previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[213]

[215] iamque dies caelo concesserat non dicit diem intervenisse; nam supra aitmedia Aeneas freta nocte secabat” . et 'caelo concesserat' pro 'in caelo', et deest 'nocti'.

[216] noctivago nomen mire conpositum. phoebe luna, sicut sol 'Phoebus', item 'Titan' sol, et 'Titanis' luna. describit autem noctem mediam et dicit finitum diem secundum Romanum ritum, qui a media nocte diem numerant, et noctem similiter a medio die. nec lunae fit sine causa commemoratio: nam aliter nymphae videri non poterant.

[217] neque enim m. d. c. q. parenthesis est.

[218] clavumque regit pro 'clavo navem regit'. clavvmque regit iam ei et in quinto libro dedit gubernandi peritiam. velisque ministrat 'velis' quidam dativum volunt, non ablativum, ut si dicamus aliquem ministrare convivis.

[219] medio in spatio inter navigandum. chorus comitum nymphae de navibus factae. et mire 'comitum', quia cum eo venerant.

[220] alma cybebe a Cybebo Phryge, qui primus ei sacrum instituit. cybebe alma mater deum, dicta Cybele vel ἀπο τοῦ κυβί- σαι τὴν κεφαλήν, id est capitis rotatione, quod semper Galli, per furorem motu capitis comam rotantes, ululatu futura praenuntiabant: Lucanuscrinemque rotantes sanguinei populis ulularunt tristia Galli” . 'Cybebe' autem bacchius est; nam 'Cybele', anapaestus est, uthic mater cultrix Cybele” , vel a Cybelo sacerdotedici vel a Cybele.

[222] innabant pariter quia de navibus versae.

[223] quot prius id est 'quantae'; ad numerum retulit: ergo subtraxit 'tot'.

[224] lustrantque circumdant et circumeunt.

[225] doctissima cymodocea poetice, sicut etiam mutatio ipsa confingitur: ergo 'doctissima' quae divinitus hanc doctrinam fuerit consecuta: nam stultissimum est, quod ait quidam: ideo 'doctissima', quia Ilionei navis fuit.

[226] pone sequens hoc quidam ideo dictum tradunt, quod adversae videri nolunt: unde esttransque caput iace, ne respexeris” . dorso eminet peritia natandi ostenditur.

[227] tacitis aut ipsa tacita; aut pro 'tacite et leniter'. subremigat subnatat.

[228] ignarum adloquitur aut praesentiae suae ignarum, aut quod e navibus nymphae factae sunt. vigilasne deum gens Aenea vigila verba sunt sacrorum; nam virgines Vestae certa die ibant ad regem sacrorum et dicebant 'vigilasne rex? vigila'. quod Vergilius iure dat Aeneae, quasi et regi et quem ubique et pontificem et sacrorum inducit peritum. et bene primo interrogat, deinde quod vigilat, approbat. 'deum' autem 'gens' propterdis geniteetgeniture deos” .

[229] velis inmitte rudentes hoc est rudentibus vela inmitte, id est laxa, ut est illudnotas odor attulit auras” . inmitti autem dicuntur rudentes cum vela laxantur.

[230] sacro de vertice argute 'sacro', ne miretur Aeneas deas factas. pinus hoc loco secundum quartam dixit declinationem, in bucolicis iuxta secundam, “ut Maenalus argutumque nemus pinosque loquentes semper habet” . nos sumus loquitur per definitiones. sane declamatorie hos versus explicuit.

[231] perfidus qui post foedus bella commovit: hinc Latinusipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas” . alii e communi sermone perfidum Rutulum dici volunt, quia ipsa Troiana est. ut autem pro 'quoniam': Plautus in Pseudulout lassus veni de via, me volo curare(Ps. 661), et in Mostellariaeundem animum mihi oportet esse gratum ut impetravi(Mos. 220) pro 'quoniam'.

[232] praecipites nomen pro adverbio, 'praecipitanter'.

[233] rumpimus propter illudcontinuo puppes abrumpunt vincula ripis” . invitae ac si diceret: malueramus tibi potius servire, quam in nympharum numina commutari. teque per aequor quaerimus id est haec nobis vagandi est causa, ut te invenire possimus.

[234] refecit aut 're' vacat: aut quia ante in ipsis forma fuerat navium. ergo alteram fecit.

[235] dedit esse deas Graeca figura, utdonat habere viro” . aevum inmortalitatem. agitare διάγειν, hoc est agere.

[238] iam loca ivssa tenent ut et supra diximus, hoc κατὰ τὸ σιωπώμενον accipiendum est; nam intellegimus, eum equites misisse per terram.

[240] ne castris ivngant aut 'se' subaudis: aut 'iungant' pro 'iungantur'.

[241] socios veniente vocari antiquo verbo militiae usus est: viros enim 'vocari' significat eos, qui necessitate in bellum, non voluntate conveniunt.

[244] crastina lux deest 'veniat', hoc est crastina lux veniat tantum. [et crastina lux] si ad Aeneam referas 'spectabis' et 'non inrita dicta putaris', 'crastina lux' subaudiendum 'cum venerit'. si autem ad lucem 'spectabit' legas, 'crastina lux' suspendendum. quidam crastina lux mea si non inrita dicta putaris ingentes rvtvlae spectabit caedis acervos 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis videbit': nam male quidam 'spectabis' legunt et ad lucem referunt. quod non procedit; nullus enim sic loquitur: o Aenea, nisi quae dico minime credis, o lux crastina ingentes caedis acervos videbis. alii more antiquo 'lux' pro 'luce' accipiunt: Lucilius in tertiohinc media remis Palinurum pervenio noxpro 'nocte'. Longus aitdeest 'venerit'” : unde et ipse 'spectabis' legit.

[246] dextra discedens inpulit mire 'discedens': adiuvatur enim pulsus recedente eo qui inpulerit.

[247] havd ignara modi inpulit navem libramenti peritia et moderationis: quippe quae fuerat navis. fugit pro 'velociter' posuit.

[248] ocior et iaculo breviter tribus comparavit, quoniam et sagittam ventis aequavit.

[249] inde aliae celerant cursus hoc est, inde aliae nymphae aliarum navium cursus celeriores efficiunt, sicut fecerat Cymodocea. an 'aliae' naves? inscius id est rerum quas audierat; nam credere ex aperto non poterat.

[250] omine augurio promissae victoriae.

[251] convexa hic 'convexa' epitheton est, quia ait 'supera convexa': alibi solum 'convexa' principale est.

[252] alma parens idaea deum alma proprie est tellus ab eo quod nos alat, abusive tamen etiam aliis numinibus hoc epitheton datur. terram autem ipsam constat esse matrem deum: unde et simulacrum eius cum clavi pingitur; nam terra aperitur verno, hiemali clauditur tempore. dindyma mons Phrygiae.

[253] turrigeraeque urbes civitates turritae, quas terra gerit; unde et cum corona turrita mater pingitur deum. ad frena leones ideo hoc fingitur, quod omnis feritas maternae subiacet adfectioni et subiugata est. figurate autem 'leones ad frena cordi', id est frenati leones.

[254] propinques familiare efficias, prosperes, matures, propitium facias, utet propius res aspice nostras” .

[255] phrygibusque adsis ac si diceret, et cultoribus tuis.

[256] tantum effatus breviter, ut supra ait, propter lucem iam maturam, id est plenam; nam non crepusculum, sed lux iam matura describitur. revoluta id est aperta, sicut contra involutum dicimus esse quod clausum est. rvebat autem non occidebat, sed oriebatur, cum impetu veniebat, quia per orbem: utet ruit Oceano nox” . et est in sensu hysteroproteron: prius enim nox fugatur, sic dies oritur.

[257] matura multa, quasi tempestiva et quam iam esse oportebat: aut satis plena et clara.

[258] sociis edicit secundum dicta nymphae. †signa sequantur numquid literarum figura faciunt pervolutam? signa sequantur vel tesserae vel tubarum, vel re vera signa militaria.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: