previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[852]

[855] spoliis marcellus opimis hic Gallos et Poenos equestri certamine superavit. Viridomarum etiam, Gallorum ducem, manu propria interemit et opima retulit spolia, quae dux detraxerat duci, sicut Cossus Larti Tolumnio.

[856] supereminet omnes virtutis scilicet genere.

[857] rem Romanam statum reipublicae. turbante tumultu ideo 'tumultu', quia res in Italia adversus Gallos geritur.

[858] sistet confirmabit, corroborabit.

[859] tertiaque arma patri suspendet capta quirino et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Iovi: aut 'suspendet patri Quirino'. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Livius.

[861] egregium forma ivvenem et fulgentibus armis tria sunt secundum Carminium: pulchritudo, aetas, virtus. significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit. hic sexto decimo anno incidit in valetudinem et periit octavo decimo in Baiano, cum aedilitatem gereret. huius mortem vehementer civitas doluit: nam et adfabilis fuit et Augusti filius. ad funeris huius honorem Augustus sescentos lectos intra civitatem ire iussit: hoc enim apud maiores gloriosum fuerat et dabatur pro qualitate fortunae; nam Sulla sex milia habuit. igitur cum ingenti pompa adlatus et in campo Martio est sepultus. ergo modo in Augusti adulationem quasi epitaphion ei dicit. et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset. qui pro hoc aere gravi donatus est, id est massis: nam sic et Livius argentum grave dicit, id est massas.

[862] sed frons laeta parum omen est mortis futurae. ex contrario alibiincipe parve puer risu cognoscere matrem” .

[863] virum qui sic comitatur Marcellum, cui similis est.

[865] qui strepitus propter aedilitatem. instar similitudo. et est nomen, quod non recipit praepositionem: 'ad instar' enim non dicimus. quod Probus declarat.

[869] ostendent terris hunc tantum fata parum inlucescet, quia mox peribit.

[871] visa potens superi cum indignatione dicit: invidistis et gloriae Romanae et vestris muneribus: namfelicitas vestra sunt munera. propria perpetua, utpropriamque dicabo” .

[872] mavortis campus in quo est sepultus.

[874] funera propter sescentos lectulos.

[875] <nec puer iliaca quisquam de gente Latinos> in tantum spe tollet avos erigit generis antiquitatem. et rhetorice spem laudat in puero, quia facta non invenit. est autem Ciceronis in dialogo Fanniocausa difficilis laudare puerum: non enim res laudanda, sed spes est” . nec romula quondam pro 'Romulea', utquos Africa terra triumphis dives alit” . 'quondam' autem potest et praeteriti esse et futuri.

[881] foderet calcaribus armos species pro genere: equi 'armos' pro equo posuit; non enim possunt armi calcaribus fodi.

[882] fata aspera rumpas posse aliqua ratione fata disrumpi per transitum docet.

[883] tu marcellus eris talis, qualis est Marcellus.

[884] purpureos flores ut saepe diximus, propter sanguinis similitudinem, quia aut anima est, aut animae sedes. nepotis posteri: non enim re vera nepos fuit.

[885] inani munere secundum Epicureos, non profuturo.

[886] sic ista noscentes.

[887] aeris in campis conlisionem fecit. locutus autem est secundum eos, qui putant Elysium lunarem esse circulum.

[889] incenditque animum nam supra aitet dubitamus adhuc virtutem extendere factis?”

[890] exin deinde. confert autem in conpendium narrationis prolixitatem: sic Terentius propter longum actum aitintus despondebitur, intus transigetur, si quid est quod restat” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: