previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[775]

[780] effundit pectore questus hoc est cum dolore, ut aitfunditque preces rex pectore ab imo” .

[782] preces descendere ad omnes si quid invidiae est in humillimis precibus, inputandumin nomina Iunoni. nam 'omnes' dicendo etiam humiles significat: unde ait etiam descendere.

[783] quam nec longa dies id est longum tempus: de quo licet melius feminino genere dicamus, tamen et masculino dicimus: nam de certo die masculino tantum utendum est, ut 'natalis meus dies est'. pietas nec mitigat aut Troianorum, quia pii sunt: aut certe propter illudIunoni Argivae iussos adolemus honores” , quasi quae nec sacrificiis placaretur.

[784] infracta valde fracta, utTurnus ut infractos adverso Marte Latinos” .

[785] media de gente id est totius gentis potentem. exedisse muliebriter dictum: nam inde est quod sequitur 'cineres atque ossa peremptae'. sane 'edo' habet et rectam, sed antiquam declinationem, ut 'edo edis edit', et anomalam, ut 'edo es est': quarum secunda et tertia personae longae sunt propter differentiam 'sum es est'. 'edit' autem in praeterito producitur 'edi edisti edit', ut 'legit'.

[788] cavsas tanti sciat illa furoris bene supprimit: contra ipsam enim sunt quae Iuno in decimo exsequitur, ut 'me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter'.

[790] quam molem ut alibiet tantas audetis tollere moles” .

[791] nequiquam aut sine causa, id est nulla extante ratione: aut 'nequiquam' quantum ad eius pertinet mentem: unam enim navem ex omnibus vertit. unde ait Iuno 'quae potui infelix'.

[792] in regnis hoc avsa tuis ut alibinon illi imperium pelagi saevumque tridentem” . actis furore conpulsis, utreginam Allecto stimulis agit undique Bacchi” .

[795] ignotae ignobili, utnam saepe favos ignotus adedit stellio” : et dixit ignotam Italiae conparatione: nam ignota non erat ad quam bis Troiani venerant.

[797] vela tibi id est per regnum tuum.

[798] si concessa peto siquidem: nam modo 'si' confirmantis est. agit autem a possibili.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: