Achaemenidis descriptione Vergilius neglegentiae Homericae narrationis; Ulixes enim inter initia erroris sui ad Cyclopas venit: quemadmodum ergo Aeneas post septimum annum, quam a Troia profectus est, socium Ulixis invenit? praesertim cum eum tribus mensibus in regione Cyclopum dicat moratum, et mox Aeneas de Sicilia ad Africam venisse dicatur. suprema pro 'plurima'.

[591] nova forma viri bene formam viri dixit, non hominem. et est periphrasis pro 'ignotus vir'. 'nova' autem fugienda: aliter alibiquis novus hic nostris” , id est insperatus: itemsubitoque novum consurgere bellum” , id est detestandum: itemvere novo” , id est incipiente: itemduo lacte novo” , id est recenti: itemcomitum adfluxisse novorum” , hoc est ignotorum. cultu modo pro habitu.

[593] inluvies dira sordes taetra. inmissaque barba quidam barbam maiorem luctus indicium a Vergilio positum reprehendunt, cum eroes non fuerint soliti tondere barbam. an 'inmissam' neglectam et inpexam accipimus?

[594] consertum tegumen spinis inligatum spinis: hinc est in Terentiovideo quendam sertum squalidum” . cetera graius habet enim unaquaeque gens incessum et vocem propriam. sane 'cetera Graius' Graeca locutio est, ut Sallustiussanctus alia” .

[595] ad Troiam missus aut ex sequenti eius confessione hoc didicit: aut Graecum esse colligit ex trepidatione, ut Terentiusnescio quid peccati portat haec purgatio” .

[597] haesit dubitavit. sese pronomen conpositum; nam 'sese' duo pronomina sunt.

[598] praeceps sine respectu salutis, scilicet postquam Cyclopum graviora cogitavit pericula. sane brevis ei quasi timenti prima datur oratio.

[599] testor quaeso, obtestor.

[600] spirabile vitale, quo spiramus: et est sermo Ciceronis, quamquam ille 'spiritale' dixerit in libris de deorum natura.

[601] quascumque quo eat non cogitat, eorum comparatione quae fugit. hoc sat erit vitasse Cyclopas.

[602] scio modo confiteor. e classibus ex equitibus modo, ut estet Ortinae classes” , id est equites.

[603] petiisse causa metri addidit syllabam, utnos abiisse rati et vento petiisse Mycenas” .

[604] tanta est ut non possit fortunae praesentis qualitate molliri.

[605] spargite hoc est dilacerate. et quia nec saevius, nec celerius aliud fieri potest, nova brevitate usus est.

[606] hominum manibus periisse ivvabit oblique loquitur: nam vult ostendere, hominum hanc non esse crudelitatem.

[607] genva amplexus physici dicunt esse consecratas numinibus singulas corporis partes, ut aurem memoriae, hinc estCynthius aurem vellit et admonuit” : frontem genio, unde venerantes deum tangimus frontem: dexteram fidei, unde paulo postatque animum praesenti pignore firmat” : genua misericordiae, unde haec tangunt rogantes. sane sicut frequenter dictum est, etiam hic ostenditur subtiliter, Anchisen et Aenean tam pontificatus quam flamonii iuris et peritos et praesules fuisse. iure autem pontificali, si quis flamini pedes vel genua fuisset amplexus, eum verberari non licebat. hoc eo praecipiebatur, ne esset ullum praepedimentum religionis, quominus secundis numinibus inserviretur, aut esset inportunitas in profanis locis aliquantisper morandi. quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat: in quo 'haerebat' morae vel praepedimenti verbum procul dubio est. tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua amplexus <erat>, etiam religioni habebatur: quo in loco satis non fuit nulla verbera adhiberi, nisi etiam fides data esset, qua securitas confirmaretur veniae concessae illis versibus 'ipse pater dextram Anchises haud multa moratus dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat'. neque enim oportebat tardius inmorari profanis cognitionibus, cum precatio caelestium deorum interposita daret curam observandae religionis: dixerat enim 'per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen'; eaque propter addidit 'haud multa moratus', ut celeritas concessionis piaculum nullum posset admittere in ipsum Achaemeniden. hinc possumus aestimare magis eum verbera timuisse quam mortem, propter confessionem, ut diceret 'spargite me in fluctus vastoque inmergite ponto. si pereo manibus hominum periisse iuvabit'. denique post haec addidit 'ille haec deposita tandem formidine fatur'.

[608] qui sit fari per omnia subaudis 'hortamur'. 'qui sit' autem, hoc est quis Graecorum sit, id est cuius filius sit, ut etiam respondet: nam iam se dixerat Graecum.

[609] agitet fortuna fateri hortamur fateri, quae eum fortuna vexet, utagitataque numina Troiae” .

[610] havd multa moratus nimiae benignitatis est non exspectare plurimas preces.

[611] praesenti pignore firmat quod ad hoc tempus poterat dari, id est dextrae manus coniunctione, qua firmantur amicitiae, utcur dextrae iungere dextram non datur?” etiungimus hospitio dextras ac tecta subimus” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: