[372]
[377] sine more furit sine exemplo. an sine modo? et hoc iam contra decus est regium. lymphata percussa furore Lympharum, sicut cerritos a Cerere dicimus.
[378] turbo Catullus 'hoc turben' dicit, ut 'hoc carmen, fulmen'. est autem 'hic turbo', unde 'turbinis' facit: nam si 'turbonis' sit, erit a proprio nomine genetivus, ut Horatius “Turbonis in armis” .
[382] inpubesque manus aut multitudo puerorum: aut a parte totum posuit, ut pro manu puerum ipsum intellegas.
[385] simulato numine bacchi talem patiebatur furorem, ut speraret se Liberi sacra celebrare; non enim ipsa simulabat, quod est sanorum: nam et paulo post dicturus est “Allecto stimulis agit undique Bacchi” .
[389] evhoe bacche vox bacchantum est.
[390] tibi sumere thyrsos sumebant. et sunt infiniti pro indicativis.
[396] pampineas hastas pampinis tectas. incinctae pellibus nebridum scilicet.
[397] pinum sustinet facem pineam, sicut in Liberalibus fiebat.
[398] natae turnique canit hymenaeos hic aperte expressit dementiam: nam cum consecraverit filiam Libero, hymenaeum canit eius ac Turni. hymenaeum autem nunc carmen nuptiale dixit.
[399] torvum pro 'torve'. io vox clamantis. et est tragicus sermo.
[401] piis animis id est maternis.
[403] crinales vittas quae solarum matronarum erant: nam meretricibus non dabantur.