previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[674]

[675] at genus figurate 'at genus complent', uthic manus ob patriam pugnando <vulnera passi>” .

[676] excitum a verbo 'cio cis cit'. rvit festinanter venit, utruuntque effusi carcere currus” .

[677] nequiquam lumine torvo quia nocere non poterant.

[678] aetneos fratres aut similes, aut feritate germanos, aut eiusdem patriae vel terrae, tamquam matris: nam non sunt Polyphemi fratres, quem Neptuni filium Homerus dicit. unde eo occaecato Ulixes pertulit tempestatem, qui ad eum venit derelicta Calypso, cum qua decem annis fuerat: unde, ut supra diximus, Vergilii dictis dissentit temporum ratio. caelo pro in caelum.

[680] coniferae conum sustinentes. et conus dicitur fructus cupressi, et ipsa κωνοειδὴς est: nam a rotunditate in acumen levatur. Cyparissus autem Telephi filius fuit, amatus ab Apolline, vel ut alii, a Silvano. qui cum lassatus aestu sub quadam arbore somnum caperet, subito strepitu excitatus cervum, quem in deliciis habebat, feram credens per ignorantiam misso telo occidisset, flendo nimium misericordiam meruit numinum, itaque in arborem cupressum conversus est, aptam et consecratam lacrimis et luctibus. ergo cupressi quasi infernae, vel quia succisae non renascuntur, vel quia apud Atticos funestae domus huius fronde velantur. alii hunc Cyparissum Cretensem puerum pulcherrimum et castissimum fuisse <tradunt>, quem quidam ab Apolline, non nulli a Zephyro amatum volunt. qui cum castitatem suam incorruptam tenere cuperet, relicta Creta ad Orontem fluvium et montem Casium dicitur pervenisse, atque ibi in cypressum arborem commutatus, quae arbor ideo mortuis consecratur, quod caesa semel nescit renasci.

[681] constiterunt metri causa 'constiterunt'. silva alta iovis lucvsve dianae 'Iovis' propter quercus, 'Dianae' propter cupressum: ipsa enim est etiam Proserpina. †inmane autem quod ait et[iam] 'celso vertice', et 'lucus', qui propter religionem intactis arboribus et magis crescit et diu permanet.

[683] excutere num expedire?

[686] ni teneant cursus antiqui 'ni' pro 'ne' ponebant, qua particula plenus est Plautusni mala ni stulta sis(Men. 110). sensus ergo talis est: timor cogebat, ut quocumque navigaremus et ventum sequeremur, non iudicium: sed occurrebat praeceptum Heleni, vitare Scyllam et Charybdin. quare placuit ne cursus teneant, hoc est agantur et inpellantur inter utramque viam modico mortis interstitio, id est Scyllae et Charybdis, retro dare lintea: quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas. non nulli 'Scyllam atque Charybdim inter' distinguunt, ut sit ordo 'inter Scyllam et Charybdin utramque viam leti discrimine parvo ni teneant cursus, certum est dare lintea retro'. alius ordo est 'contra iussa monent Heleni, ne inter Scyllam et Charybdim cursum teneant'.

[687] pelori Sicilia Graece Trinacria ideo dicitur, quod tres extremitates, quas Graeci ἄκρας vocant, in mare videtur extendere, Pachynum quod in austrum vergit, Lilybaeum quod Africam spectat, Pelorum quod in Tyrrhenum mare procedit. sed 'angusta ab sede' ideo adicitur, quia eminus videntibus eum locum Italia et Sicilia terra continens putatur, nec nisi ad vicinum accedentibus videtur.

[688] missus adest favore scilicet numinum: quae Anchises optaverat dicensferte viam vento facilem et spirate secundi” . vel 'missus' iuxta qualitatem locorum; ita enim in illis angustiis et faucibus maris artari et conglobate spiritus fieri dicitur, ut ad illum locum tantummodo missus videatur. vivo praetervehor ostia saxo pro 'vivi saxi', ablativum pro genetivo, vel viva saxa habentia. 'ostia' vero aut litora sunt, aut exitus fluminis in mare, aut introitus portus.

[689] pantagiae hic fluvius Siciliae cum plenus incederet, implebat sonitu paene totam Siciliam: unde et Pantagias quasipantacuos dictus est, quasi ubique sonans. hic postea cum Cereri quaerenti filiam obstreperet, tacere iussus est numinis voluntate. megarosque sinus Megara oppidum est iuxta Syracusas. thapsvmque iacentem Thapsus insula non longe a Syracusis, plana, paene fluctibus par. talia monstrabat quia occurrebat: unde haec loca nosti?

[690] relegens renavigans, utet primi lege litoris oram” . errata participium sine verbi origine: non enim facit 'error'. retrorsus quasi a fine ad caput retexens.

[691] infelicis vlixi epitheton ad inplendum versum positum more Graeco, sine respectu negotii. nam Aeneas incongrue infelicem Ulixen dicit; nisi forte quasi pius etiam hostis miseretur, cum similes errores et ipse patiatur. et notandum conclusam de Achaemenide mentionem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: