previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[438]

[439] monet succedere lavso expositio talis est: monitus a sorore continuo secat agmen, atque ut vidit socios.

[442] feror pro 'ferri debeo', id est ire debeo.

[443] cuperem ipse parens spectator adesset aspere et amare dictum: multa enim mala graviora videntur si ante oculos nostros eveniant, quam si audiantur. tale est et in secundo de Politequi nati coram me cernere letum fecisti” : non enim obicit Pyrrho, quod occiderit, quia hoc ius belli exigebat, sed quare vidente patre: et his similia, utinpositique rogis iuvenes ante ora parentumetan fratris miseri letum ut crudele videres?” etvidi oculos ante ipse meosetvictum tendere palmas Ausonii videre” .

[444] aequore ivsso pro 'ipsi iussi'. et est usurpatum participium: nam 'iubeor' non dicimus, unde potest venire 'iussus'. sic ergo hic participium usurpavit, ut Horatius verbum, dicenshaec ego procurare et idoneus imperor et non invitus” . ergo satis licenter dictum est, adeo ut huic loco Probus [hic corruptum] alogum adposuerit.

[445] tum deinde.

[446] stupet in turno id est in Turnum intuens.

[447] omnia quae omnia? an circa Turni arma et corpus?

[448] Tyranni regis superbi.

[449] aut spoliis ego iam raptis lavdabor opimis aut leto insigni dilemma argumentum, quod est ab utraque parte firmissimum et concludit adversarium. spoliis opimis quae dux duci detrahit, ut diximus supra, sunt spolia opima.

[450] sorti pater aequus utrique est 'sorti' pro 'casui' et 'fortunae'. aequus hoc est aequo animo feret, si cecidero: quia dixerat Turnus 'cuperem ipse parens spectator adesset'.

[452] frigidus arcadibus coit in praecordia sanguis praesagio mortis futurae.

[453] pedes apparat ire ne videatur pugnae iniquitate vicisse.

[454] specula cum vidit ab alta hoc ad currus altitudinem spectat, leo ad Turni violentiam atque feritatem. et est ordo: utque leo advolat, talis est Turni imago venientis.

[457] contigvum postquam vidit eum venisse intra iactum teli, scilicet ut posset feriri.

[458] ire prior pallas subaudis 'voluit'. alii 'ire' pro 'it' legunt, ut sit infinitivus pro indicativo. si qua si quo modo. fors fortuna. et dictum est propter illudaudentes fortuna iuvat” . avsum num pro 'audentem'?

[460] per patris hospitium deest 'mei'.

[461] te precor alcide supra contra inferiorem hostem fluminis imploravit auxilium: nunc contra hostem maiorem viribus deum invocat virtute praestantem.

[462] cernat semineci ad illud quod ait Turnus 'cuperem ipse parens spectator adesset' hic dicit 'ipse suum cernat interitum'.

[463] victoremque ferant morientia lumina turni Donatus dicit 'meminerint', sed melius est 'sustineant', quasi pondus et poenam: nec enim meminisse possunt oculi.

[465] lacrimasque effundit inanes hic ostendit eventum futurum.

[467] stat sva cuique dies sectis philosophorum poetae pro qualitate negotiorum semper utuntur, nec se umquam ad unam alligant nisi quorum hoc propositum est, ut fecit Lucretius, qui Epicureos tantum secutus est. scimus autem inter se sectas esse contrarias: unde fit ut in uno poeta aliqua contraria inveniamus, non ex ipsius vitio, sed ex varietate sectarum. illud namque quod ait in quartosed misera ante diem” , Epicureorum est, qui casibus cuncta concedunt: nunc quod dicit 'stat sua cuique dies', stoicorum est, qui dicunt fatorum statuta servari. sane prudenter fecit ut fluxam et vagam opinionem Epicureorum daret homini, id est sibi,—nam illud ex persona poetae dictumhanc autem validam daret Iovi: nam stoici et nimiae virtutis sunt et cultores deorum. 'stat' autem fixa est. 'dies' vero tempus vitae; nam feminino usus est genere: cum enim masculino utimur, re vera diem significamus. sane prudenter negaturus a causa coepit, quia qui rogat, dum suspensus expectatione est, potest audire causam, cur sibi postea negatum sit; ceterum si statim neges, non admittit excusationem: ideo negaturus Iuppiter sic coepit. breve tempus vitae quia quandoque finitur: ipse paulo postRhaebe diu, res si qua diu mortalibus ulla est, viximus” , item Ciceroquid est enim hoc ipsum diu, in quo est aliquid extremum?”

[468] omnibus est magna consolatio, quae ostendit non esse dolenda communia. quis enim indignetur, contingere eum quod omnium est? sed famam extendere factis contra illud quod occurrebat, vitanda esse ardua, si communis omnibus mors esset, vita brevis, dicit ideo amandas esse virtutes, ut vitae brevitas fama et gloriae meritis possit augeri.

[469] opus officium.

[470] gnati deum ut Achilles Thetidis, Memnon Aurorae, Ascalaphus Martis.

[471] sarpedon secundum Vergilii declinationem, utnothum Sarpedonis alti” , paenultima habebit accentum in nominativo; secundum Homerum, qui et Sarpedontos et Sarpedonos facit, et ultima et paenultima syllaba habet accentum. etiam sva turnum multi 'et iam' legunt, ut sit 'ecce'. et pertinet ad consolationem si cito periturus est ille qui vincit.

[472] metas fines, uthis ego nec metas rerum nec tempora pono” . pervenit bene ad exprimendum celerem mortis adventum praeterito usus est tempore.

[473] rutvlorum reicit arvis respiciendo fecit partem feliciorem, utaspice nos hoc tantum” : quicquid enim Iuppiter videt, admodum iuvat. reicit 're' naturaliter brevis est et eam pro longa posuit: sic alibireice, ne maculis infuscet vellera pullis” : quod licet possit excusari, quia cum facit 'reieci', 'i' inter duas vocales posita, producit superiorem, ut dicamus longam eam esse spe, quia per declinationem longa futura est: tamen quia in hac re argumentum magis est quam ratio, dicamus ectasin factam, quae poetis plerumque conceditur.

[475] fulgentem diripit ensem ne iacto telo inermis esset.

[477] viam molita hoc est cum difficultate quaesivit: per quod et soliditas clipei, et minus firmus hastae iactus ostenditur.

[478] strinxit tactu modico praeteriit: ita enim ab antiquis dicebatur: et est significatio levis vulneris.

[479] ferro praefixum robur periphrasis hastae.

[481] nunc mage sit legitur et 'nunc magis est', unus tamen sensus est. sed si 'mage' legamus, propter metrum dictum est pro 'magis', sicut etiam 'pote' pro 'potis': Persiusqui pote? vis dicam? nugaris, cum tibi, calve” : quod adeo in usum venit, ut etiam in prosa inveniatur: Cicero in frumentariamage condemnatum hominem in iudicium adducere non posse” . penetrabile pro 'penetrale' dicitur: nam quod penetrat 'penetrale' dicitur, quod autem penetratur 'penetrabile'.

[482] tot ferri terga non dicit quot terga, sed multa.

[483] cum pellis quidam 'pellis' humiliter dictum accipiunt.

[484] cuspis ingens ita accipiendum est, ne incongruum sit, de puero si dixeris 'ingens pectus'. sane cuspidem abusive pro hastae mucrone posuit.

[485] et pectus perforat hic subdistinguendum, ut 'ingens', sicut diximus, ad superiora possit referri.

[487] animusque sequvntur 'animus' pro anima: nam animus consilii est, anima vitae. quidam secundum Epicureos animam per totum corpus divisam esse volunt, et exinde posse fieri ut quis amputata parte corporis vivat: animum vero esse τὸ ἡγεμονικὸν animae, sine quo vivere non possumus: ergo secundum sectam sibi notam poetam locutum.

[488] sonitum super arma dedere Homeri est ἀράβησε δὲ τεύχε᾽ ἐπ᾽ αὐτῷ.

[491] referte evandro potest et hic distingui, potest et supra 'referte', ut sit 'Euandro remitto qualem meruit filium'.

[493] quidquid pro 'quodcumque': Plautus in Bacchidibusquidquid est nomen sibi(Bac. 25). solamen hvmandi est solacium dolentis scilicet patris: quia hoc solacium est viventium, humare defunctos.

[494] stabunt constabunt. hoc ergo dicit: non illi parvo, non parvo periculo, constabunt Aeneae hospitia. et est proverbialis sensus.

[496] baltei potest et synaeresis esse 'baltei', potest et hypermetrus versus; nam sequens a vocali inchoat. balteus autem a numero singulari masculini est tantum generis: Iuvenalisbalteus et tunicae et cristae” : in numero vero plurali et neutri: idem Iuvenalisquotiens rumoribus ulciscuntur baltea” .

[497] inpressumque nefas insculptum Danaidum nefas. Donatus tamen 'inpressum' dicit coactum, quod a patre conpulsae sunt facere. sane fabula talis est. Aegyptus et Danaus fratres fuere. sed cum inter eos contentio de Memphidis imperio fuisset, multis saepeaduotus contumeliis Danaus fratri Aegypto cessit imperio et relicta <patria> ad Peloponnesum perrexit. cuius cives ibi rex factus a suo nomine Danaos appellavit. quod cum Aegyptum momordisset, veritus, ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postulavit. quas Danaus, dolorem exilii retinens, mox promisit. sed cum factae essent nuptiae, sponsae omnes sponsos suos, monente patre Danao, nuptiali nocte necaverunt: sola Hypermestra servato Lynceo fugam dedit, qui post adeptus patruum Danaum interemit. hae Danaides apud inferos hanc poenam habuisse dicuntur, ut in dolium pertusum aquam mittant. nefas declinatione caret. sub nocte pro 'in nocte'.

[499] clonus evrytides laus ab artifice, utmira quem fecerat arte Lycaon” , itemdivini opus Alcimedontis” . caelaverat auro non auro caelaverat, sed in auro.

[500] ovat iactat, gloriatur. et est ordo, quo spolio potitus ovat gaudetque.

[501] nescia mens hominum hoc ad Turnum pertinet: quia propter hunc periturus est balteum, quem nunc se sustulisse laetatur.

[502] servare modum num quia 'nescia', ideo 'nec servare modum'? sublata elata.

[503] magno cum optaverit emptum 'magno emptum', scilicet pretio: sci et alibiet magno mercentur Atridae” . et est sensus talis: erit tempus quo Turnus optabit quovis pretio redimere, ne ipse Pallantem occidisse videatur.

[505] multo gemitu cum multo gemitu. multo gemitu lacrimis: minus est hic 'cum'.

[507] o dolor hos duos versus plerique a poeta dictos volunt, alii a sociis qui reportant cadaver. 'dolor' autem propter illud 'haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert', 'decus' propter illud 'cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: