previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[pr]

classique inmittit habenas navibus suis, aut suae navi, quae classis dicitur, vel quod fiat de fustibus. calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur. nam consuetudo erat militis Romani, ut ipse sibi arma portaret, ipse vallum: vallum autem dicebant calam, sicut Luciliusscinde calam, ut caleas” , id est, o puer, frange fustes et fac focum. inde ergo classem dictam dicunt. alii classem hinc magis dictam volunt: apud maiores nostros stipendium proelio terrestri miles pedester dabat, equites vero dabant in navali certamine; nam adhuc pauper fuerat populus. exinde iam quod ab equitibus dabatur stipendium, tractum est ut diceretur classis: proprie enim classes equitum dicimus. classi aut suae navi, quae classis, ut in primo diximus, dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde Horatiusme vel extremos Numidarum in agros classe releget” , cum de una loqueretur navi: aut omnium quae eius cursum sequuntur; Palinuri enim implet officium, de quo supra aitad hunc alii cursum contendere iussi” . inmittit habenas aut funes per metaphoram dixit, aut Homerum secutus est, qui ait vela erigi ἐυστρέπτοισι βοεῦσι, id est loris tortis; his enim utebantur antiqui.

[2] et tandem ad Aeneae desiderium retulit, olim ad Italiam venire cupientis. ceterum mora non congruit de Capreis Cumas usque, ad vicinitatem accedente favore Neptuni. an 'tandem' ad consuetudinem navigantium retulit, quibus nulla non longa navigatio videtur? an 'tandem' ad id tempus refertur, ex quo Troia navigatum est? evboicis oris a colonia appellavit Cumas: nam Euboea insula est, in qua Chalcis civitas, de qua venerunt qui condiderunt civitatem in Campania, quam Cumas vocarunt vel ἀπὸ τῶν κυμάτων, vel a gravidae mulieris augurio, quae Graece ἔγκυος dicitur. adlabitur venit celeriter, utlabere nympha polo” .

[3] pelago in pelagus: sic dictum est, utit clamor caelo” . bene autem 'obvertunt', non 'obvertit', ut non Aeneae, sed sociis vilia et nautica dentur officia. gubernandi ars soli Aeneae conceditur. dente tenaci unde in primounco non alligat anchora morsu” .

[4] anchora ut supra diximus, in Graeco aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur: unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. contra 'thus' et 'orchus' veteres dicebant et 'lurcho', id est vorax, quibus sequens aetas detraxit aspirationem.

[5] praetexunt praetegunt, utpraetexere funera sacris” . ivvenum manus post conditam in Sicilia civitatem senum aut nulla aut rara fit mentio. emicat cur hoc verbum posuerit ex sequenti actu iuvenum advertendum est. ardens festinans, utinstant ardentes Tyrii” .

[6] litus in hesperium hic ostenditur Hesperiam minorem esse omnem Italiam, dictam, ut supra diximus, vel a rege vel a stella. semina flammae Σπέρμα πυρὸς Homerus dicit, id est semen ignis.

[7] abstrusa in venis silicis in georgiciset silicis venis abstrusum excuderet ignem” : abstrudere enim est de industria celare. ferarum tecta epexegesis silvae.

[8] flumina monstrat quaecumque fluenta. et sciendum monstrari Aeneae ad expiandum se: nam funestatus fuerat morte Palinuri, non quod eum viderat, sed quod funus agnoverat, id est doluerat; in eo enim est pollutio quod aitcasuque animum concussus amici” , nam ipsa inpiant quae agnoscimus. unde in Livio habemus Horatium Pulvillum, cum Capitolium dedicare vellet, audisse ab inimico mortuum filium, et, ne pollutus dedicare non posset, respondisse, cadaver sit. hanc autem purgationem Aeneae polluto dat ubique Vergilius, ut paulo postcorpusque recenti spargit aqua” .

[9] at pius Aeneas oportune hoc loco, quippe ad templa festinans. arces quibus altus apollo p. cum ubique arx Iovi detur, apud Cumas in arce Apollinis templum est. 'altus' autem vel magnus, utiacet altus Orodeset de ipso Apollinesic pater ille deum faciat, sic altus Apollo” : vel ad simulacri magnitudinem retulit, quod esse constat altissimum. Coelius enim de Cumano Apolline aitibi in fano signum Apollinis ligneum, altum non minus pedes XV” : cuius meminisse putatur Vergilius.

[10] quibus praesidet quibus praeest, quas defendit. horrendae venerandae, uthorrendum silvis et r. p.” procul haud longe: procul enim est et quod prae oculis est, et quod porro ab oculis: unde duplicem habet significationem, iuxta et longe.

[11] antrum inmane epexegesis domus Sibyllae. mentem animvmque perissologia est: nam secundum Lucretium unum est mens et animus.

[12] delius inspirat vates Apollo fatidicus. et sic ait 'Delius', utnunc Lyciae sortes” , id est Apollineae. bene autem Sibylla quid sit expressit 'magnam cui mentem animumque Delius inspirat vates': nam, ut supra diximus, Sibylla dicta est quasi σιοῦ βουλὴ, id est dei sententia. Aeolici enim σιοὺς deos dicunt.

[13] triviae lucos congrue Apollini Dianae iuncta sunt templa, ut et paulo postPhoebi Triviaeque sacerdos” . et bene fit lucorum Dianae commemoratio, quia petiturus est inferos. avrea tecta Apollinis scilicet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: