previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[473]

[477] arte nova dolo. specvlata locum quo litore pronomen pro nomine ponitur, non pro nominibus: unde modo nove inter duo nomina unum pronomen posuit; nam recte 'quo loco' diceret. et hoc semel tantum fecit.

[478] insidiis cursuque cursu agitabat: nam insidiis circumvenimus, non agitamus.

[479] canibus rabiem studium mutavit in rabiem.

[480] noto odore cervino, solent enim ita institui: Horatiusvenaticus ex quo cervinam catulus pellem latravit in aula” .

[481] quae prima laborum cavsa fuit hoc estet primae revocabo exordia pugnae” .

[482] animos agrestes plus est, quam si 'agrestium' diceret 'animos'.

[483] cornibus ingens 'ingens' et ad praestantem formam pertinet et ad magnitudinem cornuum.

[484] Tyrrhidae pueri Tyrrhi filii. et ut diximus supra, adludit ad nomen: nam Tyrrhus dictus est pastor, apud quem Lavinia peperit.

[485] cui regia parent armenta magistrum hunc pecoris vult fuisse et saltuarium: nam hoc est 'et late custodia credita campi'. magister autem pecoris est ad quem omnia pertinent animalia: Ciceronominat hominem, quem magistrum pecoris esse dicebat” .

[487] silvia bonum puellae rusticae nomen formavit.

[489] pectebatque ferum quadrupedem, utin latus inque feri curvam compagibus alvum” .

[490] manum patiens 'patiens illius rei' dicimus, unde apparet unum 'u' causa metri esse detractum. mensae erili nove dixit, nam erum non nisi dominum dicimus: nisi forte ideo dixit, quia dat ei humanum sensum; nam ait paulo postimploranti similis” .

[491] errabat silvis pascebatur, utmille meae Siculis errant in montibus agnae” . ipse id est sua sponte.

[494] secundo deflveret 'secundo' id est cum aqua, unde et 'adverso' dicimus contra aquam: nam ideo 'deflueret' dixit, et 'secundo' ideo, quia cursus fluminis post natantem videtur.

[498] deus afvit Allecto deum dicit, sicut de Veneredescendo ac ducente deo” : nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus. hoc autem non aperte ponitur, sed in subauditione. erranti licet enim certum esset feritura, tamen bene 'errantem' dixit, quia non usquequaque semper certus est ictus: Horatiusnec semper feriet quodcumque minabitur arcus” .

[499] perque ilia 'hoc ile' et 'haec ilia' facit: hinc et Iuvenalisvis frater ab ipsis ilibus?” nam quod Marullus mimographus dixittu Hectorem imitaris: ab ilio numquam recedis” , cum de guloso diceret, adlusit ad civitatis nomen; nam 'ab ili' debuit dicere. bene autem ea loca vulnerata dicit quae statim mortem adferre non possent, ut domum rediret et esset causa bellorum: nam si statim periret, aut ipse aut vulneris auctor laterent.

[503] silvia prima soror bene puellae dat doloris inpatientiam.

[504] duros conclamat agrestes aut qui semper duri sunt: aut 'duros', qui cervi interitum non dolebant.

[505] pestis furia. torre 'hic torris' facit, ut 'hic fustis'.

[507] gravidi gravis, propter nodos scilicet.

[509] quadrifidam quae findi partes posset in quattuor. cuneis coactis satis signate 'coactis' dixit. exprimit autem antiquum morem, utsed primi cuneis scindebant fissile lignum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: