previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[197]

[198] rapta stuprata, utet rapti Ganymedis honores” . etrapta raptoris mortem vel nuptias optet” . garamantide nympha et proprium potest esse et gentile: nam Garamantes sunt iuxta Libyam: a Garamante, filio Apollinis.

[200] centum finitus numerus pro infinito. sane in primo Aeneidis qui mos sit templorum constituendorum relatum est: quae aut tantum sacra sunt, aut ibi etiam res publica administrari auspicato potest. hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur; et nihil de publicis rebus actum aliqua narratione subiungit. alii templum dicunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est: quod effatum est. amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans. centum aras posvit per praeteritum perfectum intulit, sacraverat per praeteritum plusquamperfectum. at e contrariomulta vastabat caedeetardentesque avertit” . alibi simile schema per tempora: “ipse oratores ad meet reliquacum sceptro misit, mandatet reliqua, etmactat binas de more bidentes vinaque fundebat pateris” . vigilem ignem utrum ad quem vigiliae agebantur, an perpetuum? vigilemque sacraverat ignem excvbias divum] [quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse: non ergo apud quas dii excubant, sed quae diis excubantur.

[201] excubias divum aeternas definitio est aeterni ignis. quid est ignis pervigil? excubiae deorum. et sciendum non vacare ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil: nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae; sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi. est autem in templo Iovis, qui aether est, et Minervae, quae supra aetherem est: unde de patris capite procreata esse dicitur.

[202] variis florentia sertis aliis atque aliis, ac sic perpetuo tempore.

[203] isque amens animi et amator, et barbarus. sane nomen esse ostendit ponendo genetivum. amens animi utsaevit inops animi” . sane 'amens animi' nominativum pro genetivo posuit. num ergo 'amentis animi'? amaro quod audierat sibi praelatum Aeneam. amaro aspero, uthostis amare, quid increpitas?”

[204] media inter numina divum ac si diceret et 'diis testibus', ut Sallustiusquam mediusfidius veram licet mecum recognoscas” : id est sis dictis medius: fidius, id est Διὸς υἱός, Iovis filius, id est Hercules. medium dixit testem. sane multi 'munera' legunt, hoc est in media precatione deorum: et est invidiosius, si inter munera, quae ipse sacraverat.

[205] manibus supinis iuxta rationem: nam inferos demissis ad terram manibus invocamus: ut Homerus inducit Althaeam, matrem Meleagri, manibus in longum porrectis, ut ipse alibipassis de litore palmis” : caelestes levatis ad caelum, ut modo, et alibiduplices tendens ad sidera palmas” . supplex orasse supinis partim precatur, unde ait 'supplex': partim conqueritur, unde ait 'orasse', id est dixisse: hinc et oratores dicimus: nam 'rogare' non procedit, quia conqueritur magis.

[206] ivppiter omnipotens epitheta, quae commemorationem potentiae habent, interdum exprobrationis vim obtinent, ut hoc loco. mavrusia Maura: nam protentio est nunc. CoeliusMaurusii, qui iuxta oceanum colunt” .

[207] nunc epulata dum in epulis est: nam eum deseruit participium. et bene 'nunc' dixit: quasi celebrantibus eius sacra tanta iniuria acciderit. officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, et spectent tam praeteritum quam futurum, tamen in praesenti plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei tribuitur honos sacrificii. et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret me iuvante, me praebente sumptum. lenaeum Bacchicum: nam Liber Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur: nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi. lenaeus ex calcatorio ἀπὸ τῆς ληνοῦ, hoc est <a> lacu.

[208] aspicis haec id est talia. et hoc sentit: itane talia aspicis, nec vindicas? fulmina torques vel intorques, vel gubernas.

[209] nequiquam horremus quia non iudicio hoc facis: quia non punis malos et supervacua horremus: aut quia existimamus ea non emitti manu tua. an 'nequiquam' pro non, ut sit 'tu fulmina non torques'?. caecique ignes non quia non videntur, sed quorum origo non apparet. an quorum rationem ignorantes timemus: alii enim de ventis dicunt fieri, alii de nubibus, alii de aere fulmen. in nubibus ac si diceret, non ex te fiunt; si enim errant, tuo non reguntur imperio. Iuvenalisnon quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis” .

[210] terrificant animos et reliqua. latenter secundum Epicureos locutus est.

[211] femina invidia a sexu, contemptu inferioris. et iam incipit specialis conquestio. est autem ordo 'femina errans, quae in nostris finibus urbem posuit'. et est exaggeratio: primum quod pretio, deinde exiguam, dein certis legibus.

[212] pretio ut ostendat eam nec meruisse per gratiam, nec invasisse virtute. et si vendidit, quid conqueritur? scilicet vel defraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione: aut 'exiguam pretio' pro exigui pretii. litus non ait agros, sed 'litus', ut et supra diximus, terram mari vicinam. modo etiam infertilem sibi et angustam vult ostendere, hoc est talem illi dedimus terram, quae nulli esset necessaria, qua tamen contenta fuit. arandum videtur illud attingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur. nam ideo ad exaugurandas vel diruendas civitates aratrum adhibitum, ut eodem ritu, quo conditae, subvertantur. Horatiusinprimetque muris hostile aratrum” .

[213] loci leges dedimus aut quam tributariam fecimus: aut cui ideo concessimus civitatem, ut in nostrum veniret matrimonium: ut iusta ira sit. conubia hic 'nu' produxit, cum alibi corripuerit, utconubio iungam stabili” . nostra pro 'mea': est autem nobilius: sic Numanusen qui nostra sibi bello conubia poscunt” . Sallustiusnos in tanta doctissimorum hominum copia” .

[214] dominum ut superiusliceat Phrygio servire marito” . est autem de iure, quasi per coe+mptionem. vel 'dominum' maritum, ut alibi 'dominam' uxoremhi dominam Ditis” : et est quasi vehemens accusatio: me maritum respuit et Aeneam non virum, sed dominum recepit. paris similis Paridi: iniuria a persona. sic Iuvenaliset calvo serviret Roma Neroni” : probrosis enim nominibus veteres convicia dicebant, ut Sallustiustyrannumque et Cinnam maxima voce appellans” . et bene 'Paris' quasi qui sustulit pactam.

[215] semiviro comitatu ut overe Phrygiae! neque enim Phryges” : id est effeminati. et bene non solum regi, sed et sociis convicium facit. sane quidam tradunt iure hoc in Phrygas dictum: ab ipsis enim ferunt coepisse stupra puerorum.

[216] maeonia mitra Lydia: nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen. sane quibus effeminatio crimini dabatur, etiam mitra eis adscribebatur: multa enim lectio mitras proprie meretricum esse docet. ergo ex habitus qualitate mutuatur invidiam: nam eum non iam effeminatum, sed velut meretricem appellat, quod est inimicius non mulierem tantum, sed etiam meretricem vocare, cum, sicut supra dictum est, et alius insectator dicato vere Phrygiae! neque enim Phryges” . crinemque madentem subnixus crinem unguentatum subnixum et subligatum habens. aut 'subnixus' fiducia elatus.

[217] rapto potitur stupro fruitur: nam proprie raptus est inlicitus coitus; nec enim hic rapuerat.

[218] templis quippe tuis ferimus ac si diceret, non mirum si haec patimur te colentes. sic supra ad inrisionem dictum 'Iuppiter omnipotens', ac si diceret: tu es, qui potest omnia? fovemus inanem aut quia frustra te credimus mundi esse rectorem: aut quia me tuum filium esse confido. 'fovemus' autem quasi in se infirmam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: