previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[499]

[500] quis mihi nunc tot acerba deus ac si diceret: nec musa nec Apollo sufficiunt. Statiusmaior ab Aoniis sumenda dementia lucis: mecum omnes audete deae” .

[502] inque vicem in vicem: nam 'que' vacat. alii 'que' expletivam coniunctionem accipiunt.

[503] tanton' placvit concurrere m. i. apostropha cum exclamatione ad Iovem. sane 'tanton' 'ton' circumflectitur: nam cum per apostrophum apocopen verba patiuntur, is qui in integra parte fuerat, perseverat accentus.

[505] Aeneas rutvlum sucronem descriptio per alterna divisa, ut solent historici. rventes teucros modo fugientes, quos insequebatur Sucro.

[506] havd multa moratum id est non diu moratum: vim Aeneae diutius sustinere non potuit.

[507] excipit in latus figurata elocutio. crudum ensem modo 'durum', alias 'crudelem'. et crates pectoris Donatus superfluam vult esse coniunctionem, ut 'et' sit epexegesis: adigit ensem per costas, id est pectoris crates, ubi celerius fata complentur. et hoc est, quod ait supra 'haud multa moratus'.

[509] amycum fratremque diorem hi duo duces sunt etiam supra memorati, utnunc Amyci casum gemit” , itemet nunc tertia palma Diores” : unde ad terrorem populi eorum capita religantur in curru.

[511] currv autem aut septimus est, aut dativus casus antiquus, secundum regulam, ne sit maior a nominativo plurali. dvorum pro 'amborum'.

[514] maestum oniten naturaliter tristem, severum, ἀγέλαστον: aut imaginatus est exspirantem. mittit autem socium supra memoratis. sane 'Oniten' Donatus dicit aut gentile esse, aut patronymicon, ut nomen eius proprium sit 'Echionius'. sed hoc non procedit, quia neque patronymicon in 'tes' exit, neque 'Onytes' a qua gente veniat, usquam lectum est. proprium ergo est, et sequens versus erit 'nomen Echionium', id est Thebana gloria, per periphrasin: nam Echionii sunt Thebani a rege Echione: unde male quidam legunt 'nomine Chionium'. alii 'nomen Echionium', hoc est genus, quemadmodum de matre 'genus' dixit, accipiunt, ut ostendatur eum Echionis esse et Peridiae filium, vel ab Echione genus ducentem.

[515] matrisque genus peridiae periphrasis est, hoc est filium Peridiae.

[516] lycia missos et apollinis agris vacat 'et': nam per epexegesin Lyciam arva Apollinis dixit, utnunc Lyciae sortes” . appellata autem Lycia est a Lyce nympha, ex qua habuit Apollo filium nomine Lycadium. 'missos' autem profectos, utmissus in imperium magnum” .

[517] exosum nequiquam bella sic suprainiecere manum parcae” : nam per transitum ostendit, urguentibus fatis eum ad bella deductum, quae nequiquam semper vitare cupiebat. hunc autem Menoeten oriundo Arcada fuisse intellegimus, sed habitasse circa Argos: nam Lerna palus est Argivorum, in qua eum dicit solitum fuisse piscari: nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit: neque enim Lerna fluvius est. et sic 'flumina Lernae', quomodoAventini montem” . quaeritur sane quis primus 'exosum' pro peroso dixerit.

[519] pavperque domus 'hic' et 'haec pauper' dicimus: nam 'paupera' usurpatum est. sic Plautuspaupera est haec mulier” . sed hoc hodie non utimur. ea enim nomina, quae ablativo singulari in 'e' exeunt, si feminina ex se faciunt, similia faciunt; neque enim heteroclita, alterius declinationis esse possunt: ut puta, quia 'ab hoc hospite' facit, 'hic' et 'haec hospes' dicamus necesse est: Lucanushospes in externis audivit curia tectis(5.11): 'ab hoc leone' 'hic' et 'haec leo'; 'ab hoc latrone' 'hic' et 'haec latro'; 'ab hoc fullone' 'hic' et 'haec fullo'; 'ab hoc nepote' 'hic' et 'haec nepos': nam ut 'neptis' dicamus in iure propter successionis discretionem admissum est. sciendum tamen 'hospita' 'paupera' 'leaena' 'lea' usurpata a poetis esse.

[520] potentum munera 'munera' dicit obsequia, id est officia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. sane 'munera' et quae 'munia' dicimus. pater ipse pater, an pater eius?

[522] arentem in silvam pro 'aridam'. virgvlta sonantia lauro quaeritur quid sit 'virgulta sonantia lauro'? scilicet ipsa virgulta lauri. 'sonantia' autem cum crepitu ardentia.

[524] dant sonitum spumosi amnes bellum semper incendio et fluminibus comparat: sic in secundoin segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit aut rapidus montano flumine torrens” .

[525] non segnius ambo Aeneas turnusque rvunt bene comparationibus diversis singula reddidit ad similitudinem veram, quia ambos ignibus aut fluminibus comparaverat. ergo 'non segnius' ad ignem retulit, quia segnis quasi sine igne sit. 'fluctuat' autem ad amnes eum retulisse nulla dubitatio est.

[527] rumpuntur pro 'fatigantur'. et 'fluctuat' et 'rumpuntur', quia 'nescia vinci pectora'. nescia vinci pectora HoratiusPelidae stomachum cedere nescii” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: