previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[39]

[42] excisum] deest 'est'. evboicae rupis latus hoc est montis Cumani, quem Euboici habitaverunt. est autem acyrologia: coloniae enim epitheton rei dedit inmobili. in antrum in antri similitudinem, utportus ab euroo fluctu curvatus in arcum” .

[43] quo Lati ducunt aditus centum ostia centum non sine causa et aditus dixit et ostia: nam Vitruvius qui de architectonica scripsit, ostium dicit per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab obstando dictum, aditum ab adeundo, per quem ingredimur. ostia centum finitus numerus pro infinito est, licet possit et rationabiliter dictum esse: responsa enim Sibyllae in hoc loco plus minus centum sermonum sunt. inveniuntur tamen Apollinis logia et viginti quinque et trium sermonum: unde melius est finitum pro infinito accipi.

[44] totidem voces ac si diceret, et tot sermones.

[46] deus ecce deus vicinitate templi iam adflata est numine: nam furentis verba sunt deum velle ostendere, qui ipsi tantum videtur. sane cauti satis esse debemus, quando plena sit numine et quando deum deponat: de Miseno enim post vaticinationem dictura est.

[47] non color unus idem Lucanusstat numquam facies(5.214).

[48] comptae comae antehac scilicet: nam propter sacra resolutae sunt, utvittasque resolvit sacrati capitis” .

[49] maiorque videri videbatur, sicut solebat in vaticinantibus apparere numinis praesentia: quod humanis inludebat aspectibus. unde ait 'maiorque videri'; non enim erat re vera.

[50] nec mortale sonans alia enim numinum vox est, utnec vox hominem sonat” , itemvocisve sonus vel gressus euntis” . adflata est numine nondum deo plena, sed adflata vicinitate numinis. quando siquidem: nam coniunctio est, non adverbium.

[51] cessas in vota tardus es ad vota facienda: nam si dixeris 'cessas in votis', hoc significat, tardus es dum vota facis. aliud est 'cessas in illam rem', aliud 'cessas in illa re': tardus es ad faciendam rem et tardus es in facienda re. figurate autem dixit 'cessas' circa promittenda vota numinibus.

[52] tros principale pro derivativo, pro 'Troius'. ante dehiscent trahit hoc de matris deum templo, quod non manu, sed precibus aperiebatur.

[53] attonitae stupendae, non stupentis: ergo 'attonitae' facientis attonitos, ut 'mors pallida', 'tristis senecta'. ora domus quia supra aitunde ruunt totidem voces responsa Sibyllae” .

[54] per dura cucurrit ossa tremor religionis est et divinae reverentiae: alibiipse manu multo suspensam numine ducit” .

[55] pectore ab imo a mentis intimo: nec inmerito; nam illa re divinitas flectitur, quae est nobis cum divinitate communis, id est sensu.

[56] phoebe graves Troiae semper miserate labores secundum Homerum, qui eum dicit semper Troiae propugnatorem fuisse. et bene ait 'miserate', quia Troia defendi non potuit: ideo non dixit, qui defendisti, sed miseratus es.

[57] dardana qui paridis Achilles, a matre tinctus in Stygem paludem, toto corpore invulnerabilis fuit, excepta parte qua tentus est. qui cum amatam Polyxenam ut in templo acciperet statuisset, insidiis Paridis post simulacrum latentis occisus est: unde fingitur quod tenente Apolline Paris direxerit tela. et bene ait 'direxti', quasi ad solum vulnerabilem locum. 'Dardana' autem ideo, ut non adultero, sed genti praestitisse videatur. tela manusque vel quia aliud sine alio esse non potest, vel hoc dicit: et artem per tela, ut nosset quid feriret, et virtutem per manus dedisti, ut eius fata compleret.

[58] magnas obevntia terras tot maria intravi terras cingentia. Oceanus quidem ambit omnes terras: et licet iste per ea maria navigaverit quae terris cinguntur, tamen non dixit inproprie, cum de Oceano ista nascantur.

[59] tot maria dicendo 'maria' partem eum maris navigasse significat, non totum mare: mare enim elementum est totum, maria vero partes maris, sicut et terrae partes sunt, terra vero totum elementum est. penitusque repostas longe remotas, avias.

[60] massylum gentes Massyli sunt Mauri: unde speciem pro genere posuit; nam Aeneas ad Africam venit, cuius partem constat esse Massyliam. mediterranea est pars Mauretaniae: unde a parte totum accipere debemus. praetentaque syrtibus arva circumfusa: incerta enim sunt illic maria et terrae: unde ait Lucanusaequora fracta vadis abruptaque terra profundo(9.308).

[61] prendimus quippe fugientem Italiam.

[62] hac Troiana tenus hactenus, hucusque, id est hic sit finis. nam tenus proprie est extrema pars arcus, ut Plautus ostendit: unde tractum est, ut 'hactenus' hucusque significet. Troiana fortuna a praeiudicio, id est mala, adversa. et dicit iniquum esse, ut Troianam fortunam patiantur in Italia.

[63] fas est parcere genti quia se victam fatetur.

[64] quibus obstitit ilium Ganymedes enim Hebae obfuit, Paris Minervae et Iunoni. quod autem, cum dixerit 'dique deaeque omnes', dearum tantum reperimus exempla, non mirum est, cum supra dixerimus ἀρσενοθήλεις esse omnes deos. possumus ergo et per unam rem utrumque intellegere, licet dicatur etiam Neptuno obfuisse Troia ex denegatione mercedum. novimus praeterea esse morem poeticum, ut duabus propositis rebus uni respondeant, utnavita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas claramque Lycaonis Arcton” : nam suppresso numero dixit nomina.

[66] praescia venturi absolutum est, rerum venturarum. da dic, utqui sit da, Tityre, nobis” : unde est contraaccipe nunc Danaum insidias” : non enim praestare aliquid poterat, sed indicare futura. non indebita posco regna meis fatis deest 'si'. est autem εἱρμὸς, id est longissimum hyperbaton: Phoebe et vos dii deaeque, tuque o vates da, id est dic, Latio Teucros considere, si non posco regna meis fatis indebita. 'dic' autem 'considere', id est utrum possimus considere. et verecunde dictum est 'non posco indebita', cum certum constet esse regna deberi.

[68] errantesque deos utdiis sedem exiguam patriis” . agitataque numina Troiae aut mecum vexata: aut certe ξόανα dicit, id est simulacra brevia, quae portabantur in lecticis et ab ipsis mota infundebant vaticinationem: quod fuit apud Aegyptios et Carthaginienses.

[69] tum phoebo et triviae ut solet miscet historiam: nam hoc templum in Palatio ab Augusto factum est. sed quia Augustus cohaeret Iulio, qui ab Aenea ducit originem, vult Augustum parentum vota solvisse.

[70] festosque dies de nomine phoebi ludos Apollinares dicit, qui secundum quosdam bello Punico secundo instituti sunt, secundum alios tempore Syllano ex responso Marciorum fratrum, quorum extabant, ut Sibyllina, responsa.

[71] te quoque magna manent nostris penetralia regnis id est coleris ut numen. 'manent' autem exspectant, 'penetralia' secreta templorum.

[72] tuas sortes Sibyllina responsa, quae, ut supra diximus, incertum est cuius Sibyllae fuerint, quamquam Cumanae Vergilius dicat, Varro Erythraeae. sed constat regnante Tarquinio quandam mulierem, nomine Amaltheam, obtulisse ei novem libros, in quibus erant fata et remedia Romana, et pro his poposcisse CCC. philippeos, qui aurei tunc pretiosi erant. quae contempta alia die tribus incensis reversa est et tantundem poposcit, item tertio aliis tribus incensis cum tribus reversa est et accepit quantum postulaverat, hac ipsa re commoto rege, quod pretium non mutabat. tunc mulierem subito non apparuisse. qui libri in templo Apollinis servabantur, nec ipsi tantum, sed et Marciorum et Begoes nymphae, quae artem scripserat fulguritarum apud Tuscos: unde addidit modo 'tuas sortes arcanaque fata'. et hoc trahit poeta. Aenean tamen inducit quasi de praesenti dicentem oraculo.

[73] lectosque sacrabo alma viros quia nisi patricii non fiebant. sciendum sane primo duos librorum fuisse custodes, inde decem, inde quindecim usque ad tempora Sullana. postea crevit numerus, nam et sexaginta fuerunt, sed remansit in his quindecimvirorum vocabulum.

[74] foliis tantum ne carmina manda ut Varro dicit, in foliis palmae interdum notis, interdum scribebat sermonibus, ut diximus supra.

[76] ipsa pro 'tu'. et posuit pronomen eius personae de qua loquimur, pro illius cum qua loquimur. est autem Graecum, nam dicunt αὐτὴ εἰπὲ, id est tu dic. finem dedit ore loquendi hoc est definivit ei, ut ore loqueretur nec in foliis scriberet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: