previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[622]

[623] o miserae magna utitur arte persuadendi, ut non ex abrupto quod persuadere vult dicat, sed circumstantiis illuc descendat.

[625] exitio non regno.

[626] septima post Troiae e. i. v. a. atqui et Dido dixit 'nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas'. de qua re quidam hoc dicunt, quod Aeneas apud Carthaginem paucis diebus fuerit: nam ait 'cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion', qui oritur, ut Sallustius dicit, iuxta solis aestivi pulsum: item ait 'dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion', ut hiemem pro tempestate posuerit: secundum quod Carthagini paucis fuerit diebus. sed illud occurrit 'nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere'. et hoc quidam sic purgant, ut dicant potuisse fieri, ut intra anni metas et ad Africam venerit, et inde navigaverit. sed istis occurrit quod in primo ait 'septima aestas', unde apparet hanc octavam fuisse: quod et ab Anchisae morte indicat annus impletus. ergo constat quaestionem hanc unam esse de insolubilibus, quas non dubium est emendaturum fuisse Vergilium.

[627] cum terras omnes quia peragraverat multa.

[628] sideraque emensae ferimur aut tempestates ait, quae ortu vel occasu siderum saepe nascuntur: aut provincias, quae sideribus subiacent, utAethiopum versemus oves sub sidere cancri” . per mare magnum procellosum: Lucretiussuave mari magno” .

[629] sequimur fugientem ut alibiiam tandem Italiae fugientis prendimus oras” . et re vera nullus sequitur nisi quod fugit. volvimur non dixit 'navigamus'.

[630] hic erycis fines argumentum a facili. et est necessaria antithesis, ut opportunitate meliorum praesentium animi a futuris incertis avertantur.

[631] muros iacere pro 'fundamenta iacere': nam muri 'duci' dicuntur.

[632] nequiquam qui non proderant, cum essent fatorum comites.

[634] hectoreos amnes quemadmodum vidit sibi patriae recordatione finxisse: aut non continget mihi videre flumina.

[635] infavstas mali ominis.

[636] nam mihi cassandrae non cui credere non debebant, sed cui cum sua pernicie non crediderant.

[638] iam tempus agi res id est Troiam fieri.

[639] mora prodigiis ecce prodigium de bono. et argumentatur ad incendium navium, aras ardere Neptuni: quas ideo quattuor dicit, quia singuli duces navium, qui certaverant, singulas posuerant. nam contrarium estnumero deus inpare gaudet” . alii tamen dicunt a Cloantho esse positas, qui promiserat supra.

[640] deus ipse maris, vel cuius sunt naves.

[641] infensum ignem id est ipsa infensa.

[645] tot aut multorum: aut supra dictorum, utquinquaginta illi thalami spes tanta nepotum” .

[646] non beroe vobis non est dissuasio, ut quidam putant, sed magis hortatur persuadendo numinis auctoritate. rhoeteia a Rhoeteo promunturio.

[647] divini signa decoris omnia colligit, quibus numina cognoscuntur: utnamque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe” .

[648] spiritus odor, utdivinum vertice odorem spiravere” .

[649] vel gressus evnti utet vera incessu patuit dea” .

[654] primo ancipites antequam numen agnoscerent. oculisque malignis pro ipsae malignae.

[655] miserum inter a. p. t. aut magnum, ut Terentiuseam misere amat” : aut 'miserum', quo fiebant miseriores, cum eis regna negarentur.

[663] pictas abiete puppes in abiete pictas, sive 'abiete' hoc est, quae erant de abiete.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: