previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[48]

[50] infelix aut qui iam infelix esse coeperat, aut cui etiam provisa nocuerunt. aut 'infelix', quia superstes liberis fuit, aut quia illi perfidia non ab hostibus tantum est. mandarat aphaeresis est, sive dixeris 'commendarat', sive 'amandarat'. et 'mandarat' est amoris, 'amandarat' vero odii est. et amandare est sub specie legationis aliquem relegare. furtim ne Graeci scirent.

[51] threicio regi auxit ex provincia crudelitatem, ex qua fuerunt Diomedes, qui equos habebat, qui humanis carnibus vescebantur; Lycurgus ob iniuriam Liberi patris punitus; Tereus, qui Philomelae sorori uxoris post inlatum stuprum linguam abscidit. 'Threicio' autem pro Thracio, ut supra pro Thracia Threissa: nam solutio est Ionicae linguae. cum enim sit Θρᾷξ, Iones dicunt Θρήιξ, cuius solutio facit Threicius et Threissa.

[52] cingique urbem obsidione videret inter ipsa principia obsidionis; nam postea iam minime poterat.

[53] ille ut opes fractae et fortuna recessit bene utrumque iunxit; saepe enim alterum sine altero valet: aut opes, aut fortuna. 'ille ut' vel 'postquam'; vel tantum quod deest 'statim', ut sit 'ille statim ut'. fortuna melior scilicet.

[54] res agamemnonias id est imperium, vel partes Agamemnonis. victricia omnia nomina a verbo venientia cum in 'or' exeunt, masculina sunt, ut victor; cum in 'trix', feminina sunt, ut victrix; neutra vero non faciunt, nisi tantum ex numero plurali: unde est victricia.

[55] fas omne et cognationis, et iuris hospitii. obtruncat occidit intellege: nam obtruncare proprie est capite caedere.

[56] vi violentia. vi potitur hoc autem verbum de his est quae permiscent coniugationes; cum enim sit tertiae coniugationis, infinitum modum a quarta facit, ut potiri: unde plerique decipiuntur, ut potiris dicant. Similiter fio pro 'fiere' 'fieri' facit, permixta coniugatione. quid non mortalia pectora cogis ad quod flagitium homines non conpellis, detestandi auri cupiditas.

[57] avri sacra fames sacra execrabilis, utsacrae panduntur portae” . alii 'sacra' devota accipiunt, unde et ver sacrum. alii sacrum pro scelestum, vel sacrilegum. tractus est autem sermo ex more Gallorum. nam Massilienses quotiens pestilentia laborabant, unus se ex pauperibus offerebat alendus anno integro publicis <sumptibus> et purioribus cibis. hic postea ornatus verbenis et vestibus sacris circumducebatur per totam civitatem cum execrationibus, ut in ipsum reciderent mala totius civitatis, et sic proiciebatur. hoc autem in Petronio lectum est. sane sciendum, latenter Aeneam hoc agere, ut Troianos Didoni ex infelicitatis similitudine commendet: nam et eius marito auri causa intulit necem.

[58] proceres qui processerunt ante alios. primumque parentem bene 'primum', id est ante proceres.

[59] monstra deum quae ostenderant. et modo mala; nam medium est, quia interdum dicuntur et bona.

[60] omnibus idem animus 'idem' plus est, quam si diceret 'similis'. est unus animus aut idem consilium. et hoc iuxta disciplinam auguralem dixit, quae appellatur consensio, sicut in libro secundo dictum est. scelerata terra pro sceleratorum.

[61] classibus avstros hypallage est; nam classes austris damus.

[62] instavramus funus modo sepulcrum, quod virgulta avellendo diruerat: nam proprie funus est incensum cadaver.

[63] aggeritur tumulo tellus ut ostenderet verum tumulum, ne forte aliquis alius illud errore violaret. stant positae sunt. multa autem, ut supra diximus, hic sermo significat. manibus manes sunt animae illo tempore, quo de aliis recedentes corporibus necdum in alia transierunt. sunt autem noxiae, et dicuntur κατὰ ἀντίφρασιν: nam manum, ut supra diximus, bonum est; unde et mane dictum est. similiter etiam Eumenidas dicimus, Parcas, bellum, lucum. alii manes a manando dictos intellegunt: nam animabus plena sunt loca inter lunarem et terrenum circulum, unde et defluunt. Quidam manes deos infernos tradunt. quidam alios manes, alios deos infernos dicunt: plurimi ut deos caelestes vivorum, ita manes mortuorum tradiderunt. alii manes nocturnos esse eius spatii, quod inter caelum terramque est, et ideo umoris qui noctu cadit potestatem habere: unde mane quoque ab isdem manibus dictum. maestae arae Cicero pro Murenaimaginem lugentem” .

[64] caeruleis vittis Cato ait, deposita veste purpurea feminas usas caerulea cum lugerent. veteres sane caeruleum nigrum accipiebant. 'vittae' autem 'caeruleae' in acerbo funere praecipue filiorum familias adhiberi solebant, sicut hic; nam Polydori funus, utpote adhuc pueri, acerbum est, et quia eius aetatis erat, ut filius familias adhuc esse potuisset. atraque cupresso nigra, funesta: nam inferis consecrata est, quia caesa numquam revirescit. moris autem Romani fuerat ramum cupressi ante domum funestam poni, ne quisquam pontifex per ignorantiam pollueretur ingressus. hinc Horatiusnec te praeter invisam cupressum ulla brevem dominum sequetur” . 'atra' autem, quod atratos lares significet. atra cupresso fabula [autem] de cupresso talis est: cum haberet in deliciis Cyparissus puer cervum et ipse ab Apolline diligeretur, inprudens cervum suum iaculo occidit, eumque dum luget neglecta consolatione Apollinis, dolore consumptus est; cuius ut exstaret memoria, in luctuosam arborem, id est cupressum, mutatus est, quae defunctis adhibetur.

[65] crinem de more aut de more gentis, ut etiam in Aegypto est: aut certe de more plangentium.

[66] inferimus inferias damus, proprie. tepido lacte statim mulcto. cymbia pocula in modum cymbae facta.

[67] sanguinis sacri id est de victimis sumpti. ideo autem lactis et sanguinis mentio facta est, quia adfirmantur animae lacte et sanguine delectari. Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur. apud veteres etiam homines interficiebantur, sed mortuo Iunio Bruto cum multae gentes ad eius funus captivos misissent, nepos illius eos qui missi erant inter se conposuit, et sic pugnaverunt: et quod muneri missi erant, inde munus appellatum. sed quoniam sumptuosum erat et crudele victimas vel homines interficere, sanguinei coloris coepta est vestis mortuis inici, ut et ipse testaturpurpureasque super vestes velamina notaetpurpureosque iacit flores” . alii sanguinis inferendi ad adescandas defunctorum animas illa ratione consuetudinem tradunt, ut id quod amiserunt videantur accipere: sanguis enim velut animae possessio est, unde exsangues mortui dicuntur. nam et Homerus in necromantia non prius facit loqui animas, nisi sanguine gustato. alii lac et sanguinem ab hoc accipiunt, quod una res nutrit, alia nutriatur.

[68] animamque sepulcro condimus ergo sicut dictum est bene animam lacte et sanguine ad tumulum dicit elicitam: lacte namque corpus nutritur post animae coniunctionem, et anima sine sanguine numquam est, quo effuso recedit. legimus praeterea in VI., insepultorum animas vagas esse: [ergo vagantem circum sepulcrum significat] et hunc constat non legitime sepultum fuisse. rite ergo reddita legitima sepultura, redit anima ad quietem sepulcri, quam Stoici herciscundi, id est medium secuti, tam diu durare dicunt, quam diu durat et corpus: unde Aegyptii, periti sapientia, condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret et corpori sit obnoxia, nec cito ad alios transeat. Romani contra faciebant, comburentes cadavera, ut statim anima in generalitatem, id est in suam naturam rediret. dicit ergo nunc sacrificiis quibusdam elicitam animam et sepulcro conditam obnoxiamque factam corpori, quod ante horrebat, quasi per vim extorta. ideo autem Stoicos medium sequi diximus, quia Plato perpetuam dicit animam et ad diversa corpora transitum facere statim pro meritis vitae prioris. Pythagoras vero non μετεμψύχωσιν, sed παλιγγενεσίαν esse dicit, hoc est redire, sed post tempus. supremum non est nomen, sed adverbium, uttorvum clamat” . ciemus autem est hoc loco: dicimus more sollemni, id est tertio 'vale, nos te ordine quo natura permiserit cuncti sequemur'. quidam dicunt eorum mortuorum nomina ter vocari, qui in aliena terra dimittuntur, ut in VI. “et magna manes ter voce vocavi” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: