previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

oceanum interea surgens aurora reliquit more suo praetermisit noctis descriptionem, quam transisse indicat praesens ortus diei. et hoc est unde ait Horatiusnec verbum verbo curabis reddere fidus interpres” : quae enim naturalia sunt omnibus patent. 'surgens' autem quae surrexit, ἀναστᾶσα.

[2] Aeneas quamquam et sociis dare tempus hvmandis p. c. consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent. si tamen contingeret ut uno eodemque tempore et funestaretur quis et cogeretur operam dare sacrificiis, elaborabat ut ante sacra compleret quam funus agnosceret: unde etiam Horatius Pulvillus in Capitolii dedicatione cum ab inimicis ei filius nuntiaretur extinctus, ut quidam putant falso, ut alii, pro vero, ait 'cadaver sit', nec voluit funus agnoscere, donec templa dedicaret. secundum quem ritum etiam Aeneas inducitur ante operam dare sacrificiis, et sic ad sociorum et Pallantis sepulturam reverti.

[3] praecipitant curae urgent: longam enim dilationem sepultura non patitur. sane cum 'quamquam' praemisisset, non intulit 'tamen', ut alibilibertas quae sera tamen respexit inertemcum 'tamen' dixerit, non praemisit 'quamquam'. 'dare' vero 'tempus' relinquere, id est ut breve: et habet emphasin propter multitudinem negotiorum. turbataque funere mens est funere Pallantis κατ᾽ ἐξοχήν: nam est haec consuetudo apud poetas, ut a plebe segregent duces. sic paulo post aitinterea socios inhumataque corpora terrae mandemuset intulit segregansmaestamque Euandri primus ad urbem mittatur Pallas” . sic dictum estreliquias Danaum atque inmitis Achilli” , itemforsitan et Priami fuerint quae fata requiras” .

[4] primo victor solvebat eoo antequam luctum subiret et funestaretur. 'primo' autem 'Eoo' subaudimus 'tempore'; nam Graece ἠώς dicitur quam nos auroram vocamus: Homerus ait ῥοδοδάκτυλος ἠώς. quod nomen Latini traxerunt per derivationem, ut dicerentet laetus eois Eurus equis” , itemeoasque acies” . sane ut etiam supra diximus, in hoc sermone prima syllaba naturaliter longa est, sed cum opus fuerit, corripitur, aut licentia nominis proprii, aut quia eam vocalis sequitur.

[6] constitvit tumulo in colle, quia tropaea non figebantur nisi in eminentioribus locis: Sallustius de Pompeio aitdevictis Hispanis tropaea in Pyrenaei iugis constituit” . ex quo more in urbibus tropaea figuntur arcubus exaedificatis. ideo autem nunc tropaeum ponit Aeneas, quia nondum plenam est victoriam consecutus, sed occiso Mezentio fugavit exercitum: plenae enim victoriae, ut supra diximus, triumphus debetur. et persolvit vota vel propter tanti ducis interitum, vel quia fas erat etiam de primitiis belli sacrificare. 'tumulo' autem deest 'in', id est in tumulo. indvit arma utindutosque iubet truncos hostilibus armis” .

[7] tibi magne tropaeum bellipotens videtur interrupta descriptio. hoc per parenthesin dictum est et prosphonesin. [et post reddita.] 'magne' autem 'bellipotens' antonomasia per duo epitheta sine nomine.

[8] aptat apte locat et congrue ponit vel figit, utaptatque superbis postibus” .

[9] telaque trunca viri id est praefracta; ita enim in tropaeis poni consueverunt: Iuvenaliset fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre” . vel 'trunca tela' quae de suo clipeo legerat: ideo enim 'trunca', quod in evellendo praefracta. et bis sex thoraca petitum perfossvmque locis duodecim vulneribus adpetitum: quia, ut supra diximus, totius Tusciae populus in duodecim partes fuit divisus, utgens illi triplex, populi sub gente quaterni” , qui singulis lucumonibus parebant. moris autem fuit ut interemptos duces omnis vulneraret exercitus, sicut etiam de Hectore Homerus commemorat. unde estquae circum plurima muros accepit patrios” . non ergo ab Aenea, sed ab his quiuni odiisque viro telisque frequentibus instant” : quod ostendit Mezentius, cum sub Aeneae telis iaceretscio acerba meorum circumstare odia” : neque enim hoc in illo momento periculi meminisset, nisi eos cerneret inminere.

[10] clipevmque ex aere figuratius, quam si 'aereum' diceret, ut alibicui pharetra ex auro” .

[11] ensem collo suspendit eburnum vaginam eburneam. sane 'ebur eboris' facit, non 'eburis', sicut 'murmur murmuris': unde quia in principalitatis declinatione varietas invenitur, etiam derivatio varia est: nam 'eburnus' facit ab eo quod est 'ebur', 'eboreus' ab eo quod est 'eboris'. 'collo' autem, id est de collo. paulatim de trunco arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det et collum: quod valde quaeritur, an bene.

[14] maxima res effecta viri occiso tanto duce: simul etiam tropaei ostenditur causa. et verecunde cum ipsius opus sit, inpersonaliter ait. abesto absit: nam tertia persona est.

[15] quod superest id est de reliquo: et est absoluta elocutio, utquod superest laeti bene gestis corpora rebus” . et de rege superbo primitiae aut hoc dicit: primitiae istae quas fecimus, non de plebe sunt, sed de rege superbissimo, id est Mezentio: aut certe regem superbum Turnum accipiamusnam de ipso legimusat Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratur” —ut sit sensus: haec spolia et hanc primam belli partem superbo Turno sustulimus. nam hoc epitheton proprium Turni est, quod ei Vergilius pro ingenti scelere dat. apud maiores enim superbia ingens facinus fuit, adeo ut Tarquinius pro multis sceleribus superbi nomen acceperit.

[16] mezentius hic est pro 'talis est', uthunc ego te Euryale aspicio?” id est talem. et utrum per contemptum an per commendationem hoc pronuntiandum? murosque Latinos bene quasi hoc solum restet. et hoc dicit: iam campestri superavimus proelio, restat ut etiam obsidione vincamus: credit enim quod sibi iam aperte nullus occurrat. nec inaniter: nam et paulo post dicturus est Turnusfurta paro belli” , et in duodecimo Latinusvix urbe tuemur spes Italas” .

[18] arma parate animis aut hypallage est pro 'armis parate animos': aut certe est mutanda distinctio, ut sit 'animis et spe praesumite bellum'. 'praesumite' vero 'bellum' id est mente praeoccupate, ut supra Turnuset pugnam sperate parari” . bene autem ait 'praesumite', quasi rem iam sui iuris, ut ei deberi videatur certa victoria.

[19] ne qua mora ordo 'ne qua mora inpediat'. vellere signa adnverint superi ne in mora sitis, cum captatis auguriis ad bellum exire coeperimus. 'vellere' autem proprie dixit, quia Romana signa figebantur in castris, et cum ad bellum eundum fuisset, captatis auguriis avellebantur e terra: nam alibi ea figi non licebat. sed inter auguria etiam hoc habebatur, si avellentem facile sequerentur, adeo ut cum filio in Orodis bello sit Crassus occisus, qui iturus ad proelium avellere signa vix potuit. quod etiam Flaminio contigit, qui cum imperasset signa tolli eaque non possent moveri, effosso solo in quo erant fixa, vi magna extrahi praecepit, et infeliciter apud Trasimennum pugnavit. alii 'vellere' movere accipiunt: Enniusrex deinde citatus convellit sese” , et in sacris 'convelli mensa' dicitur cum tollitur.

[20] adnverint superi bene in adhortatione nihil se inauspicato vel sine deorum voluntate facturum promittit: ideo non dixit, cum ego iussero, sed cum dii iusserint.

[22] interea socios donec tempus obsidionis adveniat. et 'interea socios inhumataque corpora terrae' ἓν διὰ δυοῖν pro 'corpora sociorum'.

[23] qui solus honos acheronte sub imo est hoc ideo intulit, quia in sexto de insepultis dixitcentum errant annos volitantque haec litora circum” : Palinurus Aeneaeportusque require Velinos sedibus ut saltem placidis in morte quiescam” . et bene 'Acheronte sub imo', quia haec res ad umbras tantum pertinet: nam apud prudentes homines nullius momenti sunt ista.

[24] ite ait vitiose in media oratione 'ait' positum critici notant. egregias animas ingenti arte laudat potius quam miseratur extinctos, ut praesentium animos in bella succendat. quae sanguine nobis hanc patriam eleganter hoc et oratorie ad exhortationem audientium sumptum est: nam laus defunctorum viventium exhortatio est. et bene 'patriam' ait, tamquam fiduciam gerit quasi vicerit. sane cum hortatur socios ut sepeliantur occisi, ipse defunctis velut epitaphion dixit.

[27] quem non virtutis egentem Ennii versus est. 'egentem' sane nos ablativo iungimus.

[28] funere mersit acerbo 'acerbo' inmaturo: translatio a pomis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: